Skip to the text

Sermo 1

DE CONVERSIONE B. MARIÆ MAGDALENE, DE IPSIUS VIRTUTE ET LAUDIBUS, ET QUÆ IN PECCATIS HOMINEM TENEANT.

MULIEREM fortem quis inveniet? Prov. XXXI, 10.

Sapientissimus Salomon sciens feminei sexus fragilitatem, et rationis in eis debilitatem, atque ad omne malum proclivitatem, non immerito dixit: «Mulierem fortem», id est virtuosam et stabilem, sapientem atque invictam, «quis inveniet?» tanquam dicat: Difficile est et rarum reperire hujusmodi feminam, comparative loquendo, quia de multis vix una est, et de plurimis paucæ. In veteri equidem Testamento fuerunt perpaucæ; sed in novo Testamento, quod est tempus totius pietatis ac gratiæ, fuerunt multa millia hujusmodi feminarum, quæ quamvis per naturam fragiles et defectuosæ fuerunt, tamen per gratiam Dei virtuosæ fuerunt et valde perfectæ, sexum cum vitiis superantes, omnibus concupiscentiis renuntiantes: quæ in carne vitam duxerunt angelicam, in omni castitate et puritate servientes Altissimo; quarum multæ in perpetua permanserunt virginitate. Imo et innumerabiles fuerunt tales, non solum divina præcepta, sed evangelica quoque observantes consilia, quæ religionem ingressæ sunt claustralem, et quod majus est, multæ earum solitariam vitam duxerunt. Denique omnium talium feminarum fortissima fuit gloriosissima virgo Maria, atque post eam amantissima ac familiarissima Christi discipula, præelecta Maria hæc Magdalene, quæ tantis a Deo vivo et vero est decorata virtutibus, tantis gratiis exaltata, tantis privilegiis honorata, ut certe ab ejus præconio omnis deficiat lingua hominum in hac vita. Verumtamen adjuvante omnipotente Domino, hujus præamandæ atque sanctissimæ

A Mariæ Magdalene laudes, virtutes et excellentias aliqualiter tangere jam tentabo.

Prima1 virtus, laus et excellentia ejus est, sua repentina, admirabilis ac perfecta conversio. Quum enim cunctis mortalibus plena esset peccatis, carnalibusque deliciis tota exposita et intenta, in tantum ut proprio nomine perdito, vocaretur peccatrix;2 ex Christi prædicatione subito et insperate compuncta est, vehementer accensa, valenter ac plene conversa, ita quod juxta multitudinem ac magnitudinem vitiorum suorum fuit multitudo et magnitudo contritionis, compunctionis satisfactionisque suæ. Præterea, perfectio conversionis beatissimæ Mariæ Magdalene ex multis perpenditur quæ solent homines ad peccata inducere et in peccatis tenere. Primum est corporis pulchritudo; secundum, affabilitas ac dulcedo in conversatione humana: per quas homo placet et amabilis fit hominibus, ac frequenter ad peccata allicitur, imo allicit. Tertium est nobilitas generis, quæ sæpe superbiam parit. Quartum est opulentia rerum, quam carnis voluptas consequi solet. Quintum est irrefrenata libertas. Sextum est prava societas. Septimum, consuetudo iniqua. Octavum, adolescentia seu juventus. Omnia ista fuerunt in Maria Magdalene. Fuit namque valde formosa et eloquens, atque in humano convictu suavis, affectuosa ac hilaris. Fuit quoque nobilis, imo illustris, utpote ex regia stirpe descendens. Fuit etiam plurimum dives, et domina castelli nomine Magdalum, a quo et Magdalena est appellata. Erat item male libera, utpote utroque parente orbata, nec fuit qui eam compesceret. Sed et libidinosorum consortio abundavit, et propter prædicta multi in ejus concupiscentiam exarserunt. Vitiosæ demum consuetudini diu servierat, et adolescentula fuit. Quum ergo tot haberet incitamenta peccandi, tot retinacula in peccatis, tot impedimenta salutis : quis unquam putasset eam tam subito atque plenarie convertendam? Verum, ut ait Salvator, Spiritus ubi vult spirat.3 Estque unum gratiæ genus, quod non solum inclinat ad bonum, sed omne quoque boni obstaculum, omnem obicem tollit. Et quos Deus prædestinavit, hos et vocat, convertit et applicat sibi.4 Insuper perfectio conversionis sacratissimæ hujus Mariæ pensatur ex termino ad quem, hoc est ex dispositione suæ mentis, ad quam per suam conversionem devenit. Nam sicut ante suam conversionem fuit in septem peccatis mortalibus quasi extreme, ea tam frequenter et affectuose seu fervide iterans et exercens, ita quod indesinenter toto cordis affectu vitiis et concupiscentiis serviebat, sine mensura ac reservatione transgrediens; ita post suam conversionem pervenit ad virtutes præfatis peccatis contrarias, secundum supremum gradum earum : incessabiliter cum omni fervore insistens fuit excellentissimis actibus harum virtutum, ita quod sicut ante fuerat superbissima, valde gulosa, acediosa, lasciva, etc., sic postmodum facta est humillima, sobriissima, ferventissima, castissima ac spiritualissima.

