Sermo 5
Ad religiosos
DE INNUMERABILIBUS TENTATIONIBUS, FALLACIIS OCCULTISSIMISQUE INSIDIIS DÆMONUM, ET QUO PACTO MILITI SPIRITUALIS PALÆSTRÆ SIT EISDEM RESISTENDUM.
MILITIA est vita hominis super terram. Job vii, 1.
Ubi Hieronymus transtulit, Militia est vita hominis, etc., antiqua translatio habet, Tentatio est. Dicitur autem vita hominis militia super terram, quoniam homo bonus Deo placere desiderans, virtutibusque insistens, assiduas habet et sustinet impugnationes ab adversariis suæ salutis, per quas (nisi viriliter tanquam fidelis miles Altissimi reluctetur) a Deo creatore ac rege suo abstrahitur, peccat et perire meretur. Sunt autem hi hostes, maligni spiritus et acies vitiorum, carnalia desideria, vanitatesque sæculi, et propriæ voluntatis ac mentis pronitas ad peccandum; seu dæmones, mundus, caro, et fomes peccati, ex quo quatuor vulnera inflicta sunt animæ: quæ sunt ignorantia in intellectu, malitia in voluntate, concupiscentia in vi appetitiva, sensitiva, concupiscibili, infirmitas in irascibili; ex quibus multipliciter impugnamur ac labimur. Itaque tentatio dici potest omnis motus seu actus vel affectus hominem ad peccandum inclinans: ut sunt stimuli carnis, diabolicæ suggestiones, adversitates, persecutiones, tribulationes, adulationes, prosperitates, et omnes instigationes seu impulsiones ad illicita seu peccata. Denique, quanto quis studiosius in virtutibus crescere et Deo placere conatur, tanto solet ab his impugnari. Propter quod, teste Scriptura, multæ tribulationes justorum, et omnes pie vivere cupientes, persecutionibus infestantur.12 Itaque prædicator verbi cœlestis diligentissime instruat super hoc homines, avisando eosdem de hujusmodi pugnis et tentationibus, et qualiter resistere prævalereque debeant: imo hortetur et animet eos, ut tanto virilius virtuosis insudent operibus, quanto se sentiunt acrius impugnari.
Præterea multi sunt modi resistendi tentationibus illis, et diversa contra eas remedia sunt, ac multiplex armatura. Generalia autem remedia, arma et modi resistendi quibuscumque tentationibus et peccatis, sunt hæc. Primum est, diligens et attenta consideratio dominicæ passionis: quam qui frequenter cordialiterque perpendit, nec prosperis, nec adversis, nec blandis et delectamentis, nec asperis et afflictivis dejicietur, sed in omnibus illis constans manebit. Secundum est, fiducialis invocatio divini auxilii assidua atque indesinens; seque in omnibus humiliare, atque in sola divina pietate ac ope confidere, quum dicat Scriptura: Quis speravit in Domino, et confusus est; aut quis invocavit eum, et despexit illum? Unde et ipse Dominus testatur: Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.3 Tertium est, fiduciale refugium ad gloriosam virginem Mariam et ceteros Sanctos ad quos quis habet majorem devotionem, fiduciam et amorem, ad proprium quoque angelum; et horum subsidium fervide invocare. Quartum, prudens consideratio quatuor novissimorum, quemadmodum scriptum est:4 Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Unde remedium istud dividi potest in quatuor, quorum unumquodque valde exsistit idoneum ad resistendum omni tentationi, videlicet: frequenter attendere propriam mortem indesinenter appropinquantem, divini rigorem judicii, tormenta inferni, beatitudinem regni æterni. Quintum est, diligenter attendere quam gloriosum et fructuosum sit tentationes victoriose sufferre. Sextum, quod impossibile est vitam hanc sine adversis transigere: quia si una desit adversitas, cito aderit alia. Idcirco quæcumque evenerit, patienter est sustinenda. Septimum est, perpendere quam vile, nocivum atque damnabile sit, tentationibus superari, seque per hoc dæmonibus subdere et eorum irrisioni exponere, quia (ut ait Psalmista) qui tribulant nos, exsultabunt si moti fuerimus.5 Octavum est, Sanctorum exempla, patientiam, fortitudinem, triumphum et præmia contemplari, ex quibus erudimur et inflammamur ad imitationem eorum. Nonum est, consideratio sanctarum Scripturarum, quæ docent nos qualiter resistere debeamus ac prævalere. Decimum est, occasiones et causas tentationum prudenter vitare.
