Skip to the text

Sermo 2

DE COMMENDATIONE MARIÆ MAGDALENE A MAGNITUDINE SAPIENTIÆ ET EMINENTIA SANCTITATIS.

MARIA optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.1 Luc. x, 42.

In his verbis Christus Mariam Magdalene sanctissimam de duobus commendat. Primo, de magna sapientia ejus, eo quod tam saluberrime irreprehensibiliterque elegit. Nam bene eligere est actus prudentiæ, per quam homo discernit inter bonum et malum, inter bonum quoque et melius. Excellentis ergo sapientiæ fuit actus, quod Maria hæc optimam partem elegit. Secundo, Christus eam commendat de magnitudine sanctitatis, eo quod optimæ parti adhæsit. Sed quæri potest, quæ sit optima pars quam elegit Maria. Et respondendum, quod hæc optima pars, est id de quo statim ante hæc verba ait Salvator : Porro unum est necessarium. Hoc enim unum summe necessarium, est de quo loquitur Jeremias : Pars mea Dominus, dixit anima mea ; et Psalmista, Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei.2 Itaque optima pars quam elegit Maria, est unus ac simplicissimus Deus, seu Deo pura mente vacare, et ei jugiter adhærere, juxta id Psalmistæ, Adhæsit anima mea post te ; et, Mihi adhærere Deo bonum est.3 Hanc elegit Maria, videlicet Deum summum et incommutabile bonum contemplari atque diligere, et circa ipsum occupari : quod fecit post suam conversionem usque ad Christi passionem ; postmodum vero multo perfectius egit hoc ipsum, quemadmodum nunc ex ejus virtutibus atque præconiis ostendetur. — In præhabito autem sermone de quatuor est laudata.

Itaque quinta laus ejus est, quod præ universis Christi discipulis, tam Apostolis quam ceteris, et præ omnibus feminis sanctis quæ eum fuerunt secutæ, ipsum Dominum Jesum Christum sepultum tertio die a sua passione, celerius quo potuit, utpote summo mane dum adhuc tenebræ essent, ardentius audaciusque quæsivit, ac ungere concupivit.4567 Apostolis quoque Petro et Joanne ac ceteris feminis sanctis a sepulcro recedentibus Christi, ipsa manserat ibi, stetitque juxta illud plorans ac mœrens : et quam ardentissime suum dilexit magistrum ante ipsius passionem, post passionem ejus taliter demonstravit.

Sexta laus et excellentia ejus est, quod Christus in die suæ resurrectionis ei primo apparuit, juxta illud Marci : Surgens Jesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene.8 Apostolorum quoque suorum eam fecit apostolam, dicens ad eam : Vade ad fratres meos, id est Apostolis, et dic eis :9 Ascendo ad Patrem meum. Venit ergo Maria, nuntians discipulis : Quia vidi Dominum. Hoc quoque ad ejus spectat præconium, quod quum staret plorans ad monumentum10, et introspiceret illud, vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et alium ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.11

Septima laus, virtus et excellentia ejus est, sua vita sanctissima quam post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem duxit in terra, usque ad tempus quo eremum est ingressa. Quum enim in die Pentecostes cum Apostolis aliisque utriusque sexus præelectis personis accepisset Spiritum Sanctum, omnia sua vendidit, et pretium coram Apostolis posuit, atque per tempus permanens in Judæa sub Apostolorum regimine, in omni conversata est sanctitate.12 Tandem infideles obstinatissimique Judæi, eam cum sua sorore B. Martha, et fratre suo Lazaro, sanctoque Maximino, uno de septuaginta duobus Christi discipulis, cui princeps Apostolorum beatissimus Petrus commendavit Mariam Magdalene, ac aliis multis sanctis fidelibus navi imposuerunt, omnesque illos sine gubernatore et remige per mare ejecerunt, et navigare fecerunt a se, ut scilicet omnes submergerentur ;13 sed Deo disponente, et ejus angelo deducente, devenerunt Massiliam : ubi quum nullus eos hospitio vellet accipere, sub quadam porticu permanserunt in omni paupertate et patientia.

