Skip to the text

Sermo 4

QUAM DETESTABILE SIT PECCATUM AC ENORME AVARITIA, ET CUR IDOLOLATRIA ET VITIORUM MAXIMUM APPELLETUR.

IN hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Joann. xv, 8.

Christus ac Salvator noster, magister ac legifer cujus nos sumus discipuli, in mundum veniens, verbo et exemplo mundi docuit contemptum: ideo quotquot illum imitati sunt, mundo abrenuntiantes, maluerunt paupertatem et improperium Christi imitari, quam Ægyptiorum prosperitatibus atque sæculi divitiis locupletari; siquidem attendentes beatos esse pauperes spiritu, quorum est regnum cœlorum, juxta consilium Christi omnia vendentes, dederunt pauperibus, Christum nudum nudi sequentes.1 In hoc namque clarificatur Deus, ut « fructum plurimum » afferamus:2 qui fructus utique non est, ut divitias aut mundi honores, sed ut paupertatem, mundi contemptum, laborem atque adversitates Dei amore humiliter toleremus. Et hæc est paupertas spiritus, qua Christi efficimur discipuli.

Hujusmodi pauper Christi fuit inclytus miles et martyr S. Georgius, qui ætatis florem, qui stemmata et nobilitatem generis, divitias ac omnia quæcumque mundus amat, contempsit ut Christum lucrifaceret.3

Itaque hujus exemplo, si bona temporalia sunt contemnenda, quanto magis avaritia atque ipsa cupiditas de corde est eradicanda? Ad quod quum multa, præcipue tamen movere nos debet: quum homo ex corpore constet et anima, et corpus ad animam tanquam ad dominam ordinetur, ipsaque anima ad beatificam Dei fruitionem sit condita; hinc profectus atque perfectio hominis consistunt in hoc, ut ab amore et occupatione terrenorum ac sensibilium se (quantum sibi possibile est) abstrahat et elonget, spiritualibus quoque artibus vacet, ac Creatori suo per sincerum amorem purasque meditationes propinquet assidue ac uniatur quotidie magis perfecte. Quum ergo terrenæ divitiæ sint infima hominis bona, et fortunæ subjecta, ac maxime corporalia, vilissimum est et prorsus detestabile vitium, atque præcipue ignobilitans hominem, quod eis tam inordinate inhæret, et per affectum se subjicit ipsis.

Denique istud primo dissuadet ac vituperat nobis naturalis entium ordo. Terra namque est infimum elementum ac infima creatura, quæ et omnium pedibus conculcatur: per quod edocemur, quod auctor naturæ, institutor ordinis universi, vult ista terrena pedibus animæ nostræ, puta affectibus ejus, calcari ac subdi, et eis nullatenus dominari. Nonne ergo perversum omnino, vile ac fatuum est, infima ista non solum spiritualibus ac nobilissimis animarum divitiis, sed et omnium Creatori superdignissimo ac immenso præponere per amorem terrenarum cogitationum ac occupationum, quod agit omnis avarus? Præterea, quum anima rationalis summæ Trinitatis imago sit, cunctis corporalibus creaturis, etiam cœlis ac stellis præstantior, magis indignum est, innaturaliusque videtur, quod ipsa tam vitiose se unit, inhæret et subdit istis terrenis, quam si cœlum hæreret terræ. Insuper, super illud Ecclesiastici, Avaro nihil est scelestius, dicit Glossa: Nullum scelus est majus avaritia.4 Et si dicatur scelus Judæ, qui tradidit Christum, esse majus, quia pro triginta denariis vendidit Deum ac hominem;5 respondetur, quod avarus frequenter dat ac deserit Deum pro uno denario, et interdum pro nihilo, dum non abhorret pejerare, mentiri, decipere pro uno denario, quem tamen aliquando non lucratur per talia. Et certe peccatum Judæ fuit avaritia, vel ex ea.

