Enarratio in evangelium
EGO SUM VITIS VERA, ET PATER MEUS AGRICOLA EST; ETC. Joann. XV, 1-11.
HOC evangelium ex sermone illo suavissimo quem Dominus ad passionem iturus, discipulis suis post Cœnam prædicavit, assumptum est, et ostendere vult omnes electos sibi incorporandos, quemadmodum viti incorporantur palmites, qui si abscissi fuerint, carebunt vita et vitali nutrimento vitis, cujus facti sunt per abscissionem exsortes. Dicit ergo :
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Christus se dicit vitem per similitudinem, propter multa. Primo, quoniam sicut vitis habet ramos seu palmites multos, sic Christus quum sit caput Ecclesiæ, habet membra quamplurima, puta fideles, quorum collectio est mysticum corpus Christi.12 Secundo, quoniam sicut vitis est arbor optimos fructus producens, sic Christus merito suæ conversationis et passionis, copiosissimum protulit fructum, innumerabiles salvans et convertens ad Deum, quemadmodum ad Hebræos dicit Apostolus, quod multos filios adduxit in gloriam ; et Psalmista, Benedicentur (inquit) in ipso omnes tribus terræ.3 Unde ad insinuandum innumerabilitatem eorum qui per Christum salvantur, qui sunt quasi botri et germina ejus, Deus Pater vel Trinitas ait ad eum per Isaiam:4 Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus5
D Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Tertio, quoniam sicut lignum vitis est despectum, et tamen perutile, sic Christus despectus fuit, quum esset omnium salus.6 Et non solum Chri-
BQ7
6522 stus, sed et ipsa Ecclesia dicitur vinea, quum sit fecunda in bonis, et multos continens filios; estque boni odoris atque saporis, laudabilem famam habendo, et divina gustando, ac filios suos spiritualibus poculis reficiendo. Unde Isaias dicit de Synagoga : Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus.8 Et in Osee : Vitis frondosa domus Israel. Unde apud Matthæum dicit Salvator : Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, etc.9
Sed quum Christus non sit vitis nisi per similitudinem, quomodo loquitur, Ego sum vitis vera? Dicendum, quod dicitur vitis vera propter veram similitudinem, non propter veram naturæ communionem cum vite, sicut in Isaia inducitur : Vere fœnum est populus. Et item, ut se distinguat a prava ac sterili vinea, cui apud Jeremiam Dominus protestatur : Ego te plantavi vineam electam, quomodo ergo conversa es in pravum, vinea aliena?10 Non enim est vitis vera, quæ talis est de qua per Isaiam ait Dominus : Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Sic ergo Christus dicitur vitis, quomodo appellatur agnus, leo, petra.
Porro, quum vitis et palmites sint ejusdem naturæ, ipsaque vitis sit sub agricola, indigens ejus cultura vel influentia, constat quod Christus dicat se vitem secundum naturam assumptam, secundum quam ait :11 Pater major me est. Secundum divinitatem vero, et ipse agricola est, quemadmodum Pater :12 imo tota Trinitas superbenedicta et superdignissima, est unus agricola. Subdit ergo : et Pater meus agricola est, id est agricolæ similis. Primo, quoniam sicut agricola mittit semen in terram, et plantat arbusta; sic Deus infudit animæ Christi gratiam, quæ est quasi semen virtutum, plantavit quoque in ea omnem scientiam ac virtutem. Secundo, quoniam colit corda fidelium, ea a sentibus vitiorum purgando, per gratiam fecundando, semen verbi cœlestis in eis spargendo, et tandem in horreum patriæ introducendo. Hinc Corinthiis scribit Apostolus : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.13
Omnem palmitem in me non ferentem fructum, id est omnem infructuosum fidelem, qui fide informi, non caritate et bonis operibus, conjungitur mihi, unde non fert fructum in me, id est, opera bona et sancta desideria non producit in caritate et gratia mea; tollet, id est, a consortio electorum separabit eum Pater, nunc gratiam subtrahendo seu non influendo, et in futuro eum gloria privando.14 Huic simile est quod Joannes Baptista asserit : Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quod si sola sterilitas condemnatur, ipsa iniquitatis exsecutio quantum torquebitur? Istud intelligendum est de his qui in negligentia finaliter perseverant.1516
