Skip to the text

Sermo 1

DE INSTITUTIONE ET DIGNITATE VENERABILIS SACRAMENTI EUCHARISTIÆ.

DOMINUS noster Jesus Christus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens : Accipite et manducate; hoc est corpus meum. I Cor. xi, 23, 24; Matth. xxvi, 26; Luc. xxii, 19.

Ecce verbum abbreviatum quod fecit Deus super terram.1 Ecce quam simplex narratio supernaturalis et incomprehensibilissimæ rei.2 Nonne mirum, quomodo toti mundo potuit hujus sacramenti fides persuaderi? Legitur apud Marcum : Exibant sui tenere eum, videlicet Jesum, dicentes, Quoniam in furorem versus est.3 Porro, sicut ex aliis Evangelistis potest perpendi, hoc fuit dum Jesus prædicavit Judæis ea quæ a Joanne scribuntur de sacramento corporis et sanguinis sui : Caro (inquiens) mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, etc.4 Quæ verba carnalibus videbantur verba amentiæ ac furoris, imo et nonnullis discipulorum ipsius Salvatoris, qui scandalizati ex verbis hujusmodi, abierunt retrorsum, dicentes:5 Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?

Denique unus sapientium sæculi hujus in mirabilibus sacramenti hujus permotus, confusus, dejectus, quippe qui spiritum Christi non habuit, sed solum ad naturales causas respexit: Mundum (ait) peragravi, varias sectas inveni, et nunquam tam fatuam reperi sectam sicut est secta Christianorum, quoniam Deum suum quem colunt, devorant dentibus. Hoc tu dixisti, sceleratissime ac maledicte Averroes, qui lege naturali voluisti esse contentus, et Aristotelis sequens doctrinam, asseruisti super orbem lunæ non posse esse neque accidere malum, nec malum culpæ, nec malum pœnæ. Hinc et diabolos esse negasti, quos tam copiosa ac evidens experientia esse ostendit. In omnibus quoque hominibus finxisti atque mentitus es eumdem numero esse intellectum: quod multo absurdius et irrationabilius est, quam quod sancta plebs christiana confitetur, eamdem numero essentiam esse in tribus superbenedictis increatis personis. Hinc justo judicio reliquit te Deus, et in irrationabilissimos errores labi permisit, ita quod affirmasti animas hominum instar brutorum esse mortales. Impietatem quoque secutus es reprobi invidiosique Cain, qui in exordio sæculorum dixit ad fidelissimum Abel:6 Non est providentia neque judicium. Ita et tu negasti providentiam Dei ad inferiora hæc et ad humanos pertingere actus, nec homines desuper judicandos concessisti: per quod, quantum in te fuit, dedisti hominibus ansam sequendi concupiscentias absque freno. Postremo, stando in lege naturali et in Peripateticorum doctrina, non potuisti salvare ea quæ ubertim et clare patent ad sensum : ut quod interdum ex uno eodemque ore amentis, simul et semel diversa idiomata proferuntur, etiam illa quæ ipse amens antea nescivit nec didicit, nec cessante amentia valet proferre. Te ergo cum perfidiis contempto tuis, nos Christiani, in quibus solis est sapientia salutaris quæ de cœlo profluit, quæ confirmata est in nos, contestante Deo variis signis et portentis atque virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus :7 qui et Synagogam reliquit, quia in Christum non credidit, et mirabilia illa quæ olim in plebe Israelitica fecit, ad Ecclesiam transtulit Christi, in qua etiam ineffabiliter plura ac majora fecit miracula quam olim in Synagoga; nos (inquam) Christiani, qui soli habemus vera ac propriissime dicta miracula, utputa soli omnipotenti Deo possibilia, certissime credimus omnia esse verissima quæ de hoc sacratissimo sacramento ait Scriptura et tenet Ecclesia, utputa quod Christus Sapientia Patris, Deus incarnatus, Ecclesiæ suæ instituit ac reliquit septem sacramenta tanquam medicinalia vasa, in quibus et per quæ, sicut per sensibilia signa, gratiose ac supernaturaliter nostram operatur salutem.8 Noverat namque Sapientia illa æterna, homini ex anima et corpore constituto esse connaturale, per naturalia et sensibilia ad divina et spiritualia manuduci, adjuvari ac erigi.

Præterea, hoc fidem nostram non mediocriter roborat, quod cuncta quæ credimus jam peracta, in libris Prophetarum Synagogæ legimus tam diu et copiose prænuntiata. In quibus et istud quod de sacramento hoc credimus, prophetatum agnoscimus, dicente de Christo in Psalmo sancto Psalmista: Erit firmamentum in terra in summis montium. Ubi alia habet translatio, Erit frumentum;9 alia, Erit memoriale triticum. Translatio vero Chaldica apud Hebræos quoque authentica: Erit (inquit) placenta tritici in terra, id est in militanti Ecclesia, quæ peregrinatur in terra, in summis montium, id est in capitibus sacerdotum.