Amplius, statera reputationis sive judicii hominis avari est nequissima, quia in ea plus ponderat obolus, quam Deus et anima propria, seu regnum cœleste. Caret quoque avarus communicativa proprietate tam Creatoris quam creaturarum. Creator namque bonitatem suam, divitias gloriæ suæ incessanter liberaliterque communicat; sic et creaturæ bona eis collata communicant aliis, sicut sol splendorem suum, et ignis suum calorem, terra et arbores suos fructus. Avarus autem sua communicare non vult, sed recludit. Sic et creatura una defectum alterius cupit supplere: unde natura non patitur vacuum. Avarus vero defectus proximi sui non cupit supplere, etiam si rogetur, nec vacuitatem indigentium replet. — Amplius, avarus est iniquus in Deum, quoniam bona sibi a Deo commendata ad dispensandum, proditorie facit sua. Divites namque, dispensatores sunt seu esse debent divitiarum suarum, non domini. Avarus autem eas non erogat juxta Dei imperium, sed reservat contra justitiam: et inde inimicus Dei efficitur propter quæ eum magis diligere obligatur, videlicet propter temporalia sibi a Deo collata, quæ Deo præponit. Propter quod ait Apostolus, quod avaritia est idolorum servitus:6 circa quod asserit Glossa, quod nummus est deus avari. Unde et super illud Matthæi, Non potestis Deo servire et mammonæ, Glossa affirmat:7 Divitiis servire, est Deum negare. Duobus etenim modis potest quis negare dominium principis. Primo, dicendo: Ego non recognosco te esse dominum meum; libenter tibi servirem censumque solverem, si mihi constaret te dominum meum esse. Secundo, dicendo: Scio quod sis dominus meus, et censum teneor tibi; attamen tibi nihil solvam. Primo modo infideles negant Christi dominium, quia ei libenter servirent, si scirent quod ipse eorum et universorum sit Dominus. Secundo modo mali Christiani negant dominium Christi: nam quamvis agnoscant quod ipse eorum sit Dominus, nolunt tamen ei solvere censum sui obsequii; ideo majorem faciunt contumeliam Christo quam infideles. Denique Deus jubet avaro, ne pejeret, ne mentiatur, ne fallat. Nummus vero quem cupit lucrari, instigat eum ad oppositum, et infelix avarus magis acquiescit et obedit nummo quam Deo: per quod ostendit, se esse servum nummi magis quam Dei.

Rursus, avaritia recte idololatria nuncupatur, quia avarus creaturam adorat. Nam aliquid adorare, est ei summam reverentiam exhibere, aut divinam majestatem ei adscribere. Quorum utrumque facit avarus: quia si ei duo occurrant, unus dives quem scit esse pecuniosum, alius pauper quem credit esse devotum, magis exhibebit divitiis honorem in divite, quam Deo in paupere. Majestatem quoque divinam creaturæ adscribit. Divina quippe majestas significatur per istud complexum, Summe bonus, summe potens. Idcirco avarus eo ipso quo divitias summe et magis desiderat, ipso facto ostendit, quod divitias arbitratur maximum bonum, et super Deum eas extollit: imo, si transit ante fertilem agrum, aut uberem vineam, aut pulchram domum, magis inclinat se atque afficitur circa illa, quam si pergat ante ecclesiam. Adhuc autem, secundum Augustinum in libro de Doctrina christiana, Deus potissimum colitur fide, spe et caritate. Avarus autem magis credit pecuniæ suæ quam Deo, et magis confidit in ea quam in Dei providentia; magis quoque diligit eam quam Deitatem: ideo amplius colit eam quam Deum. Hinc ad Rusticum monachum scribit Hieronymus: Æstimat aliquis malo pondere vitiorum pressus, et levius ei videtur peccare avarus, quam idololatra. Sed non mediocriter errat: non enim gravius peccat, qui duo grana projicit super aram Mercurii, quam qui pecuniam avare cupit et inutiliter congregat. Ridiculumque apparet ut aliquis judicetur idololatra, qui duo grana offert creaturæ quæ debuit Deo offerre, et ille non judicetur idololatra, qui tam diuturnum totius vitæ suæ obsequium, quod debuit Deo offerre, offert divitiis.

Postremo, inter spirituales infirmitates avaritia ponitur pessima. De qua in Ecclesiaste habetur: Est infirmitas pessima quam vidi sub sole, videlicet divitiæ congregatæ in malum domini sui; pereunt enim in afflictione pessima.8

Quidam assignant has avaritiæ species. Quarum prima est furtum. Ad quod tria concurrunt ac pertinent. Primum, quod ibi sit usurpatio rei alienæ: quod contrariatur justitiæ. Idcirco furtum ex suo genere est mortale: interdum tamen est veniale propter parvitatem rei quæ aufertur, præsertim quando usurpans probabiliter putat quod talis ablatio parum aut nil sit contra voluntatem domini parvæ rei. Porro, si parva in re sit furandi intentio, et probabiliter æstimetur quod ejus ablatio sit contra possessoris voluntatem, mortale peccatum est. Secundo ad rationem furti concurrit, quod committatur circa possessionem, præsertim circa mobilia bona et corporalia, quæ potuerunt contrectari; et per hoc differt furtum ab adulterio et homicidio. Tertium, quod fiat occulte: per quod differt a rapina. Hæc omnia in secunda secundæ, quæstione sexagesima sexta, atque in Summis Durandi, Raimundi, Joannis et Bartholomæi, multo diffusius continentur.

