Sermo 4
Ad religiosos
DE CONDIGNA DEBITAQUE AD VENERABILIS SACRAMENTI CELEBRATIONEM AUT SUMPTIONEM PRÆPARATIONE.
QUI manducat et bibit indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. I Cor. XI, 29, 27.
Universaliter videmus, quod quanto quis in quacumque virtute exstat perfectior, tanto vehementius vitium virtuti illi contrarium abominatur. Porro Deus in omni sapientia et virtute infinite perfectus est. Hinc omnem iniquitatem, insipientiam turpitudinemque peccati mortalis ineffabiliter odit. Propter quod in libro Sapientiæ scriptum est : Odio sunt Deo impius et impietas ejus.1 Cui concinit Psalmista : Odisti omnes qui operantur iniquitatem.2 De quo Jeremias protestatur, inquiens : Non poterat vos Dominus ultra sustinere propter malitiam studiorum vestrorum.3 Ipse plane (ut Moyses fassus est) aversatur omnem impietatem .4 Quid ergo est se ad sacram præparare communionem, ad celebrationem condignam, nisi mentem expurgare, custodire et præservare ab omni labe peccati? Qui enim cum conscientia peccati mortalis communicare aut celebrare præsumit, eo ipso peccat mortaliter. Nec sufficit si quis dicat, Conscius mihi non sum de peccato mortali, nisi diligentiam debitam fecerit ad cognoscendum an sit in tali peccato, perscrutando sufficienter pro posse conscientiam suam, an in ea quid lateat culpæ mortalis. Hæc est ergo præparatio generalis ad omnem pertinens sacerdotem, ut taliter ante celebrationem conscientiam suam discutiat.
Imo (ut sanctus asserit Augustinus) in omni sacrificio quatuor sunt pensanda, videlicet quis, quid, cui, quare. Quæ etiam ab omni presbytero antequam celebret, sunt attendenda.
Primo ergo, tu Christi sacerdos, considera temetipsum quis sis, hoc est, quam defectuosus et fragilis in natura. Ad quam considerationem spectat quod beatus Job ait : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis;5 qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Considera quoque quam culpabilis sis in vita, quam innumerabilibus vicibus quotidie peccas, saltem in venialibus, per omissionem et commissionem, per interiorum et exteriorum incustodiam sensuum, per irrefrenationem linguæ, per inexemplaritatem et scandalum, per cogitationes inutiles, per distractiones, levitates, negligentias etiam in divinis, per immoderantias cibi et potus, per inordinatas circa quæcumque creata affectiones. In iis et consimilibus multis adverte te quotidie toties esse culpabilem ac peccantem, ut nequeas numerare, nec singula possis attendere, imo exorare indigeas et exclamare ad Dominum :6 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine. Porro, si (quod absit) in nonnullis grossioribus excessisti, si in correptionibus et correctionibus seu admonitionibus exstitisti impatiens, si adversus præsidentem aliquo modo indignans, vel eidem minus prompte obtemperans, aut irreverenter injustitiam circa ipsum te habens, ac Christum in suo vicario colaphizans et conspuens; si in factis tui confratris ac proximi et in imperfectionibus ac omissionibus ejus passionatus, amaricatus iratusque fuisti, et turbasti inspiciens insipienter te ipsum, videns hypocrita festucam in oculo fratris tui, trabem7 turbationis ac felleæ amaritudinis et pharisaicæ simulationis ac fictionis in proprio oculo non perpendens, aut subverso ordine caritatis, proprias iniquitates et culpas non ponderans, aliorum observasti, exaggerasti, revolvisti defectus, stulta curiositate deceptus, seu turbulenter, impetuose, inhoneste habendo te scandalizasti pusillos: super his dolorosius ingemisce, uberius plora, cordialius te accusa, acrius puni, vehementius sperne, custoditior esto. Attende quam parum profecisti in Ordine, quanta omiseris bona; et efficaciter te emenda.