Denique, sicut Deus providit ac contulit homini in peccatis concepto, et cum fomite nato, ac per hoc spiritualiter mortuo ac filio iræ, sacramentum Baptismi, quo spiritualiter nascatur, et sacramentum Confirmationis, quo spiritualiter roboretur ac spirituali militiæ adscribatur;10 sic taliter nato et roborato consecravit, donavit, reliquit sacramentum quo spiritualiter reficiatur et crescat, ac convenientem et debitam spiritualis consistentiæ staturam ac mensuram adipiscatur. Et hoc est Eucharistiæ sacramentum, in quo non solum sicut in aliis sacramentis Christus per gratiam et virtutem multiplicemque effectum, sed etiam vere per essentiam substantialiter continetur. Etenim ut videmus, in omni ordine ac genere rerum in quo sunt plura per participationem ac imperfecta, est unum primum per essentiam et perfectum. Quumque plura, videlicet septem, sint legis evangelicæ sacramenta, ordinem inter se dignitatis habentia, gratiæ contentiva ac salutis operativa, oportuit unum consistere inter ea non solum participative gratiam habens et imperfecte gratiam continens, verum etiam essentialiter totius gratiæ fontem complectens, Verbum videlicet incarnatum, in cujus assumpta humanitate gratia formaliter et complete includitur. In ceteris vero sacramentis gratia non habetur nec inest secundum esse formale completum, quum sic soli rationali et intellectuali inhæreat creaturæ, quæ sola sanctitatis ac gratiæ est subjectum.

Qualiter autem insit aliis sacramentis, duæ sunt opiniones solennes. Quarum unam sequuntur Alexander de Hales, Bonaventura, Guillelmus Parisiensis in Sacramentali, Scotus et alii multi.11 Unde Bonaventura in Scripto tertii refert, quod ipse dominus Guillelmus Parisiensis episcopus, in præsentia magistri Alexandri Parisiis in conventu Fratrum Ordinis S. Francisci, probavit Alexandri positionem. Aliam opinionem sequuntur Thomas, Albertus, Ægidius, Henricus, ac alii plures. Et prima quidem opinio ad intelligendum ac defendendum est facilior. Secunda vero dictis sanctorum Augustini, Bedæ et Patrum consonantior reputatur: propter quod magis consentio ei. — Amplius, quoniam Christus in hoc sacramento exhibetur nobis ut cibus, et cibum oportet realiter conjungi cibato, ideo recte sentit Ecclesia Christum in hoc sacramento realiter contineri.

Decuit autem Christum hoc instituere sacramentum in novissima Cœna, postquam protinus fuit tradendus ac moriturus pro nobis. Ipse enim præn­untiatus fuit novus sacerdos, perfectus et verus, non imperfectus ac typicus; secundum ordinem Melchisedech, non juxta ritum et ordinem Aaron; novus quoque et perfectus legislator. Translato enim sacerdotio, necesse12 est et legis fieri translationem, ut in epistola ad Hebræos disputat ac demonstrat Apostolus. Translatis demum sacerdotio et lege, oportuit sacramenta et sacrificia variari. Quod totum Daniel compendiose prænuntiavit ac tetigit:13 In dimidio (dicens) hebdomadis deficiet oblatio et sacrificium. Loquitur namque de hebdomadibus annorum, quarum quælibet continet annos septem: in quarum ultima occisus est Christus, qui in dimidio illius hebdomadæ instituit Eucharistiæ sacramentum, et finem imposuit sacrificiis legis.14 Ultima quippe hebdomada illa si in duas partes dividatur, quælibet partium continet annos tres cum dimidio. Porro Christus vixit in carne mortali annis triginta tribus, et tanto plus sicut a nativitatis die usque in diem sanctam Parasceves. Sicque in dimidio illius hebdomadæ sacrificium et oblatio legis defecit quantum ad obligationem.

Præterea, quoniam Sapientia Patris, Verbum æternum, propter nos exstitit incarnatum, ac semel in cruce voluit immolari, hinc variis modis nostræ providit saluti.15 Nec ei suffecit semel pro nobis immolari in cruce per mortis perpessionem, sed hanc quotidianam et perennem sui immolationem in mysterio in Missæ officio ejus infinita sapientia adinvenit, ejus immensa clementia ordinavit, ejus caritas summa præfixit, qua et Dei Patris honorem generisque humani procuravit opem, gratiam ac salutem. Quod totum sic fieri decentissimum exstitisse ratio dictat desuper illustrata. Quæ quanto plus illustratur, tanto limpidius intuetur quam rationabile seu potius superrationabile, misericordissimum, sapientissimum amorosissimumque fuerit istud: ut et quotidie dominicæ passionis quasi recenter memores simus, caritatisque Dei ac pietatis suæ et liberalitatis ad nos assidue recordemur, recordandoque inflammemur, et meritum Christi abundantius participemus, consequendo effectus sacramenti istius, ut infra dicetur. De cujus institutione tantumdem sufficiat tetigisse.