Et omnem qui fert fructum, id est omnem fidelem qui habet fidem quæ per dilectionem operatur, et Deo obedit, ac profert fructus de quibus ad Galatas dicit Apostolus : Fructus Spiritus est, caritas (hoc est actus caritatis), gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, mansuetudo, etc.; purgabit eum Pater, saltem a venialibus et a reatu præteritorum mortalium, si habuit ea. In multis enim offendimus omnes; et justus septies cadit in die; omnes quoque justitiæ nostræ sunt quasi pannus menstruatæ. Purgat etiam Deus justos in via ab habitu dissimilitudinis et minoratione perfectionis, quemadmodum juxta Dionysium, angeli inferiores dicuntur purgari per hoc quod lumen intellctuale in eis augetur seu confortatur. Purgat autem Deus diversis modis fideles, videlicet :17 per pœnitentiam, per lacrimarum effusionem, per adversa, videlicet per tentationes, persecutiones, infirmitates. Nec dubium quin per caritatis fervorem, qui operit multitudinem peccatorum, continuamque in divinis diligentiam, maxime deleantur peccata quantum ad maculam et reatum.1819 Ut fructum plus afferat, id est, in operibus bonis magis abundet. Nam in via Dei non proficere, est deficere.20212223242526
Unde oportet incessanter agere bona, et de virtute in virtutem procedere. Sed si ita est, quid est quod multi quum cœperint agere bona, mox decidunt, et non solum non purgantur, sed pristinam gratiam perdunt? Dicendum, quod Christus loquitur de proficientibus et electis. Vel distributio præinducta intelligenda est pro generibus singulorum, non pro singulis generum, sicut et illa quæ est in Daniele: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.27
Jam vos mundi estis a labe mortalium vitiorum, et ab incredulitatis errore, propter sermonem, id est audiendo et observando doctrinam evangelicam, quem locutus sum vobis. Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.28 Et verba Christi animam purgant, illustrant, perficiunt. Propter quod scriptum est:29 Beati sumus nos, quia quæ placita sunt Deo, manifesta sunt nobis.
Manete in me per fidem et caritatem, perseverando usque in finem: quod si feceritis, et ego manebo in vobis per gratiosam inhabitationem, benignam custodiam et singularem providentiam. Nunquam enim Deus recedit a nobis, nisi primo recesserimus ab ipso. Et quum aversi fuerimus, invitat ut redeamus; semperque paratus est pœnitentes suscipere. Idcirco impœnitentium pravitas nullum habet excusationis colorem.
Sicut palmes non potest ferre fructum, scilicet uvas, a semetipso, nisi manserit in vite, non præcisus, sed humorem atque pinguedinem a stipite vitis trahens; sic nec vos Apostoli, nec aliquis alius, potestis in bonis et meritoriis actibus fructificare, nisi in me manseritis per fidem et gratiam, non innitentes propriis viribus, sed pietati et gratiæ meæ, præsertim quum sitis membra mea. Quemadmodum ergo si palmes vel membrum abscindatur, statim arescit, putrescit, et pristina virtute, fecunditate et operatione privatur;30 sic fideles, nisi Christo per caritatem inhæserint, nil possunt meritorie operari, sed peccati vetustate corrumpuntur, vitiis implicantur, tentationibus superantur.
Quum enim beatitudo hominis sit omnino supernaturalis, videlicet visio Dei per speciem, non potest intellectualis creatura ex suis naturalibus aliquid agere quod sit meritorium beatitudinis hujus, sed indiget supernaturalibus mediis, quibus ad finem hunc perducatur. In quo damnatur hæresis Pelagii, asserentis hominem propriis viribus posse justificari ac promereri. Quocontra dicit Apostolus: Fiduciam talem habemus ad Deum, non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est;31 et iterum: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate, hoc est ex sua voluntate benigna.32 Hinc apud Osee perhibet Dominus: Perditio tua, o Israel, ex te; in me tantummodo auxilium tuum.33 Nemo ergo præsumat, nullus se jactet vel alteri præferat, aliumve contemnat. Unde monet Apostolus:34 Itaque qui stat, videat ne cadat.
