Sermo 3
DE GRATITUDINE EXHIBENDA, ET QUOMODO EX BENEFICIORUM MAGNITUDINE COLLIGATUR.
QUID retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Ps. cxv, 12.
Ingratitudo grande et detestabile vitium est. Maxima autem ingratitudinis pars est, oblivio seu inconsideratio beneficii exhibiti. Alia ingratitudinis pars est, benefactori non pro posse rependere vicem. Sanctus ergo rex David multitudinem ac magnitudinem beneficiorum sibi desuper collatorum inspiciens, dixit: « Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi »? quasi dicat: Nihil condignum ei retribuere queo. Denique ipse bonorum nostrorum non eget, et quidquid ei retribuere possumus, non nisi ab eo habemus, a quo omne profluit bonum.1 Itaque quilibet Christianus ne Christo exsistat ingratus, totis debet viribus considerare universa beneficia Dei, generalia et specialia, naturalia et supernaturalia, corporalia et spiritualia, temporalia et æterna, atque pro omnibus iis, totis præcordiis Deo regratiari, et se ei humiliter subdere, prompteque obedire, et quidquid a Deo accepit, videlicet corpus et animam, et quidquid habet, ad Dei honorem expendere. Quumque fecerit omnia ista, fateatur ex intimo corde quod nil condignum retribuit Deo, sicut et Christus
Luc. xvii, 10. in Evangelio loquitur : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debuimus facere, fecimus. Ideo devotissima mente dicat :
Ps. cxv, 12. Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Itemque : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui sic gratus esse studuerit Deo, majora plane beneficia sortietur ab eo, Christo protestante, qui loquitur :
Matth. xxv, 29. Habenti dabitur, et abundabit ; non habenti autem, id est ingrato, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
Præterea, inter omnia beneficia Salvatoris est maximum, quod ipse in Sacramento tribuit vere se ipsum. Sed ut excellentiam ac munificentiam beneficiorum unigeniti Filii Dei, quantum nobis possibile est, profundius intueamur, magisque grati esse nitamur, pensare oportet, quod magnitudo beneficii ex tribus perpenditur. Primo, ex parte benefacientis, quoniam quantum ille est dignior atque sublimior, tanto dona ejus sunt magis appretianda, reverentialius accipienda, diligentius custodienda : quemadmodum et videmus in mundo hoc, quod si imperator, rex aut princeps præstiterit alicui aliquod munus, valde hoc ponderat, appretiatur, regratiatur, custodit. Secundo attenditur magnitudo beneficii ex parte recipientis, qui quanto minus promeruit illud, et quanto inferioris est conditionis ac indigentiæ, eo benignius liberaliusque consistit benefacere ei, et beneficium ei collatum, tanto amplius est magnificandum. Tertio attenditur magnitudo beneficii ex propria ejus natura ac specie : ut quum dantur supernaturalia gratiæ dona, et maxime dum ipsemet omnium fons beneficiorum datur, ita quod idem est dator et donum, benefactor et beneficium.
Ex omnibus iis ostenduntur beneficia Christi esse incomparabiliter magna : quoniam ipse Christus benefactor et dator, est verus Deus, ideoque dignitatis, perfectionis et excellentiæ penitus infinitæ; ejus quoque humanitas prælata est omni creaturæ. Nos autem quibus beneficia sua largitur, sumus creaturæ mirabiliter defectuosæ, vitiosæ, fragiles et ad omne malum pronissimæ, et per consequens maxime indigentes et tamen indignissimi beneficiis Dei. Nihilo minus indesinenter beneficia sua communicat nobis, sed et pretiosissima charismata gratiarum nobis largitur, et tandem corpus suum ac sanguinem nobis largiri dignatur. Hinc ait Papa Urbanus IV : Immensa divinæ liberalitatis beneficia exhibita populo christiano, inæstimabilem ei conferunt dignitatem. Denique olim sanctus Moyses legislator Judæorum, considerans multitudinem ac magnitudinem beneficiorum Israelitico populo in veteri Testamento divinitus concessorum, gloriando dixit : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest Dominus Deus noster nobis, seu cunctis obsecrationibus nostris.2 Unde et Psalmista locutus est : Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis ;3 itemque, Non fecit taliter omni nationi.4 Multo plus nos Christiani hoc dicere possumus tempore novi Testamenti ac gratiæ, in quo præ cunctis anteactis temporibus, Deus omnipotens et æternus liberalissime ac abundantissime benefecit, subvenit, donavit hominibus. Eis quoque in Sacramento præsentialiter et vere personaliter adest verus Deus et integer homo, atque se ipsum eis inæstimabili caritate ac liberalitate largitur in viaticum, in remedium, in alimentum, in subventionem atque salutem. Hinc ait Urbanus Papa : Unigenitus
D Dei Filius suæ divinitatis nos volens esse participes, naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret, factus homo. Et hoc insuper quod de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem. Corpus namque suum pro nostra reconciliatione in ara crucis hostiam obtulit Deo Patri, sanguinem suum fudit in pretium simul et lavacrum, ut redempti a servitute diaboli, a peccatis omnibus mundaremur. Et ut tanti beneficii jugis in nobis remaneret memoria, corpus suum in cibum, et sanguinem suum in potum, sub specie panis et vini sumendum fidelibus dereliquit.