Nunc de dignitate ejusdem aliquid pro viribus est tangendum. Quocirca pensandum, quod in sacramento isto aliquid est sacramentum tantum, videlicet ipsæ exteriores formæ sacramentales; aliquid res et sacramentum, utputa corpus et sanguis Christi; aliquid res tantum, ut ecclesiastica unitas, seu multiplex gratia sacramenti ejusdem. Idcirco nec anima Christi, nec deitas ejus ad istud pertinet sacramentum vel ad essentiam ejus directe atque ex vi conversionis, sed concomitanter. Conversio equidem panis directe terminatur ad corpus dominicum, et transsubstantiatio vini ad sanguinem. Attamen in utroque per concomitantiam continetur tam anima quam deitas Salvatoris. Sicque totus et integer Christus in sacramento isto sub utraque ipsius specie est, adoratur atque suscipitur.

Si ergo de sacramento isto loquamur quantum ad id quod directe et ex vi conversionis continetur in ipso, sic plane magna valde est dignitas ejus, utputa dignitas corporis Christi, quod in se ipso exsistit eximie dignum et sanctum et purum, ab omni labe peccati prorsus immune, ex purissimo sanguine sacratissimæ Virginis sumptum, a Spiritu Sancto supernaturaliter in instanti formatum. Cujus dignitas augetur ex hoc, quod a primo suæ formationis instanti, conjunctum fuit animæ Christi præ omni pura creatura ineffabiliter sanctæ, præelectæ et gloriosæ, atque intrinsece informatum et actuatum ab ea; cui item in omnibus obedientissimum fuit, in nullo militans contra illam. Verum ex hoc inæstimabiliter plus fuit dignificatum ac dignum, quod simul cum anima sua ab exordio suæ formationis fuit immediate conjunctum, hypostatice copulatum inseparabiliterque unitum Verbo æterno, et substantificatum ab ipso in esse ipsius Verbi personali et increato. Enimvero, teste Damasceno tertio libro, quum humanitas Christi comparatur ad Verbum æternum tanquam immediatum ipsius Verbi instrumentum animatum, conjunctum ac proprium; sic et corpus hominis cujuscumque se habet ad animam suam sicut animæ suæ instrumentum immediatum, proprium et conjunctum.

Si autem loquamur de sacramento Eucharistiæ quantum ad totum quod continetur in eo, sive directe sive concomitanter, sic utique penitus infinita est dignitas ejus, quum et sola Verbi persona dignitatis sit infinitæ, et ipsa Christi humanitas carior Deo sit et per consequens dignior toto residuo universo. Hinc divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia, de hujus sacramenti excellentia protestatur, quod ad ipsum cetera sacramenta omnia ordinantur, et ipsum est complementum ac consummatio aliorum, in quo omnium divinorum plenitudo charismatum continetur:16 prout de iis undique multa conscripta sunt et leguntur.

Quæ quum ita se habeant, consideremus attente, et tota profunditate qua possumus contemplemur, quantæ impudentiæ sit, quantæ insipientiæ, quantæ enormitatis et damnationis, tanto sacramento et ejus consecrationi ac immolationi indevote, irreverenter adstare, ipsum indigne suscipere, illud maculata conscientia celebrare, tractare aut aliis ministrare; quum et de sacerdotibus veteris Testamenti carnalia sacrificia offerentibus jusserit Dominus, loquens ad Aaron: Homo de semine vestro qui habuerit maculam, non offeret panes Deo.17 Hinc S. Ambrosius ait in oratione de Sacramento ante celebrationem dicenda: Quanta cordis contritione et lacrimarum fonte, quanta reverentia et tremore, quanta corporis castitate et animi puritate illud divinum et cœleste sacrificium est celebrandum, o Domine, ubi caro tua in veritate sumitur, ubi sanguis tuus in veritate potatur, ubi ima summis junguntur, ubi et angelorum adest præsentia? Cum ingenti ergo et sollicita præparatione ad tantum accedamus sacramentum, nec sumpto sacramento efficiamur ingrati, imo quotidie magis devoti ac grati.

Footnotes

  1. Is. x, 23; ↩

  2. Rom. ix, 28. ↩

  3. Marc. iii, 21. ↩

  4. Joann. vi, 56, 57. ↩

  5. Joann. vi, 61. ↩

  6. Gen. iv, 3 et seq. ↩

  7. Hebr. II, 3, 4. ↩

  8. 1 Cor. I, 24. ↩

  9. Ps. LXXI, 16. ↩

  10. Ephes. n, 3. ↩

  11. Cf. t. XXIV, p. 53 B et s. ↩

  12. Hebr. vii, 11, 12. ↩

  13. Dan. ix, 27. ↩

  14. Ibid. 26. ↩

  15. 1 Cor. i, 24. ↩

  16. cap. III. ↩

  17. Lev. xxi, 17. ↩

Chapter 82 of 278