Ego sum vitis, vos palmites, non per essentiam, sed per similitudinem, sicut ostensum est. Denique, sicut fidelis dicitur palmes et arbor, sic appellatur oliva, juxta illud Jeremiæ:35 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum;36 et in Psalmo, Ego quasi oliva fructifera in domo Dei. Hoc quoque sciendum, quod sicut palmes quamdiu manet in vite, pretiosus, speciosus ac nobilis est; si vero præcidatur, vilissimus est, ad nullum usum conveniens nisi ut comburatur, prout Dominus ait Ezechieli, Fili hominis, quid fiet de ligno vitis?37 etc.; sic Christianus quamdiu manet in Christo per caritatem et gratiam, cunctis rite gentibus præfertur dignitate et merito. Quid enim Christiano tali felicius, cui regna parata sunt cœlorum, qui Christo incorporatus est et deificatus in eo? Si vero se avertat a Christo, et evangelicæ legis obedientiam deserat, fit prorsus contemptibilis atque vilissimus. Hinc Christianorum dignitatem insinuans Petrus: Vos (inquit) genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.38 De aversis autem et recidivantibus ait, vilitatem eorum declarans : Contigit illis illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti.3940
Qui manet in me, modo jam dicto, cujus videlicet intellectus mihi unitur per fidem, voluntas per dilectionem, memoria per stabilitatem, et ego in eo permaneo, conservando dona gratiæ meæ in anima ejus; hic fert fructum multum, id est, in operibus bonis abundat, et crescit in gratia. Quemadmodum enim caput influit membris vitam et motum, et sicut vitis suis palmitibus influit pinguedinem et humorem; sic Christus fidelibus influit vitam gratiæ et motum actionum sanctarum, humorem recepta dona alentem, itemque charismatum divinorum pinguedinem. Unde orat Psalmista : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.41 Quia sine me, id est sine gratia mea gratum faciente, nihil meritorium potestis facere. Propter quod dicit Apostolus : Gratia Dei sum id quod sum;42 et, Omnia possum in eo qui me confortat.43 Hinc apud Jeremiam legitur : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.44 Nemo ergo sibi ipsi blandiatur, vel in se ipso glorietur, quum nihil habeat boni a se, et hoc ipsum quod habet, nec ad momentum potest servare, nisi conservetur a Christo.4546 Denique ipsa prima mentis ad Deum conversio, Dei donum est, et a Deo. Propter quod Jeremias precatur : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.47
Si quis in me, id est in fide, caritate et obedientia mea, non manserit, mittetur foras, id est, ab electorum grege separabitur, nunc, voto et merito, et in futuro, loco et præmio, atque in tenebras exteriores mittetur, quemadmodum scriptum est :48 Tollatur impius, ne videat gloriam Dei;49 sicut palmes inutilis; et arescet per sterilitatem ab opere bono, id est, humore gratiæ roreque gloriæ destituetur;50 nec erit tanquam lignum quod plantatum est juxta decursus aquarum, sed sicut arbor quæ aruit, quoniam non habebat humorem.51 Et colligent, id est, reprobis adunabunt eum angeli sancti exsecutores divini judicii : de quibus scriptum est, In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.52 Ideo subditur : et in ignem mittent, id est, in ignem infernalem projicient eum, quum dixerit Judex :53 Ite, maledicti, in ignem æternum. Istud quoque particulariter adimpletur in morte singulorum. De quo igne ait Præcursor apud Lucam :54 Paleas comburet igni inexstinguibili.55 Isaias quoque ait : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Et ardet. Cur non ait, Et ardebit ? Quod si dixisset, verum dixisset; sed verbo præsentis temporis usus est, quoniam id quod fiet, Deo præsentialiter constat, et in ejus præscientia jam fit, quod in exsecutione futurum est. Ardebit ergo, et non consumetur; optabit mortem, et æternaliter punietur, quemadmodum in Apocalypsi dicitur : Cruciabitur iniquus igne et sulfure in conspectu angelorum sanctorum et Agni, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum;56 et Psalmista, Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos, et in miseriis non subsistent.57
Si manseritis in me, conformando voluntatem vestram voluntati meæ per caritatem et obedientiam veram, et verba mea in vobis manserint per jugem memoriam et stabilem verborum adimpletionem; quodcumque volueritis petetis, id est, quidquid placuerit animæ vestræ postulabitis a Patre vel a me, et fiet, id est dabitur, vobis, dummodo orando maneatis in me, orando vere salubria, prout mihi est placitum, orando quoque instanter. Sed quoniam justi non exaudiuntur semper pro aliis, quamvis petant salubriter et instanter pro illis, ideo ait, « fiet vobis » : quia non semper fit aliis, eo quod ponant gratiæ obicem.