Secunda virtus et excellentia ejus est, admiranda satisfactio ejus in primordio suæ conversionis : de qua satisfactione jam in expositione aliqua tacta sunt. Mox etenim ut inspirante superpiissimo Deo, peccata sua attendit, et mente ad Deum conversa est per contritionem præcordialem fervidumque amorem, properavit ad eum quem peccando offenderat, Dei Unigenitum, Deum incarnatum : et quantum contra eum se extulit per tumorem superbiæ, tantum se ei humiliavit, coram ipso se prosternendo humillime ; et quantum male glorificavit se et in deliciis fuit, tantum coram Christo se ipsam afflixit, intime dolendo atque tam copiose plorando, quod lacrimis suis pedes rigavit illius.5 Denique tam ineffabiliter de suis doluit culpis, et tantum coram Deo de suorum turpitudinibus vitiorum erubuit, quod non obstante sui generis dignitate prænobili, nec adolescentia aut opulentia, non vocata coram tot discumbentibus introivit, et in eorum præsentia tantum se humiliavit, tam copiose flevit, et cetera quæ in evangelio isto scripta sunt egit. Etenim mens ejus ita fuit absorpta divino amore, contritione interna, compunctione amara, et sancto de suis peccatis pudore coram Deo, quod de humana confusione, irrisione, aspernatione non curavit, imo nec exteriora attendit. Interea in illo convivio implevit felix hæc Magdalena quod postmodum docuit Paulus apostolus, dicendo :6 Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. Quemadmodum enim ante peccaverat per oculos suos, hinc inde vagissime ac lascive adspiciendo, ita nunc satisfecit per oculos suos, tam uberrime lacrimando. Et sicut caput suum vitiose ornavit per proprios crines, sic nunc suis capillis optime usa est, per eos tergendo pedes Christi, quos lacrimando rigavit;7 caputque suum humiliter dejecit in terram ac deornavit per capillorum suorum dispersionem ac decolorationem, quod ante pompose erexit ac vane ornavit per crines. Rursus, unguento8 quo ante fuit abusa pro sui corporis suavi odore, virtuose nunc usa est pro pedum Christi refrigeratione et unctione. Manibus quoque suis quibus abusa fuit per libidinosos contactus, nunc bene usa est, per eas tergendo Domini pedes. Postremo, quemadmodum totum corpus suum exposuit vitiis, sic totum illud modo prostravit pietati et excellentiæ Salvatoris. Hinc dicit Gregorius : Quot ante in se habuit carnis oblectamenta, tot postmodum de se invenit holocausta. Nam per quæ ante offenderat Deum, per ea honoravit nunc eum.

