Skip to the text

Enarratio in evangelium

CARO MEA VERE EST CIBUS, ETC. Joann. VI, 56-59.

EVANGELIUM hodiernum de sacramento venerabilis Eucharistiæ loquitur evidenter, et non incongrue legitur.1 Itaque, sicut Joannes ait:

Dixit Jesus discipulis suis et turbis Judæorum in synagoga civitatis Capharnaum, quæ tunc fuit metropolis Galilææ: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Id est, sicut mortale corpus pane et vino, ex granis et uvis constantibus, vere nutritur, conservatur, et ad debitam quantitatem perducitur; sic anima immortalis corpore et sanguine Christi vere spiritualiterque reficitur, et in esse gratiæ conservatur, atque ad perfectionem virtutum, imo ad vitam gloriæ tandem perducitur, dummodo corpus et sanguinem Salvatoris digne accipiat. Quemadmodum enim nullus potest corporalem cibum ac potum accipere, nisi vivat vita naturæ; sic nemo potest corpus et sanguinem Domini digne suscipere, nisi vivat vita gratiæ. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem digne, ut tactum est, utpote non sacramentaliter tantum, sed spiritualiter quoque, in me manet sicut in capite per caritatem et gratiam, et ego in illo sicut in membro fideli ac mystico per unionem amoris, quia per caritatem amans est in amato, et econtrario. Unde caritas vocatur vis unitiva, quia conjungit amantem amato. Propter quod in prima sua epistola ait Joannes apostolus: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.

Denique corpus Christi potest homo tripliciter sumere. Primo, sacramentaliter tantum: et ita accipiunt qui indigne communicant, quoniam solum corpus et sanguinem seu solum sacramentum, non effectum ipsius, videlicet virtutem gratiamque, suscipiunt. Secundo, spiritualiter tantum: et ita accipiunt qui solo desiderio caritatis et sola fide formata illud accipiunt, per quod sacramenti hujus sortiuntur effectum: quæ susceptio necessaria est ad salutem. Unde sanctus loquitur Augustinus: Crede, et manducasti. Sicque omni hora possumus communicare. Tertio, sacramentaliter et spiritualiter, utpote qui sacramentum hoc et spiritualem ipsius sumunt effectum: et ita accipiunt qui digne communicant, puta in caritate et gratia existentes, quoniam in sumente hoc sacramentum condigne, requiritur actualis devotio.

Sicut misit me vivens Pater, id est Pater æternus, qui est substantialiter vivens et vita, vita utique actualissima, beatissima atque purissima, a quo omnis profluit vita. Est enim ipsa sapientia, ipsa veritas, et intellectus universaliter agens, purusque actus. Misit autem Deus Pater Filium suum Christum per incarnationis mysterium, id est per hoc quod eum voluit incarnari, et humanam naturam conjunxit eidem, atque in omnibus ipsum secundum quod homo est, direxit ac movit, et quid ageret jussit. Propter quod Filius ait : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.2 Et ego vivo propter Patrem, id est, vitam meam humanam ordino ad Patris honorem et gloriam, tanquam ad honorem gloriamque majoris, quoniam Pater major me est secundum quod homo sum :3 idcirco ad ipsum tanquam ad finem refero vitam meam. Vel sic : « Vivo propter Patrem », id est, a Patre tanquam a generativo principio vitam accepi increatam per generationem æternam, imo eamdem quam habet Pater, quemadmodum et eamdem essentiam, quia et vita Patris est ejus essentia. Propter quod asseruit :4 Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Vitam vero humanam creatam, vitamque gratiæ et gloriæ certum est Christum accepisse a Patre, imo a tota superbeatissima Trinitate, et per consequens a se ipso secundum quod Deus est. Siquidem opera Trinitatis sunt indivisa, quum trium superessentialium personarum sit una natura et una potestas.

Et qui manducat me spiritualiter et condigne, et ipse vivet propter me, id est, vitam suam ordinabit finaliter ad honorem et gloriam meam, sicut servus fidelis. Vel, « vivet propter me », id est, vitam gratiæ et gloriæ obtinebit a me. Nam et gratia augetur in sumente condigne. Porro per hoc quod Veritas ait, Qui manducat me, patet quod non solum caro Christi, sed ipsemet Christus cibus est animæ. Propter quod ait idem :5 Ego sum panis vitæ. Nam quamvis sub specie panis ex vi conversionis et sacramenti, non sit nisi caro Christi; tamen ex naturali concomitantia sunt ibi sanguis Christi et anima ejus atque divinitas, et per consequens totus Christus. Hæc enim non sunt ab invicem realiter separata. Similiter sub specie vini ex vi conversionis, sanguis Christi dumtaxat est, ex concomitantia vero naturali sunt ibi caro, anima ac deitas ejus.

Hic est panis qui de cœlo descendit, quoniam ipse Christus, qui est panis vitæ, descendit de cœlo, juxta illud :6 A summo cœlo egressio ejus. Descendit autem, non locum mutando, sed naturam humanam assumendo, ac visibiliter apparendo, et inter homines conversando, prout Baruch ait : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.7 Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt, id est, panis iste cœlestis non sic nutrit aut cibus est sicut manna, quod qui manducaverunt, non solum corporaliter mortui sunt, sed et multi eorum spiritualiter perierunt. Nam panis ille non fuit gratiæ contentivus aut spiritualiter cibans, sed fuit figura hujus panis sacramentalis spiritualiter reficientis. Ideo subditur : Qui manducat hunc panem cœlestem et sacramentalem condigne, vivet in œternum, quia in hoc sæculo vivet per gratiam, et in futuro per gloriam.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 16. ↩

  2. Joann. xiv, 31. ↩

  3. Ibid. 28. ↩

  4. Joann. v, 26. ↩

  5. Joann. vi, 48. ↩

  6. Ps. xviii, 7. ↩

  7. Baruch III, 38. ↩

Chapter 83 of 278