In hoc clarificatus est Pater meus, id est, in hoc Patris cœlestis honor consistit et gloria, non ob suam indigentiam, sed ad vestram utilitatem, ut fructum plurimum afferatis, id est, multa opera meritoria perpetretis, aliosque convertatis ad Deum, ut sint filii vestri in Christo renati. In fructificatione ergo et optima conversatione fidelium glorificatur Deus, quoniam honoratur in eis, ejusque majestas et sanctitas in tali conversatione relucet: et tales Deus ad gloriam suam creavit, secundum quod ait apud Isaiam, Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.58 Et efficiamini mei discipuli, credendo et obediendo, nec solum servando præcepta, sed etiam adimplendo consilia: et in hoc consistit glorificatio Patris. Qui enim honorificat Filium, honorificat Patrem.59
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos.60 Pater diligit Filium secundum utramque ejus naturam: quia secundum naturam divinam, diligit eum tam perfecte et fervide sicut se ipsum, videlicet amore immenso; secundum naturam vero assumptam, diligit eum amore præcipuo, magis videlicet quam cuncta simul creata. Amare quippe est alicui bonum velle. Majus autem bonum voluit et dedit Deus Christo homini, quam toti universo, utpote personalem unionem cum Verbo. Christus quoque diligit nos secundum utramque suam naturam: quia ut Deus, diligit nos amore æterno, non tamen immenso, sed ampliori quam aliqua pura creatura diligit aliam; porro, ut homo, diligit nos amore creato, infuso, valde ardenti atque præcipuo, quoniam animam suam posuit pro nobis, et tantum nostram concupivit salutem, quod ad eam retulit quidquid fecit aut pertulit.61 Quemadmodum itaque Pater diligit Filium, sic Filius diligit nos: quoniam sicut amor Patris ad Filium est gratuitus, sic amor Filii ad nos gratuitus est. Rursus, quemadmodum Pater diligit Filium ut hominem, sic Filius diligit nos: sic enim Pater diligit Filium, volendo illi felicitatem æternam; Filius quoque nos amat ad idem. Iterum, sicut Pater diligit Filium, non tamen pepercit ei, sed manibus impiorum tradidit eum;62 sic Filius diligit suos fideles, non tamen parcit eis, sed quanto sunt cariores, tanto pluribus tribulationibus illos exercet, prout Sapiens ait, Tanquam aurum in fornace probavit electos;6364 et Judith, Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Propterea non debemus in adversitatibus contristari, sed juxta Jacobi documentum, omne gaudium æstimare, quum in diversas tentationes incidimus.65 Hinc nempe in Proverbiis Salomon loquitur: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis:66 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
Manete in dilectione mea, quæ est animæ vita: in qua perseverandum est jugiter, quoniam sola perseverantia coronatur;67 nec aliquid præferendum aut comparandum est divino amori, sed Deus præ creaturis amandus est in infinitum. Idcirco, secundum doctores, potius deberet homo mortem corporalem subire, quam unum veniale committere. Quam autem beatum et sanctum sit in divina dilectione manere, patet ex verbo Joannis in sua Canonica: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.68
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: et tamdiu in dilectione manemus, quamdiu obedimus. Quemadmodum etiam observatio præceptorum procedit ex caritate, sic conservat eamdem, quoniam operatio perficit habitum, gratiamque meretur majorem, qua habitus caritatis confortatur. Sicut et ego præcepta Patris mei servavi, secundum quod homo sum. Nam quæ placita sunt illi, facio semper;69 et quidquid jussit mihi per inspirationem facere pro hominum salvatione, feci hucusque, eroque ei obediens usque ad mortem.70 Et maneo in ejus dilectione plenissima, quia plus diligo eum quam omnes electi.
