Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

QUAM VARIIS AD SE MODIS TRAHAT DEUS ANIMAS; ET QUID SIT IN CELLAM VINARIAM INTRODUCI.

INTRODUXIT me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Cant. II, 4.

Variis modis allicit et conjungit sibi omnipotens Deus animas hominum in hac vita. Quosdam etenim homines post expurgationem ab originali, præservat a peccatis mortalibus, in innocentia eos custodiens, et faciens eos sibi servire desiderio felicitatis æternæ, aut (quod perfectius est) ex puro Deitatis amore, eo quod Deus in se ipso sit summe honorabilis atque amabilis, non intuitu præmii seu ex reflexione aliqua ad mercedem. Aliquos vero permittit innocentiam perdere et ad tempus errare ; et tamen quia electi sunt, tempore desuper præstituto eos reducit, et quosdam per tribulationes et adversa, quibus dat vexatio intellectum : in quibus impletur quod per Osee prædixit, Sepiam viam tuam spinis.1 Quosdam vero reducit timore damnationis æternæ : in quibus timor servilis fit initium sapientiæ;2 qui dicere possunt Deo :3 A verbis tuis formidavit cor meum. Alios reducit et allicit spirituali et occulta quadam dulcedine et consolatione interna : quorum corda superpiissime prævenit et compungit, ac miro fervore succendit. Illuminat namque corda eorum ad intuendum quam scelerate vixerunt, quam graviter Dominum offenderunt, quam ingrati suo fuerunt Creatori, ita quod peccata eorum ipsis incipiunt displicere in quantum fuerunt inhonorativa offensivaque Dei. Et per spirituales suavitates, quas eis infundit, retrahit eos a voluptatibus pravis. Et hic modus conversionis est altior. Sicque convertit beatissimam Mariam hanc Magdalene : quæ quum esset juvencula, speciosa, nobilis, opulenta, omni se dedit voluptati; sed adspirante ac radiante in ea Spiritu Christi, subito est compuncta, dulciter affecta, vehementer contrita, ac deinceps ducta in cellam vinariam, in sanctuarium Dei, in torrentem voluptatis divinæ.45

Quæ est ista cella vinaria? Certum quod per eam intelligi possit militans, et multo aptius, triumphans Ecclesia, in quibus vinum Spiritus Sancti potatur, id est, divinæ bonitatis affluentia degustatur, summæ bonitatis amore cor inebriatur, increatæ beatitudinis atque dulcedinis participatione rationales spiritus copiose reficiuntur.67

Rursus, cella vinaria fuit cœnaculum istud grande, in quo gloriosi Apostoli aliique discipuli una cum sanctis mulieribus, quarum una fuit beatissima ista Maria, susceperunt Spiritum Sanctum in copia maxima, in plenitudine inaudita, in participatione dulcissima :89 unde subito spiritualiter ac feliciter inebriati, cum tanto impetu sunt egressi, cum tanto cœperunt prædicare fervore, tantam ostenderunt constantiam, quod adversarii fabulabantur : Quia musto pleni sunt isti. Iterum, cella vinaria fuit illa deserti spelunca, ubi triginta annis morata est Magdalena, nulli hominum interim visa, vitam agens cœlestem in terris: ubi quotidie dulcedine contemplationis supernæ, fervore dilectionis, delectatione melodiæ angelicæ, adspectu, deportatione, consortio angelorum sanctorum, tanquam suavissimis ac fortissimis vinis eatenus est repleta, quod alimenta alia non quærebat. Adhuc autem cella vinaria est bona conscientia, mensque devota, in quibus spirituales deliciæ continentur, et variæ refectiones confortationesque animæ. Cella quoque vinaria est sapientiæ donum, in quo mystica theologia sicut actus in habitu continetur, et delectatio gustatur secreta. Imo et cella vinaria est quæcumque congregatio virtuosa : in qua multiplex vinum est, id est diversa charismata Spiritus Sancti, quoniam unusquisque proprium donum tanquam speciale vinum habet a Deo, quo dono et alium potest potare, id est aliquo modo ei prodesse.10

Itaque in omnes cellas istas vinarias introduxit Rex cœlestis, Christus Dominus, hanc electissimam suam discipulam Mariam Magdalene. Introduxit quippe eam primo in militantem ac primitivam Ecclesiam : quia quæ antea fuerat membrum Synagogæ ac Satanæ, operante Unigenito Dei facta est virtuosa persona Ecclesiæ primitivæ ex Judaismo conversæ, ac vivum ac optimum membrum Christi. Primo namque magna peccatrix, facta est sancta, eximia, tamque excellens in sanctitate quantum ante abundavit in vitiositate.