Porro de eminentia sacramenti hujus effatur: O pretiosum et admirabile convivium, salutiferum, et omni suavitate repletum! Quid enim hoc convivio pretiosius esse potest, in quo nobis sumendus proponitur Christus, verus Deus? Nullum utique sacramentum est isto salubrius, quo purgantur peccata, virtutes augentur, et mens omnium spiritualium charismatum abundantia adimpletur: in quo ad memoriam revocatur excellentissima caritas Christi ad nos, ex qua pro nostra salute obtulit semetipsum Deo Patri per oblationem et hostiam in odorem suavitatis.5 Offerturque sacramentum hoc in Ecclesia pro vivis et mortuis, ut omnibus prosit, quod est pro salute omnium institutum. O divini amoris immensitas, divinæ pietatis superabundantia, divinæ affluentia largitatis! Quam singularis et admiranda liberalitas, ubi donator venit in donum, et datum est idem penitus cum datore! Quanta largitas, quum tribuit quis se ipsum!
Insuper de congruentia hujus festi ait Urbanus Papa: Convenit devotioni fidelium solenniter recolere institutionem tam salutiferi tamque mirabilis sacramenti, ut ineffabilem modum divinæ præsentiæ in Sacramento veneremur, et laudetur Dei potentia, quæ in sacramento eodem tot mirabilia operatur, atque de tanto beneficio persolvantur Deo gratiarum debitæ actiones.
Postremo, quanto majora et gratiosiora sunt beneficia Domini nostri Jesu Christi in nobis, et potissimum quo majus est beneficium istud, videlicet sacramentum Eucharistiæ, eo vitiosior ac damnabilior est ingratitudo nostra, si tantæ caritati, tantæ liberalitati ac pietati, tantisque beneficiis ejus inveniamur ingrati, ei videlicet inobedientes, perversi et negligentes atque carnales. Ei itaque grati, subjecti, uniti semper esse conemur, atque in Missæ officio unusquisque spiritualiter Sacramentum accipiat, fide et caritatis affectu illud complectendo et suscipiendo. Nec mirabilia Dei in sacramento hoc discutere quis præsumat, sed sufficiat nobis auctoritas sacræ Scripturæ et sanctæ Ecclesiæ, tamque innumerabilium Patrum sanctissimorum, et cetera omnia per quæ probatur fides christiana esse a Deo. Sufficiant nobis ad confitendum omnia quæ de hoc incomprehensibili sacramento sacrosancta docet Ecclesia: quanquam ad demonstrandum veritatem sacramenti istius, Deus omnipotens innumerabilia egisse miracula valde præclara, non ignoretur. Infinitæ autem potentiæ Dei adorandi et superexaltati nihil impossibile, nihil potest esse difficile; et eadem potestate qua universum condidit mundum, agit quæ in hoc sacramento creduntur. Estque facilius, unum exsistens in aliud vertere et transsubstantiare, quam rerum naturas ac ordinem de nihilo produxisse. Verumtamen et tanta mirabilia in sacramento isto creduntur, quod nec summi angelici spiritus, nec Cherubim, nec Seraphim ea comprehendere queunt. Quid ergo miser homo talia perscrutari conatur aut penetrare, non advertens quod Salomon loquitur, Sicut qui multum comedit mel, non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria? Ipsi Domino nostro Jesu Christo cum Patre et Spiritu Sancto honor et gloria in æternum.6
Footnotes
Chapter 85 of 278