Octava laus ejus est, eminentia mirabilium quæ patravit. Quum enim felicissima hæc Maria esset Massiliæ, et populo ad sacrificia idolorum confluenti prædicasset fidem et legem Christi, nec tamen ab infidelibus ipsa et alii qui secum erant Christifideles hospitarentur, ipsa bis per noctem in visione mirabili apparuit conjugi principis illius provinciæ, increpans eam quia sanctos illos Christianos non bene tractaret : præcipiens quoque ut suo persuaderet marito, necessaria vitæ illis Sanctis communicare. Quod dum mulier illa suo marito indicare negligeret, B. Maria Magdalene tertia nocte rursus per visionem tam uxorem quam ejus maritum horribiliter objurgavit. Tunc territi ambo, Mariam Magdalene ac reliquos Sanctos illos susceperunt hospitio, ac refecerunt. Quadam vero vice dixit ad eam princeps prædictus : Ecce prædicationibus tuis ego et conjux mea obediemus, si nobis filium a Deo quem prædicas, obtinueris. Oravit ergo pro eis. Quumque conjux principis esset imprægnata, vir ejus, juxta consilium Mariæ Magdalene, voluit navigare Romam ut Petrum videret ac audiret apostolum, et plenius instrueretur ab eo. Porro conjux ejus importunis ab eo precibus impetravit ut navigaret cum ipso. Quumque essent super mare, et gravissima oriretur tempestas, irruit in eam repente dolor parturientium, et inter angustias parturiens filium, exspiravit. Tunc vir ejus mœstissimus a nautis obtinuit quod corpus suæ uxoris cum infantulo in colle quodam eminente in medio maris depositum esset. Post hæc vir Romam veniens, a beatissimo Petro in fide plenissime est instructus, atque ab ipso ad Jerosolymæ partes ductus, ubi omnia loca in quibus Christus prædicavit, miracula fecit, passus est et ascendit, Petrus eidem viro ostendit. Qui expleto biennio per mare revertens, et colli præfato propinquans, viso ibi puerulo, illuc applicuit; puerumque amplectens, locutus est : O Maria Magdalene, quam felix essem, si et mulier hæc respiraret. Et ecce mulier illa quasi a somno evigilans, dixit : Magni es meriti apud Deum, o Maria Magdalene, quæ mihi in partu et ceteris necessitatibus adstitisti. Deinde dixit marito : Quemadmodum S. Petrus tibi ostendit omnia loca sacra, sic et Maria Magdalene ad eadem me deduxit, et cuncta monstravit. Tunc vir ineffabili gaudio plenus, cum uxore Massiliam rediit, et coram Maria Magdalene tam ipse quam conjux se prosternentes, cuncta quæ eis contigerant, retulerunt; et a B. Maximino susceperunt Baptisma, atque in urbe sua omnia idolorum templa destruentes, Christi ecclesiam construxerunt ibidem, ac S. Lazarum, Mariæ fratrem, elegerunt concorditer atque fecerunt loci illius episcopum. Post hæc, beatissima hæc Maria cum sua societate ad civitatem pervenit Aquensem, cujus populum ipsa cum ceteris præfatis per multa convertit miracula : in qua S. Maximinus factus est præsul. Postremo, etiam post obitum suum multis fulsit miraculis. Nam et militem sibi devotum, in prælio sine confessione occisum, suscitavit a mortuis : qui facta confessione, et corpore Christi sumpto, iterum obdormivit in Domino.

Nunc igitur hujus beatissimæ feminæ imitemur vestigia, despiciendo ista terrena ac carnalia vitia universa, quatenus Deo sancto, vero et immortali adhæreamus et obsequamur jugiter mente pura. Deploremus quotidie vitia nostra, et de hoc quod Dominum Deum creatorem nostrum toties tamque enormiter inhonoravimus atque offendimus, vehementissime doleamus; et pro nostris excessibus, omnia quæ nobis occurrunt adversa æquanimiter patiamur; omnique hora, per orationes devotas et meditationes salubres levemus corda nostra ad Deum, ut ipse in omnibus nos tueri et gubernare dignetur, ad laudem nominis sui.

Footnotes

  1. Luc. x, 42. ↩

  2. Ps. XV, 5. ↩

  3. Thren. III, 24. ↩

  4. Joann. xx, 1 et seq. ↩

  5. Ps. LXXII, 28. ↩

  6. Ps. LXII, 9. ↩

  7. Marc. XVI, 1, 2; ↩

  8. Marc. XVI, 9. ↩

  9. Joann. XX, 17, 18. ↩

  10. Joann. XX, 10, 11. ↩

  11. Ibid. 11, 12. ↩

  12. Act. II, 1 et seq. ↩

  13. Cf. p. 253 A' et s. ↩

Chapter 113 of 278