Sermo 6
QUOD PAULUS FIDEM, SPEM ET CARITATEM CETERASQUE VIRTUTES DOCUERIT, ET EXEMPLO MONSTRARIT.
BONUM certamen certavi.1 II Tim. IV, 7. Quemadmodum ait Scriptura, militia est vita hominis super terram. Alia autem littera habet, Tentatio est vita hominis super terram: et redit in idem, quoniam homines in hac vita continue impugnantur ab hostibus suæ salutis, dæmonibus, mundo et carne, ab improba voluntate et acie vitiorum: quibus indesinenter reluctari oportet atque fideliter prævalere, ut sit homo miles Dei, alioqui erit servus diaboli.2 Propter quod Paulus fatetur: Non coronatur nisi qui legitime certaverit.3 Denique ipse Paulus, egregium vas divinæ electionis, gentium doctor, verbo et opere, sermonibus et exemplis in omni virtute nos specialissime et vere plenissime instruit. Quis sic laboravit, ita cucurrit, tantum fructificavit ut ipse, qui ab Jerusalem usque Illyricum, deinde per diversas regiones, provincias, territoria, replevit innumerabiles homines Evangelio
Christi, die ac nocte non cessans, et instar ignitissimi ferri calidissimique carbonis, divini honoris zelo ac fraternæ salutis desiderio ardens, et pro causis tam piis omni modo sibi possibili elaborans? Insuper, quis pro his causis tanta sustinuit sicut ipse? Ipsemet ad Corinthios suas tribulationes ac persecutiones enumerat: Ter (inquiens) virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci;4 a Judæis quinquies quadragenas una minus accepi, in carceribus sæpe fui; et cetera quæ nostis.
Amplius, quis post Evangelistas ita instruxit omnem populum christianum ut ipse, cujus epistolæ sunt omnium Ecclesiarum divitiæ? Ipse in omni virtute nos instruit, ad omnem profectum hortatur, ad perfectionem nos animat; in fide christiana nos firmissime roborat suæ conversionis historia, suis miraculis, variis argumentis, allegationibus Scripturarum, descriptionibus supernaturalium effectuum Spiritus Sancti qui experimentaliter patuerunt, præsertim in primitiva Ecclesia.
Præterea, quanta sit fidei virtus, quam mirabilia operetur, quam necessaria sit ad salutem, docet hinc inde, potissime in epistola ad Hebræos.5 Similiter roborat nos in spe; et ut desiderio ac spe æternæ felicitatis viriliter ac ferventer agamus, copiose nos exhortatur:6 Nolite (inquiens) amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem;7 et denuo, Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur; itemque, Spes non confundit; et, Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei;8 et, Spe salvi facti sumus.910 Et iterum ait: Deus dedit spem bonam et consolationem æternam in cordibus nostris.11 Docet quoque quemadmodum spes sit præcipuum laborandi incitamentum, quia qui arat, qui triturat, aut similia agit, in spe fructus percipiendi laborat.12 Docet etiam quam certa sit spes futurorum bonorum, ex perceptione præsentium munerum, ex abundantia gratiarum Spiritus Sancti per Ecclesiam longe ac late diffusa: ita quod pignus futuræ felicitatis et arrham cœlestis hereditatis accepimus.13 Exuberantia namque supernaturalium munerum Spiritus Sancti (tam in donis gratiæ gratis datæ quam gratiæ gratificantis) quam in se ipsis ubertim experiuntur virtuosi Christifideles, miro modo certificat eos in fide et spe. Amplius, sicut ipse caritate erat plenissimus, ita ad caritatem ferventissime nos hortatur, caritatisque excellentiam et ejus præ omni virtute ac dono necessitatem, subtilius luculentiusque describit, præsertim ad Corinthios: Si linguis (inquit) angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans.14 Caritas patiens est, benigna est; caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non irritatur, non quærit quæ sua sunt.
Hæ sunt tres virtutes summæ et theologicæ seu divinæ, quarum immediatum objectum est Deus, per quas anima Deo desponsatur, unitur, assimilatur: quia quod Deus cognoscit per essentiam, et cives cœlestes per speciem, hoc et nos per fidem cognoscimus, quantum ad ea quorum notitia naturalem rationem transcendit. Sicque cognitio fidei est beatificæ visionis inchoatio et participatio quædam: in qua cognitione proficimus, in dono sapientiæ incrementum sumendo, per quod desuper gratiose ac limpide illustramur, ita ut ea quæ fidei sunt, anagogice contemplemur. Et quoniam summa summeque necessaria virtus est caritas, sine qua quidquid aliud habuerimus, nihil spiritualiter erimus, sine qua pro fide comburi atque miracula operari nil prodest; idcirco in omnibus et præ omnibus caritatem cum suis proprietatibus habere ac possidere curemus, ita quod patientes, benigni, mites, humiles, tractabiles, communicativi, benevoli exsistendo ostendamus nos caritatem habere: sicque aliorum scandala, offensas et casus, tanquam propria mala vitemus. Hinc enim monet nos ferventissimus et illuminatissimus Paulus: Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos.