Secunda avaritiæ species fertur esse rapina: quæ est manifesta et violenta ablatio rei alienæ, sive mobilis, sive immobilis. Et est rapina gravius peccatum quam furtum, quia in eo irrogatur major injuria et contemptus ei cui sua tolluntur: utrumque enim non solum justitiæ, sed fraternæ caritati contrariatur. Si vero auferatur per furtum aut rapinam res divino cultui consecrata, non solum est simplex furtum aut rapina, sed sacrilegium quoque, id est abusus rei sacræ.

Tertia species avaritiæ est usura: quæ secundum Raimundum, est lucrum ex mutuo pacto debitum vel exactum, scilicet ultra sortem; seu ut alii clarius dicunt, usura est mutuare aut tradere alicui pecuniam aut aliquid cujus usus est sua consumptio, ut aliquid ei detur ultra sortem. De qua usura primo Politicorum ait Philosophus, quod sit maxime contra naturam. Denique usura est duplex: una manifesta, alia palliata. Et hæc palliata usura habet species quinque. Prima fit circa pignora et obsides, quod etiam quinque modis contingit. Verum hæc prosequi est nimis prolixum et brevitati intentæ contrarium: idcirco in Summa virtutum et vitiorum hæc requirantur.

Quarta avaritiæ species est simonia: quæ est studiosa voluntas emendi ac vendendi aliquid spirituale aut spirituali annexum. Quæ species habet sub se plurimos modos, secundum quod in diversis rebus, puta beneficiis, dignitatibus, sacramentis, etc., accidere potest. Quæ omnia in Decreto et Summa præfata aliorumque Summis, et in scriptis doctorum super quartum Sententiarum, in secunda quoque secundæ, quæstione centesima, plenissime continentur.

Quinta avaritiæ species est injusta exactio seu talio: quæ valde iniqua est, et qui utitur ea, ad restitutionem tenetur. — Sunt autem et aliæ variæ differentiæ, modi seu species avaritiæ, scilicet negotiatorum et advocatorum, et etiam ecclesiasticorum in pluralitate beneficiorum, et religiosorum qui proprietarii esse non metuunt, item eorum qui munera libenter accipiunt, ac mercenariorum.

Insuper, præter prætactas avaritiæ species, ponuntur in Profectu religiosorum tres species ejus. Prima est anxia cupido habendi aut acquirendi temporalia, sive sequatur acquisitio sive non: sicque pauper qui parum aut nihil habet, potest esse avarus. Secunda species est tenacitas conservandi jam habita, non permittens ea in causas pias aut necessarios seu utiles usus expendi, nisi forte cum cordis dolore. Tertia est insatiabiliter augere divitias, sive hoc fiat quæstu justo ex suo genere, sive injusto. Quidam infecti sunt prima specierum istarum; quidam, secunda; alii, tertia; nonnulli, prima atque secunda; ceteri, omnibus tribus.

Postremo Cassianus libro de Institutis Patrum, ponit tres modos seu species avaritiæ quæ religiosos quosdam concernunt. Prima species est, ea in claustro post professionem appetere atque colligere quæ nec in sæculo habuit ipse religiosus. Tales religiosi proprietarii, designantur per Giezi ministrum Elisei, qui a Naaman principe militiæ regis Syrorum, accepit pecuniam pro sanitate supernaturaliter ipsi Naaman concessa: propter quod percussus est lepra gravissima. Secunda species est, ea denuo affectare et obtinere quæ semel in principio abrenuntiationis propter Deum dimissa sunt.9 Et religiosi hac avaritia corrupti, designantur per Judam, qui post apostolatum assumptum, rursus optavit et congregavit quæ in apostolatus assumptione reliquerat propter Christum: atque ex avaritia illa ad tantum impietatis corruit barathrum, quod non solum vendidit Christum, sed demum suspendit se ipsum.10 Tertia species est, ipsam monasticam seu religiosam vitam male incipiendo, aliqua propria sibi servare ab exordio religiosæ vitæ assumptæ.1112 Et religiosi avaritia ista obtenebrati, designati sunt per

A Ananiam et Saphiram, qui aliquid sibi reservaverunt secrete de pretio agri venditi: propter quod beatissimo principe Apostolorum eos dijudicante, subitanea percussi sunt morte, ut legitur in Actibus Apostolorum.13

Footnotes

  1. Luc. xviii, 22. ↩

  2. Matth.v,3. ↩

  3. Philipp. III, 8. ↩

  4. Eccl. x, 9. ↩

  5. Matth. xxvi, 15. ↩

  6. Coloss. III, 5. ↩

  7. Matth. VI, 24. ↩

  8. Eccle. V, 12, 13. ↩

  9. IV Reg. v, 20-27. ↩

  10. Matth. xxvii, 5. ↩

  11. Matth. xxvi, 15. ↩

  12. Joann. xii, 6. ↩

  13. Act. v, 1 et seq. ↩

Chapter 27 of 278