Tertia laus et excellentia ejus est, quod universi quatuor Evangelistæ tanta conscribunt de ea, tamque solennem de ea efficiunt mentionem. Imo de nulla femina tanta conscribunt sicut de ea, excepta Virgine gloriosa. Unde in evangelio hodierno sanctus evangelista Lucas verbis paucis expressit multa et magna nimis præconia de hac felici Maria, de qua in evangelio S. Joannis frequens ac laudibus plena fit mentio.

Quarta laus et excellentia ejus est, quod tam familiarissima fuit Christo, tamque fidelissime ac inseparabiliter ei adhæsit a suæ conversionis exordio. Ubique enim secuta est Salvatorem, in Judæa, in Galilæa atque Samaria;9 et ubique ad pedes ejus sedere nitebatur dum potuit, ut verba suæ sanctissimæ prædicationis audiret attentius. Ex dilectione quoque et familiaritate hujus Mariæ, Christus Dominus domum suæ sororis, videlicet Marthæ, in hospitium suum eligere est dignatus.1011 Sed et fratrem ejus Lazarum suscitavit a mortuis. Denique eam ubique non solum dulciter excusavit, sed et favorabiliter valde laudavit, utpote : primo in isto convivio in domo Pharisæi peracto, in quo obsequia sibi ab ea exhibita, tam distincte enumeravit, ut sibi acceptissima esse monstrarit, eamque prætulit Pharisæo, et quod esset purgata a vitiis atque incensa ardoribus divini amoris, est contestatus. Secundo excusavit collaudavitque eam in domo Marthæ suæ sororis, negligentiam et desidiam huic Mariæ imponendo, dicentis : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare?12 Cui Christus respondit : Maria optimam partem elegit, etc. Tertio, in convivio facto in domo Simonis leprosi in Bethania, sabbato Ramis palmarum, ubi quum proditor et alii quidam indignarentur Mariæ de unguenti effusione super caput Domini Jesu Christi, Salvator ipse respondit pro ea :13 Quid (inquiens) molesti estis huic mulieri?14 opus enim bonum operata est in me. Insuper Christo in sua passione fidelissime adfuit, et ei inæstimabiliter condolebat, cum lacrimis sequebatur eumdem crucem suam propriis humeris bajulantem, et ultima recessit a cruce. Prima quoque rediit ad Christi sepulcrum, in quo eum ungere fuit parata.15 Ecce quanta erat hujus beatissimæ mulieris ad Christum dilectio atque fidelitas.

Verum ne sermo hic nimium protrahatur, quæ restant dicenda, sequenti reserventur sermoni. Atque in præinductis sacratissimam Mariam Magdalene sectemur. Primo, ut audiendo verba Christi per os prædicatorum aut vicariorum seu devotorum suorum, compungamur, pœniteamus et inflammemur; deinde ad Christum in dextera Patris residentem, per fidem ac caritatem accedamus, veniam postulantes, et per vitiorum nostrorum deplorationem pedes ipsius ungentes, ut gratiam consequamur, et gloriam adipiscamur æternam precibus ac meritis gloriosissimæ Mariæ Magdalene : cujus hoc die patrocinia invocemus, eamque post Virginem, Christi Matrem, præcipue diligamus ac veneremur.

Footnotes

  1. Marc. XVI, 9. ↩

  2. Luc. VII, 37. ↩

  3. Joann. III, 8. ↩

  4. Rom. VIII, 30. ↩

  5. Apoc. XVIII, 7. ↩

  6. Rom. VI, 19. ↩

  7. Luc. VII, 37, 38. ↩

  8. Luc. vii, 44-46. ↩

  9. Luc. x, 39. ↩

  10. Joann. x, 1 et seq. ↩

  11. Ibid. 38. ↩

  12. Luc. x, 40. ↩

  13. Matth. xxvi, 8. ↩

  14. Ibid. 10. ↩

  15. Joann. xx, 1. ↩

Chapter 112 of 278