Secundo, perpende quid agas, quid offeras, seu quid in officio Missæ acturus sis, quid immolaturus. Intuere quod tanquam officiatus ac minister Ecclesiæ oblaturus sis Deo Patri unigenitum Filium suum, consecraturus, tractaturus atque sumpturus corpus et sanguinem Salvatoris, et pro tota Ecclesia et pro te ipso, ac pro aliis, vivis ac mortuis, oraturus. Considera veritatem ac dignitatem sacramenti ac sacrificii hujus (prout in præcedenti sermone expressum est); sicque vehementissime erubesce ac expavesce, manibus inquinatis Sanctum Sanctorum tractare, præstantissimum ac illibatissimum Christi corpus attingere, pretiosissimum ejus sanguinem polluto ore suscipere, Regem gloriæ Dominumque virtutum in anima deturpata, fœda et sordida hospitare. Attende quam vehementer beatissimus Joannes Baptista verebatur, eum baptizando, extrinsecus ac modice attrectare.8 Et quomodo audes tu eum jam glorificatum consecrare, intus accipere, edere, et sanguinem ejus sacratissimum potare, nondum purgatus nec debite præparatus? Qualiter ita obsurduisti, ut non exsuscitet neque perterreat te vox illa terribilis, metuenda tuba apostolicæ comminationis, «Qui manducat et bibit indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini»?9 Cum omni igitur diligentia et pavore, cum omni puritate, reverentia ac fervore, cum summa custodia et compunctione te præpara, discute; confitere, satisfac, et accede in plenitudine fidei, devotioneque alacri. Sic inchoa, ita prosequere, sic ora, sic offer, sic consecra; et universa ac singula verba cum attentione ingenti distincte pronuntia. Deinde, expleto officio, ferventi ac devotissimo corde gratias age, gratus permane, atque in omni conversatione tua esto sollicitus ne offendas. Esto timoratus et custoditus, ne susceptam gratiam perdas, ne fructum amittas adeptum: et sic tota vita tua sit præparatio ad celebrandum continua. Tertio, animadverte cui offeras sacrificium tantum. Et utique Deo Patri, Regi majestatis immensæ, omnium Creatori, cui cum tremore adstant universi cœlorum exercitus, quem Cherubim ac Seraphim vix audent adspicere, cujus comparatione totus mundus est tanquam pulvis et arena exigua, imo tanquam nihilum et inane.10 Et quomodo tu audebis te illi imparatum, immundum, distractum repræsentare, irreverenter hostiam sacram offerre, negligenter et cum tepore adsistere? Itaque juxta prætacta, te præpara, te repræsenta, ac totum tuum officium exple.
D Quarto, intende cur celebres celebrareque debeas. Nempe, propter easdem causas ob quas Christus se obtulit in cruce Deo Patri, tu quoque offerre eum debes eidem in altari, hoc est: primo ac principaliter pro tota Ecclesia, pro infidelium conversione, pro fidelium reformatione, pro universorum salute, pro occurrentibus causis et necessitatibus quibuscumque; pro propinquis, commissis et benefactoribus tuis, fidelibusque defunctis, et pro quibus ex speciali causa vis exorare, atque pro tui ipsius condigna emendatione in omnibus. Ut ergo utcumque pro viribus tuis exsistas idoneus deprecari ac offerre pro tantis ac talibus causis, satage et indefesse conare te ipsum Deo placitum exhibere, ei familiariter adhærere, ipsum intra te amorose complecti, sinceriter contemplari, omnique die magis ferventer diligere. Considera altitudinem divini consilii, dispositionem superbeatissimæ atque sanctissimæ Trinitatis, decretum æternæ ac infinitæ sapientiæ summi Dei super salvatione ac modo redemptionis generis humani, per incarnationem et passionem unigeniti Filii Patris æterni: tantam supergloriosissimæ ac sanctissimæ Trinitatis caritatem, clementiam, liberalitatem ad nos adspice, admirare, glorifica, venerare, collauda, et toto corde in Deum redi, ingredere, resolvere, quiesce, obdormi. In his delectare et jubila, ac indefesse te occupa; hæc indelebiliter imprime tuæ memoriæ, jugiterque rememora.
Præterea, quanto religiosum oportet sæculari homine esse spiritualiorem, perfectiorem ac custoditiorem in cunctis, tanto et te, o religiose sacerdos, oportet præ sæcularibus presbyteris excellentius præparare ad celebrandum divina mysteria. Illis magnum est servare omnipotentis Dei præcepta, Patrumque canones ac decreta, synodalia quoque statuta. Tu ultra hæc ad monastica vota, ad sacræ religionis mandata teneris, ad observantias etiam regulares adstringeris, ad perfectionem tendere obligaris. Si ergo vere cupis te ad celebrationem disponere, hoc primo omnium stude, ut ea quæ Ordinis tui sunt, et ad quæ ex professione teneris, diligenter irreprehensibiliterque observes (discretionem in omnibus tenens): cui in profunda humilitate, honestissima patientia, gloriosa mansuetudine invicte permaneas, et succrescas. Horas canonicas attente persolvas, et quo dulcissimam ac dilectissimam Virginem, præstantissimam atque gloriosissimam Christi Matrem cordialius diligis, eo et Horas ipsius devotius legas. Obedientiæ sanctæ nil præferas; quempiam scandalizare exhorre. Hoc quoque sollicite præcave, ne ullum temporis hujus incerti ac modici tibi pie indulti momentum infructuose pertranseas. Cum Deo in cordis tui arcano indesinenter stude miscere colloquia: quod est sine intermissione orare. Tempus tibi indultum reputa pretiosissimum donum. In eo negotiari, mercari, lucrari non cesses: quod est thesaurizare in cœlis.11 Cum magno illo Elia dic sæpe, cogita sæpius, contemplare sæpissime: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.12 Sicque Judicem sempiternum tibi indesinenter præsentem, intentum, imminentem, semper advertens, in ejus præsentia te ubique et semper pure et reverenter, timorate et fructuose ac fervide habe.