In omnibus his præbuit se ipsum Paulus apostolus in exemplum, qui tam infatigabiliter laborando, discurrendo, prædicando, patiendo, demonstravit se fidem veram et spem certam habere; qui et tam ferventissimus fuit in caritate fraterna, ut diceret, Optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis: quum tamen ab illis atrociores sustineret persecutiones. Imo quo gravius a perfidis, ingratis et excæcatis hominibus affligebatur, eo amplius illorum errori, excæcationi, insaniæ, periclitationi condoluit, nec suam curavit injuriam, sed illorum deflevit perversitatem. In quibus omnibus eum efficaciter sequi non differamus, et invicem in omni caritate, patientia, pietate, mansuetudine nos portemus, ut conversatio nostra sit mutuo exemplaris, atque pacifica, quieta, dulcis, fervida et honesta, sicut nos sanctus iste Apostolus admonet:
Estote (inquiens) invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.15 Omnis amaritudo, ira, indignatio et clamor tollatur a vobis cum omni malitia; omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Ecce quomodo in omni virtute morali nos instruit. De virtutibus demum intellectualibus admonet nos, dicendo: Impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, per omnia crescentes in scientia Dei.16
Præterea felicissimus Paulus apostolus bonum certamen certavit, id est, virtuosorum certaminum multitudinem viriliter expedivit, et victoriose devicit.17 Et quidem ante suam conversionem certavit malum certamen, prælians contra Christum, persequens Christianos. Propter quod dictum est ei a Christo: Quid me persequeris?18 Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Quis enim restitit Deo, et habuit pectoris pacem?19 Et quis est iste pastor qui resistat vultui Dei?20 Porro, post suam conversionem certavit certamina optima, tanquam fidelissimus Christi miles, contra ejus adversarios infatigabiliter dimicans, regnum Salvatoris, id est militantem Ecclesiam, ab hostibus suis defendens, pro communi servorum Christi salute congrediens, omniumque Ecclesiarum sollicitudinem gerens continuam.21 Certavit itaque Paulus primo contra Judæos incredulos, quos in Damasco et in Jerusalem ac undique confutavit; deinde contra gentiles, contra principes et tyrannos, contra magos ac philosophos, et contra diversos hæreticos; sed et contra invisibiles hostes tam acerrime concertavit, ut diceret:22 Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales nequitias; et rursus, Impedivit nos Satanas.23 Certavit et contra proprium corpus, quod nuditate, fame, siti, laboribus manualibus, vigiliis supra modum, itinerationibus, aliisque diversis afflictionibus castigavit, atque in animæ servitutem redegit.2425
Postremo et nos pusilli, exemplis ac documentis tanti Apostoli excitati, animati, accensi, studeamus certare legitime: in primis contra proprias passiones, tentationes, negligentias, loquacitates, pigritias, culpas et consuetudines pravas, ut vincamus, abnegemus et vitaliter mortificemus nos ipsos, sacram nobis violentiam inferentes, quoniam regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.26 Unusquisque quoque adversus ea vitia singulare ac indefessum assumat certamen, ad quæ proniorem se experitur. Deinde contra mundi vanitates, contra diabolicas tentationes, contra hominum improbitates pugnemus, ut nec prosperis nec adversis, nec blandimentis nec comminationibus ad peccandum trahamur, neque sub specie boni a diabolo superemur, nec hominum importunitate, imperfectione seu exercitatione vincamur, ad indignationem, aspernationem, iram, impatientiam, querimoniam seu temeraria judicia delabendo; sed in omnibus perseveret cor nostrum constans in Domino. Atque in omnibus præliis istis Dominum instanter ac devotissime invocemus, in sola pietate ipsius cum omni humilitate semper speremus; passionem recolamus dominicam, et nostra assidue præmeditemur novissima, tantoque fortius insistamus actibus sanctis, quanto acrius impugnamur: imo et ante certamen præparemus cor nostrum ad prælium. In die quoque bonorum memores simus malorum, et econverso, quatenus regia via semper tendamus ad Dominum, cui honor et gloria in æternum.27
Footnotes
-
Job vii, 1. ↩
-
I Petr. III, 14. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
II Cor. XI, 25, 24, 23, etc. ↩
-
Hebr. XI. ↩
-
Hebr. X, 35. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Rom. V, 5. ↩
-
Rom. VIII, 24. ↩
-
Ibid. 2. ↩
-
II Thess. II, 16. ↩
-
I Cor. IX, 10. ↩
-
Ephes. I, 14. ↩
-
I Cor. XIII, 1, 4, 5. ↩
-
Ephes. IV, 32, 31, 29. ↩
-
Coloss. I, 9, 10. ↩
-
II Tim. IV, 7. ↩
-
Act. IX, 4, 5. ↩
-
Job IX, 4. ↩
-
Jer. XLIX, 19. ↩
-
II Cor. XI, 28. ↩
-
Ephes. VI, 12. ↩
-
I Thess. II, 18. ↩
-
I Cor. IX, 27. ↩
-
II Cor. XI, 27, 26. ↩
-
Matth. XI, 12. ↩
-
Eccl. xi, 27. ↩
Chapter 103 of 278