Hæc moralia documenta locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, id est, spiritualiter gaudeatis in Deo quemadmodum ego. Vel, « ut gaudium meum in vobis sit », id est, beatitudo et gloria mea vobis communicetur in patria : prout Apostolus dicit, Si compatimur, et conregnabimus. Vel, « ut gaudium meum in vobis sit », id est, ut ego de vobis quasi de bonis filiis glorier, quia beneplacitum est Domino in populo suo, et gaudium Domini est fortitudo vestra. Quod non est sic intelligendum, quasi gaudium Dei aut Christi ex nobis augeatur ; sed quod Deus vel Christus in se delectetur, propter se ipsum approbans bonum nostrum, et gaudendo in nobis, gaudium suum infundens ac tribuens nobis. Et gaudium vestrum, id est spiritualis consolatio quam habetis in via, impleatur in patria: juxta illud, Satiabor quum apparuerit gloria tua;71 et, Adimplebis me lætitia cum vultu tuo. Nec enim aliud implet nostri intellectus capacitatem et sciendi aviditatem, nisi veritas prima immensa, per speciem cognita; aliud quoque non implet nostræ voluntatis desiderium, nisi bonitas summa et infinita, per fruitionem possessa. Patet ergo quod finis nostræ creationis est gaudium plenum, tamque exuberans et perfectum, ut eo adepto, majus non cupiatur.
II Tim. II, 12; Rom. VIII, 17.
Ps. cXLIX, 4.
II Esdr. VIII, 10.
Footnotes
-
Coloss. I, 18. ↩
-
Ephes. I, 22; v, 23; ↩
-
Hebr. II, 10. ↩
-
Ps. LXXI, 17. ↩
-
Is. XLIX, 6. ↩
-
Is. LIII, 3. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Is. v, 7. ↩
-
Matth. XXI, 33. ↩
-
Jer. II, 21. ↩
-
I Cor. x, 4. ↩
-
Joann. XIV, 28. ↩
-
I Cor. III, 9. ↩
-
Osee x, 1. ↩
-
Matth. III, 10. ↩
-
Is. XL, 7. ↩
-
Is. v, 4. ↩
-
I Petr. IV, 8. ↩
-
Joann. I, 29; ↩
-
De Eccl. hier. c. VI. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Prov. XXIV, 16. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Ibid. 22, 23. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Apoc. v, 5; ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Baruch IV, 4. ↩
-
1 Cor. VI, 15. ↩
-
II Cor. III, 4, 5. ↩
-
Philipp. II, 13. ↩
-
Osee XIII, 9. ↩
-
1 Cor. X, 12. ↩
-
Jer. XI, 16. ↩
-
Ps. LI, 10. ↩
-
Ezech. XV, 2 et seq. ↩
-
1 Petr. II, 9. ↩
-
II Petr. II, 22; ↩
-
Prov. XXVI, 11. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
I Cor. XV, 10. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
Jer. X, 23. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
I Cor. IX, 23, 24. ↩
-
Thren. V, 21. ↩
-
Matth. VIII, 12; XXII, 13; XXV, 30. ↩
-
Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩
-
Jer. XVII, 8. ↩
-
Ps. I, 3; ↩
-
Matth. XIII, 49, 50. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Luc. III, 17. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Apoc. XIV, 10. ↩
-
Ps. CXXXIX, 11. ↩
-
Is. xlii, 7. ↩
-
Joann. v, 23. ↩
-
Joann. iii, 35. ↩
-
I Joann. iii, 16. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
Judith viii, 23. ↩
-
Sap. iii, 6. ↩
-
Jacob. i, 2. ↩
-
Prov. iii, 11, 12. ↩
-
Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩
-
I Joann. iv, 16. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Philipp. u, 8. ↩
-
Ps. xvi, 15. ↩
Chapter 24 of 278