Porro hoc fundamento posito et servato, si supererogare quid poteris, et ad celebrationem te disponere quiveris per exercitia altiora, per actus virtutum in termino excellentiæ, per heroicorum imitationes virorum, optime res gesta est. Oportet quippe a via purgativa incipere, et ab ea ad illuminativam viam ascendere, atque per eam ad viam perfectivam pertingere. Sunt namque in unaquaque virtutum trium ad quas te voto obligasti solenni, imo in ceteris quoque, tres gradus (ut alibi in plurimis declaratum est locis): in quibus gradibus, si strenue proficere atque ascendere cures et satagas, experieris quemadmodum per observantiam regularem, per adimpletionem monasticæ professionis fidelem, per sollicitum quotidianum profectum perveniatur ad arcem contemplationis, ad perfectionem divini amoris, ad mysticam theologiam: quæ non est aliud quam donum sapientiæ secundum gradum suum perfectum, per quem stat mens depurata ac fervida in contactu Solis sapientiæ increatæ, hoc est in proxima dispositione ad actualem illuminationem supernam, ad vehementem ac validam inflammationem internam, ad continuam aut saltem assiduam visitationem, inundationem ac locupletationem Spiritus Sancti, habens indesinenter coram se quasi expansam regionem immensam luminis increati, in quam ingredi intuitumque defigere potest ad libitum. Sicque transformatur tam valide in dilectum, in superdulcissimum Deum, ut sine inflammatione, alteratione ac quadam defectione, vix cogitare, loqui, audire valeat de eodem. Et ita elevatur frequenter ad raptum et ecstasim, etiam sæpe inopinate et absque sui ad hoc cooperatione, quasi sopita spiritus libertate, ita ut resistere nequeat, neque evadere: quod fit in profundissima misericordia Dei, præveniente et præstringente gratia Sponsi mentem hujusmodi. Qui supergratiosissimus et supersuavissimus Sponsus quum mentem luminosam ac amorosam cœperit apprehendere, deosculari, amplecti et intra se trahere, mox immensitate magnitudinis excellentiæ suæ in omni perfectione, in omni amabilitate, pulchritudine, gratiositate, sapientia et deliciositate sic vincit et convenientissime opprimit illam, ut tota defluat a se, et rapiatur in ipsum. Sic demum transfertur a tumultu distractionum ad jucunditatem et quietem silentii, fitque quasi dimidia hora silentium in cœlo13, in throno hujuscemodi spiritus, introducti in serenissimum diem ex irradiatione Solis intelligentiæ causatum in thalamo mentis. Tunc amantissimus Domini habitat confidenter, et in eo quasi in thalamo tota die commoratur.14 Sic residet in pulchritudine pacis internæ, in degustatione pacis æternæ quæ omnem sensum exsuperat, atque in requie opulenta.15 Ita fit homo per prætactam perfectionem quasi secretarius et consiliarius Dei.
Ad hanc perfectionem appetendam, insequendam suoque modo obtinendam, adstringit te tua professio, o religiose sacerdos ac frater. Noli esse contentus angustiis tuis, neque dicas: Tam remote salio cum bacillo sicut cum baculo. Non diffidas, nec cesses: in via Dei non progredi, retrocedere perhibetur. Aptissima media habes pertingendi ad ista: utere eis sicut oportet. Omnia potes in eo qui te confortare paratus est, qui etiam te invitavit ad illa.16 Noli instar cancri nunc proficisci in anteriora, et paulo post per negligentiam, incustodiam, loquacitatem, distractionem, impatientiam retroire.
Væ dissolutis corde ac tepidis, qui in observantiis sacris remissi, et consolatiunculis vilibus inclinati, arida consuetudine transeunt ad divina, sic confitentur, sic celebrant, et paulo post ita se habent quasi nec confessi essent, nec celebrassent. Miseri isti ac stulti contumeliam irrogant sacramentis ac beneficiis Christi, qui quanto frequentius tanto negligentius participant sacris. Ideo non ditantur, nec spiritualiter impinguantur, imo potius segnes redduntur, leves ac garruli, in cibo et potu immoderati. Sed absint ista a nobis spiritualibus: et quam diligenter boni sæculares cavent peccata mortalia, tam diligenter caveamus venialia mala; et quo frequentius, eo plus timorate ac fervide, magis compuncte et pœnitenter confiteamur ac celebremus, et pro communi bono Ecclesiæ ac defunctis incessabiliter exoremus.17 Ad laudem Dei.
QUI manducat hunc panem, vivet in æternum. Joann. VI, 59.
Transgresso primo parente præceptum
Dei in paradiso, et ob hoc originali justitia denudato, infecta quoque ac perdita posteritate sua in ipso, decrevit justus ac
Footnotes
Chapter 86 of 278