Itaque, dum quis quacumque tentatione pulsari se sentit, mox se ad ista convertat remedia, Dei auxilium implorando, Christi passionem cordialiter ponderando, et cetera nunc prætacta sapienter stabiliterque pensando, exteriores quoque interioresque oculos avertendo ab his objectis de quibus tentatur, et alias occupationes assumendo salubres: sicque laboret6 et prælietur tanquam fidelis minister ac miles Dei, quia non coronatur nisi qui legitime certaverit.7
Sunt autem innumerabiles fallaciæ, occultissimæ quoque insidiæ dæmonum. Prima est, hominem diuturna et assidua tentatione fatigare, ac tædio quodam obruere, quatenus paulatim ducatur non solum in tentationem, sed etiam in desperationem aut diffidentiam, ita ut putet se non pertinere ad Deum, nec curari ab eo, quem toties invocat ut se a tali tentatione dignetur eripere, nec tamen exauditur ad votum: sicque suspicatur Deum de suo non curare periculo, vel de adjutorio Omnipotentis diffidit; quorum utrumque perniciosissimum est. Isti non pensant fidelitatem ac providentiam Dei ad homines, nec utilitates quæ eis ex diuturna tentatione proveniunt, qua indigent ut eorum superbia penitus eradicetur.
Secunda versutia diaboli est, ipsa extraneitas tentationis, dum quosdam electos inconsuetis, fœdis et abominabilibus tentamentis impugnat, ut tanto plus arbitrentur se a Deo relictos, quanto plus opinantur alios ita non fuisse tentatos: ut sunt tentationes blasphemiæ et contra fidem, et de injectione manus violentæ in se ipsum, ac de vitiis ignominiæ contra naturam. Isti non advertunt quod visibiles hostes ex sua malignitate frequenter projiciunt in castra obsessa quasdam materias fœtidissimas, impurissimas ac penitus venenatas: sic invisibiles inimici ex invidentia sua immittunt cordibus aliquorum cogitationes prorsus abominabiles, insolitas et nefandas, et omnibus quibus possunt ac permittuntur modis ipsos impugnant. Illi tamen inde non maculantur, quamdiu talia detestantur nec delectantur in eis: imo tanto gloriosius coronari merentur, quanto molestiora ac abominabiliora sunt illa ad tolerandum.
Tertia dæmonum astutia est, qua hoc solum intendunt, ut hominem trahant ad mutandum statum seu locum suum in quo se bene habet, ut intret locum assumatque statum in quo capi possit ab ipsis: quemadmodum pisces atque cuniculi strepitu quodam terrentur, ut egrediantur receptacula sua in quibus a captione securi sunt, et sic cadant in retia. Hinc in Ecclesiaste scriptum est: Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, tu locum tuum non deseras.8 Et Paulus: Non deseramus (inquit) collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam. Verumtamen bonum est charismata meliora sectari, et periculosa vitare consortia.910
Quarta astutia diaboli est, qua conatur quosdam per Sanctorum exempla incitare ad inchoandum aliqua magna bona, in quibus conjicit eos non perseveraturos, aut inquiete et scandalose victuros: ut dum inconstantes, inquietos, indisciplinabiles inducit ad religionis ingressum, ut inde apostatando plurimos scandalizent et gravius peccent, aut perseverando in religione multos inquietent ac turbent. Per talem calliditatem simiæ capiuntur, dum venatores in earum præsentia se calceant calceis magnis et ponderosis, eosque fortiter pedibus suis adstringunt; quo facto, exuunt eos ac ibi relinquunt, et abeunt: tunc venientes simiæ, similiter induunt et adstringunt pedibus suis calceos illos; quo viso, venatores irruunt super eas, fugere, imo nec progredi valentes, et capiunt eas.
Quinta versutia est, dum sub specie boni suadet periculum: quemadmodum quosdam inducit ad immoderatam divitiarum adeptionem, ut opera misericordiæ magis exerceant; interim vero inficit eos cupiditatis affectu, variisque peccatis quæ divitiis et earum acquisitioni annexa sunt.
Sexta, dum sub colore et prætextu virtutum vitia persuadet, ut crudelitatem sub specie æquitatis, sollicitudinemque superfluam sub colore prudentiæ, ac nimiam remissionem sub pietatis prætextu.
Septima et periculosissima versutia est, cessatio ab omni tentatione, quam cessationem aliqui cupiunt imperiti: a quorum impugnatione desistit, ut eos ad periculosam inducat securitatem, per quam timor Dei amittitur. Deinde ex tali securitate nascuntur negligentia atque acedia, elatio quoque, si se putant sanctos quoniam non tentantur; deinde contemptus et dijudicatio fratrum, præsertim eorum qui impugnantur, et immisericordia circa eos.
Footnotes
Chapter 28 of 278