Deinceps in die sancto Pentecostes introducta est a Rege Christo in cellam secundam vinariam, utpote in grande illud cœnaculum, in quo tunc tanto exuberantius repleta est Spiritu Sancto, quanto ad ejus copiosam susceptionem fuit magis disposita, hoc est, in fide, compunctione, devotione, dilectione præclarior. Si enim ante Christi passionem tam familiarissima, compunctissima et devotissima fuit Salvatori, imo si in conversionis suæ exordio tanta repleta est contritione, quod coram convivantibus non erubuit introire, seque coram Christo prosternere, et sua deflere peccata; tanta quoque compunctione, quod suis lacrimis lavit pedes Salvatoris; tanta item dilectione, quod dictum est de ea, Remissa sunt ei peccata multa, quia Luc. vii, 47. dilexit multum; tanta demum devotione, quod sorore ejus Martha circa frequens obsequium occupata, ipsa ad pedes Christi sedebat, tota aviditate verbis ejus intenta, et optimam jam eligens vitam : quanta fuit ejus compunctio, contritio, devotio et dilectio post Christi resurrectionem, quum surgens a morte ei primo apparuisset, et sæpius eum vidisset, atque in cœlum conspexisset ascendere?111213 Quum ergo tam speciali excellentia fuerit in die Pentecostes ad abundantissimam Spiritus Sancti infusionem aptata, palam quod exuberantissima ejus susceperit charismata;14 et ex illo die et deinceps in omni fervore, devotione, sapientia, perfectione mirabiliter valde præfulsit. Quod etiam ex ejus probatur Legenda : quoniam dum cum quibusdam magnis utriusque sexus Sanctis devenisset Massiliam, ipsa præ omnibus illis prima orsa est Christum constantissime prædicare15, et in visione principi terræ ejusque conjugi miro modo apparuit, comminationes exhortationesque fecit, et puerum impetravit eis a Domino, atque cum principissa illa conversa et in mari periclitata, mirabilissima egit, ac suis miraculis et doctrinis multos convertit ad Christum.

Cf. p. 256 D' et s.

Post hæc introducta est a Rege in cellam illam vinariam, deserti speluncam, in qua triginta annis mundo incognita, cœlestibus consolationibus refectionibusque divinis tanto copiosius refovebatur, quanto plus deerant ibi humana solatia, quia neque aquarum fluenta, nec herbæ, nec arbores erant ibidem. Ipsa vero quotidie septem horis canonicis ferebatur in aera angelicis manibus, et cœlestium agminum gloriosos dulcissimosque concentus audivit, etiam corporalibus auribus. De quo Sancto aut Sancta legitur quid æquale? quanquam magna legantur de beatissima Maria Ægyptiaca, sanctoque Paulo primo eremita.

Insuper introducta est in cellam vinariam, id est sinceræ conscientiæ mansionem, mentisque devotissimæ thalamum. Nam rediit ad se ipsam, discussit et expurgavit conscientiam suam, et gloria ejus fuit testimonium conscientiæ suæ, quod de suis excessibus tam efficaciter et complete pœnituit, atque post suam conversionem tam perseveranter, fructuose et sancte se habuit.

Studeamus ergo et nos cum affectuosissima hac Maria introduci in præfatas cellas vinarias, ut simus viva membra Ecclesiæ, et a Spiritu Sancto regamur, moveamur et perficiamur in omnibus. In religione quoque, quæ utique rite vocatur cella vinaria, vere religiose jugiter conversemur; et in cellulis nostris, tanquam in cellulis vinariis, cœlesti consolatione spiritualique gaudio recreemur, angelico consortio delectemur, contemplationis dulcedini immoremur, supernorum inundatione charismatum tanquam vino condito et malorum granatorum musto perfundamur, potemur et inebriemur, bibentes vinum quod Sapientia miscuit nobis, quod germinat virgines, quum in vino materiali sit luxuria virginum corruptiva.

Postremo, ut hæc consequi mereamur, introeamus quotidie, imo omni die frequenter, secretum conscientiæ nostræ, et redeamus ad cor, ad habitaculum nostræ mentis, vivaci perscrutatione inspicientes an quid Dei offensivum in nostris resideat cordibus, an quid veræ religioni, sanctæ caritati, spirituali profectui contrarium egimus, an negligentiæ et torpori dedimus locum, an linguæ incontinentes fuimus, an vagi corde ac sensibus, an in cibo, potu, somno superflui, an impetum passionum sequendo, longe a recta discessimus ratione, an juxta nostræ vocationis exigentiam ac nostræ professionis tenorem, spirituali profectui condignam præstitimus operam, an scandalizavimus seu inquietavimus quemquam.16 Et in quocumque horum aut consimilium invenerimus nos esse culpabiles, protinus pœniteamus et castigemus nos ipsos, veniamque poscamus et confiteamur plenarie, satisfacamus pro posse, de cetero talia omni cum vigilantia mentis caventes, et coram Altissimo in omnibus timorate ac custodite, ferventer ac sincerissime, incessabiliter ambulantes, ad laudem et gloriam ejus.17 Amen.

Footnotes

  1. Osee II, 6. ↩

  2. Ps. cx, 10. ↩

  3. Ps. cxviii, 161. ↩

  4. Ps. XXXV, 9. ↩

  5. Ps. LXXII, 17. ↩

  6. Is. xxviii, 19. ↩

  7. Is. xxviii, 19. ↩

  8. Is. II, 1 et seq. ↩

  9. Act. I, 13, 14. ↩

  10. 1 Cor. vii, 7. ↩

  11. Matth. XXVIII, 9; ↩

  12. Joann. XX, 11-18; ↩

  13. Marc. XVI, 9; ↩

  14. Act. I, 9. ↩

  15. Act. x, 38-42. ↩

  16. Is. XLVI, 8. ↩

  17. Mich. VI, 8. ↩

Chapter 115 of 278