Skip to the text

Sermo 5

DE GRATIIS, FRUCTIBUS ATQUE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIÆ. sapiens Deus non recuperare neque salvare genus humanum, nec illud sibi reconciliare, nisi per mediatorem cujus meritum esset ipsi acceptius, quam demeritum primorum parentum et omnium posterorum ipsorum displicens fuit et offensivum, vel saltem tam placitum et acceptum, quatenus sic satisfieret divinæ justitiæ. Porro talem mediatorem exhibere nequivit ex se genus humanum, quod jam totum perierat in sua radice; nec pura aliqua creatura potuit tanti meriti esse, tantæ acceptabilitatis ac gratiæ coram Deo, tantæve dignitatis et efficaciæ coram eo. Hinc Deus gloriæ naturaliter pius, cujus natura est bonitas pura ac penitus infinita, qui quum iratus fuerit, misericordiæ recordatur, nec in ira sua continet misericordias suas:1 ubi creatura omnino deficit, et humanum auxilium defuit, impendit divinum, excogitans providensque de remedio efficaci, imo efficacissimo;2 concedens, præbens ac mittens hominibus mediatorem prorsus idoneum, et certe, infinite magis potentem ac dignum ad reconciliandum, ad complacendum, ad redimendum atque salvandum, quam alter quicumque fuit ad offendendum et perdendum. Quumque talis mediator esse nequiverit pura creatura, statuit Trinitas adoranda unam increatam personam assumere naturam humanam ad suum hypostaticum, id est personale, increatumque esse, et illam suppositare seu substantificare in ipso, ut sic essent in una persona increata et incarnata duæ naturæ perfectæ, et una hypostasis seu unum suppositum, cui ratione humanitatis assumptæ conveniret promereri, atque ex parte Verbi assumentis seu Deitatis unitæ, infinita idoneitas, dignitas seu efficacia ad merendum. Siquidem persona illa incarnata, secundum naturam suam divinam fuit Deo Patri simpliciter infinite dilecta et accepta. Secundum naturam quoque humanam assumptam et Verbo æterno hypostatice junctam, fuit et est carior et acceptior Deo Patri quam totum universum. Nam et majus bonum communicatum est ei quam toti residuæ creaturæ, videlicet increatum hypostaticum esse Verbi, tanta quoque plenitudo gratiæ ac gloriæ et divinorum charismatum, quantam poterat capere natura creata. Hinc meritum Christi est indefectibiliter magnum, imo quodammodo infinitum: quod plene ac integre continetur in Sacramento altaris, in aliis vero sacramentis partialiter ac participative. Omnia namque Ecclesiæ sacramenta a virtute ac merito passionis Christi, imo et totius conversationis ejus sanctissimæ in hoc mundo, omnem suam virtutem et gratiam sortiuntur, præsertim a passione, utputa consummative: unde de latere Christi obdormientis in cruce fluxisse dicuntur. Itaque meritum Christi per Ecclesiæ sacramenta diversimode nobis communicatur, et per sacramentum Eucharistiæ tanquam per modum cibi reficientis, ac poculi recreantis ac temperantis.

Porro, sicut de modo exsistentiæ gratiæ in sacramentis sunt duæ opiniones solennes, ita de entitate et distinctione gratiæ sacramentalis sunt duæ solennes opiniones. Una, quod gratia sacramentalis a gratia gratum faciente realiter distinguatur, gratia quoque sacramenti unius a gratia sacramenti alterius: quam opinionem Thomas, Albertus et alii sequuntur. Alia, quod sola differant ratione, et quantum ad suos effectus.

Præterea, quoniam sacramentum hoc per modum cibi ac potus nobis proponitur ac confertur, hinc ea quæ corporeus cibus ac potus naturalis ac solitus operantur in corpore, hæc sacramentum hoc proportionaliter agit in anima. Quemadmodum ergo cibi et potus corporis gustum delectant, vires corporales reparant et confortant, deperditaque restaurant, vitam conservant atque continuant, humidum radicale a corruptione præservant naturalis caloris, materiam præbent debiti incrementi, calorem augent interius, et bonum causant calorem exterius: sic corporis et sanguinis Christi sacramentum, cordis oblectat palatum, vires animæ auget, reparat et conservat, amissam devotionem recuperat, vitam gratiæ conservat in suo vigore; profluvium lacrimarum, rorem imbris superni, aquam sapientiæ salutaris tuetur, ne igne concupiscentiæ aut flamma cupiditatis, vel fervore privati amoris lædantur, siccentur aut exstinguantur; incrementum parit virtutum, caritatem inflammat, ac tantam confert tranquillitatem, exuberantiam et hilaritatem in corde, ut per redundantiam causet bonum ac hilarem apparatum in corpore.

De his posset grandis protrahi sermo, verum hic reor sufficere pauca ex pluribus tangi. Nempe si plene credamus fontem totius gratiæ in hoc sacramento realiter contineri, ipsumque Dominum Jesum Christum, verum Deum et hominem, ex incomprehensibili sua ad nos ardentissima caritate, tam increata quam infusa, atque ex sua superfluentissima liberalitate ac gratiosissima pietate se ipsum in sacramento hoc nobis offerre, largiter communicare, tanta quoque mirabilia in eo propter nos perpetrare: ambigere non valemus quin paratissimus sit gratiarum suarum charismata sumentibus sacramentum hoc copiose infundere, ac liberaliter valde conferre quantum in ipso est, hoc est, dummodo communicantes obicem non ponant, sed cum diligentia præparent se condigna; potissimum quum Dominus ac Salvator tam seriose ac amorose, imo etiam cum horribili comminatione nos invitet ad hanc sacratissimam communionem: Nisi (inquiens) manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.3

Si igitur vis gratiis, fructibus atque effectibus tanti sacramenti repleri, refici, jucundari, exuberare ac impinguari, diligentissime pensa altitudinem tanti mysterii, omnem caritatem, misericordiam, munificentiam Filii Dei, imo totius superdignissimæ Trinitatis, et quæ, quanta ac qualia Filius Patris æterni fecit, assumpsit ac pertulit pro tua salute; et quod in hoc sacramento te visitare dignatur. Sicque ex horum consideratione accendatur cor tuum ad ipsum sincerissime redamandum, ad ipsum reverenter ac fervide suscipiendum, ad regratiandum ei totis præcordiis, ad honorandum eum totis viribus, ut incessanter sis sollicitus ne benignissimum ejus adspectum in ullo offendas, ne majestatem ejus immensam in aliquo inhonores, ne gratiosam ejus præsentiam a cordis tui hospitio usquam aut unquam repellas. Et breviter, ut multa paucis concludam, quum nihil ab ipso elonget, impediat, separet, nisi peccatum, esto summe sollicitus omnem vitare culpam, quantum humana sinit fragilitas. Etenim peccatum mortale effectus saluberrimos sacramenti istius totaliter impedit, ipsumque sumentem gravissimo involvit facinori ac diriori reatui. Venialia vero, præsertim grossiora, et quæ per negligentiam, incustodiam incuriamque contingunt, multum valde impediunt, minuunt, intercipiunt fructus salubres ac dulces Sacramenti cœlestis.

Si ergo ita sollicitus fueris semper omnem culpam vitare, omnem obicem removere, teque mundum receptaculum exhibere, senties et experieris certissime præclaros et gloriosos hujus sacramenti effectus. Intrabit ad te, et introibit in animam tuam, intellectum atque affectum, in viscera spiritus tui, Christus virtus et sapientia Dei Patris, cum effusione et communicatione opulentiæ suæ;4 ostendet oculo tuæ mentis divitias gloriæ suæ, quemadmodum animæ S. Agnetis, quæ dixit: Ostendit mihi thesauros incomparabiles, quos se mihi daturum, si ei perseveravero, repromisit. Veniet ad te Sol sapientiæ cum emicatione largiflua illustrationis supernæ; cum luminoso fulgore illuminabit oculos cordis, ut consideres atque intelligas mirabilia legis suæ, et habeas fidem cum rationibus credendorum ac depuratæ intelligentia mentis.5 Sic illuminatus ac spiritualiter introductus in sanctuarium Dei, in lucis incircumscriptæ abyssum, circumdatus lumine intueberis connexionem et ordinem, consonantiam, rationes, fundamenta ac firmamenta fidei tuæ;6 apparebitque tibi (et vere sic est) quod nihil sit rationabilius, nihil certius, nihil profundius assertionibus fidei christianæ, dum omnia comportantur. O quam repente ab adventu et coruscatione visitationis et illustrationis prætactæ, recedent ac fugient ab interioribus tuis nebulæ passionum, caligines inordinatarum affectionum, inquietudines passionum, tentationes circa mirabilia fidei, obscuritates errorum, et omnia erunt serena, tranquilla et jucunda in te! Sic igitur ingrediens Christus in te, cœnabit tecum, etiam ante prandium, et se ipsum proponet tibi in ferculum, dicens:78 Comede, amice, et bibe; et inebriare, carissime.9 Comede panem hunc vitæ et intellectus;10 degusta, et vide quam dulcis sim ego.11 Nullus corruptibilis cibus ita delectat et confortat, impinguat, extendit carnem mortalem, quemadmodum contemplatio, degustatio et interna ista refectio sapientiæ quæ est Christus, fidelissimam animam immortalem.

Porro ex ista tam lucida intuitione sapientiæ æternalis, protinus vehementer accendetur amore ipsius tuus affectus: et tunc vere deifice ac supernaturaliter in Christum mutaberis, secundum quod amor, præsertim supernaturalis, infusus, prædominans, transformat amantem in amatum. Quumque amatum hoc increatum, sit vere amabilitatis penitus infinitæ, ac simul immensæ efficaciæ ad trahendum ac rapiendum in se, ad alterandum inflammandumque apicem affectivæ, trahit sæpissime mentem amantis tam valide, tam prædominanter et gratiose in se, in divitias gloriæ suæ, in oceanum deliciarum beatitudinis suæ, quod apex mentis prorsus absorbetur atque demergitur in ipsam Deitatis abyssum, præ cujus admiratione, intuitione, dilectione, degustatione, complacentia, deficit prorsus a se; tamque vehementer mens tota Deitati intenta est, quod omnes vires sensitivæ inferiores a suis actibus suspenduntur, harmonia velut congelatione quadam constringitur, corpus sopitur, membra rigescunt, motiva vis deficit, jacetque caro velut truncus immobilis, nec vivit homo tunc vita animali humana, sed intellectuali ac deiformi dumtaxat.

De his multa leguntur in libris de quibusdam sanctis personis, imo et nonnullis innocentibus præelectis puellis, quæ ad hujuscemodi perfectiones prorsus mirabiles ac divinas perductæ sunt, non solum interdum aut raro, duratione permodica, sed et valde frequenter, et per spatia longa, et quædam septies aut circiter omni die, in omni quoque sacra communione et celebratione, præsertim sub elevatione. Quod si quis ista non credat, in promptu est, etiam his diebus hoc demonstrare ad oculum. Jacent ac degunt hinc inde devotissimæ puellæ ac feminæ in sæculo et in cœnobiis, et forsitan aliqui viri, in quibus ista et similia aguntur et conspiciuntur, quibus Deus omnipotens et æternus incerta et occulta sapientiæ suæ demonstrat.12 Quæ personæ per hujusmodi supernaturalia gratiarum charismata sunt utique evidens signum atque sufficiens argumentum veritatis fidei christianæ, eis potissimum qui experimentaliter aut aliter norunt qualiter hæc contingant. Nempe, per supernaturales hujusmodi unctiones, inflammationes, mysticas visiones, transformationes, illustrationes, degustationes et raptus, mens humana præcipue roboratur in fide, in catholica veritate, in ecclesiastica unitate, in quibus per hæc immobiliter stabilitur, et superclarissime certificatur.

Præterea, per ista sancti Doctores Ecclesiæ, beatissimi patres Hieronymus, Augustinus, Gregorius, Ambrosius, et alii innumerabiles sancti et illuminatissimi viri, in fidei veritate tam certi et immobiles sunt effecti: qui etiam sancti Doctores in libris suis, ad laudem et gloriam Creatoris, sibi hæc contigisse et concessa esse, seque ista et his majora expertos esse testati sunt. Imo gloriosus ille Hieronymus in Regula sua fassus est, se frequenter in hujusmodi raptibus fuisse absorptum, alienatum, sopitum per hebdomadas integras sine interruptione. Talibus splendidissimis stellis cœlum militantis Ecclesiæ innumerabilibus fuit ornatum. Tales habemus fidei nostræ testes. Et nunc nos qui credamus, vix tot sumus, quot tam idoneos et omni fide dignissimos testes habemus, quorum utique conversatio, fides, doctrina, per innumerabilia præclara ac soli Deo possibilia miracula copiosissime approbata est et confirmata. Hæc te latuerunt, o reprobe et infelix Averroes. Et plane si prætactos effectus et fructus gloriosissimi Sacramenti unquam saltem semel gustasses, nunquam tam blaspheme locutus fuisses.

Itaque ad obtinendum hos effectus, ad degustandum fructus præfatos Sacramenti, nos strenue præparemus coram Altissimo: indesinenter timorati, custoditi ac fervidi persistamus, omnemque simulationem, duplicitatem, vanitatem, carnalitatem diabolicamque ambitionem (quam culpæ innumerabiles concomitantur) supremo detestemur horrore; et coram Judice summo in cunctis sinceri simus ac justi, atque in sincerissimum affectum totius boni et honesti integre transformati, ac zelo divini honoris ac boni communis inexstinguibiliter inflammati. Ad laudem omnipotentis Dei.

Footnotes

  1. Habac. III, 2. ↩

  2. Ps. LXXVI, 10. ↩

  3. Joann. vi, 54. ↩

  4. 1 Cor. 1, 24. ↩

  5. Ps. cxviii, 18. ↩

  6. Ps. lxxii, 17. ↩

  7. Cant. v, 1. ↩

  8. Apoc. III, 20. ↩

  9. Eccl. XV, 3. ↩

  10. Ps. XXXIII, 9; ↩

  11. I Petr. II, 3. ↩

  12. Ps. L, 8. ↩

Chapter 87 of 278