Skip to the text

Sermo 5

CONTRA LAPSUM IN PECCATA, ET QUOD DELICTA NOSTRA NEQUAQUAM PARVI PENDENDA SINT; DE JUDICIO ITEM TEMERARIO CAVENDO.

EXUI tunicam meam, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?1 Cant. V, 3.

Hortatur nos Paulus apostolus ad Colossenses: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum qui renovatur in agnitionem Dei. Hoc est quod etiam ad Ephesios monet:2 Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.3 Hoc est, vos ipsos secundum esse vetustæ infectionis ac pravitatis relinquite, et corpus quantum ad carnales ejus concupiscentias vitiosaque opera amovete et mortificate: prout rursus Paulus hortatur, Mortificate (inquiens) membra vestra quæ sunt super terram.4 Unde præcipit et Salvator ut manum, pedem, oculum scandalizantes abscindamus aut eruamus:5 non utique substantialiter ipsa membra, sed usum eorum illicitum. Itaque, juxta hunc sensum ait in Canticis Sponsa : « Exui tunicam meam », id est carnem mortalem, quæ est animæ tegumentum ac vestis (de qua in sua Canonica loquitur sanctus apostolus Judas, Odientes eam quæ carnalis est maculatam tunicam); hoc est, carnalia desideria operaque immunda deserui : « quomodo induar illa ? » id est, qualiter ad pristina illa peccata revertar? quasi dicat : Non licet; quum vulnera repetita sint graviora, et recidivantes per ingratitudinem suam mereantur ut peccata indulta eis, secundum quemdam modum, Christo testante, denuo imputentur. Propter quod in secunda sua epistola princeps Apostolorum disseruit : Si refugientes coinquinationes mundi, iis rursus implicati sunt, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat eis, non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti. Quibus consonat illud Salomonis : Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus qui iterat stultitiam suam. Nempe, quemadmodum id quod vomendo ejicitur, rursus insumere valde est abominabile, fœtens ac turpe, sic peccata per pœnitentiam expiata, recidivando reiterare. Hinc Sponsa adjecit : « Lavi pedes meos », id est, affectiones meas purgavi, « quomodo inquinabo illos? » tanquam dicat : Prorsus irrationabile impiumque consistit ut rursus maculem eos. Isti sunt pedes de quibus Petro asseruit Christus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Affectionibus quippe purgatis, vitantur peccata, et opera fiunt bona.

Præterea, quamvis hæc verba in persona cujuslibet hominis veraciter pœnitentis atque in bono inchoato perseverantis possint proferri, aptissime tamen in persona sacratissimæ Mariæ Magdalene, quæ post primam suam ad Christum conversionem nequaquam recidivavit, omnemque pristinam carnalitatem, carnalem affectionem vitiosamque operationem omnino vitavit : imo quo ante erat carnalior, mundanior, superbior, curiosior, vanior, eo deinceps facta est spiritualior, divinior, humilior, simplicior, timoratior, ita quod ubi abundavit malitia, abundavit et gratia. Et istud nobis religiosis est potissimum imitandum, qui ex nostra professione tenemur ad morum conversionem, ne rursus prioribus passionibus, vanitatibus, perversitatibus involvamur, sed quo in sæculo eramus magis gulosi, lascivi, rebelles, acediosi, verbosi, indomiti, eo nunc simus plus sobrii, casti, obedientes, fervidi, taciturni et fracti.6

Denique omnia quæ de sanctissima Maria Magdalene in evangelio hodierno leguntur, ad nostram informationem proficiunt eminenter. Quod enim de suis excessibus tam cordialiter pœnitebat, quod coram convivantibus ingredi, flere, seque prosternere et pedes Christi propriis lacrimis lavare et capillis suis eos extergere non erubuit, instruit quantum de nostris debeamus vitiis verecundari, dolere ac lamentari; quam item humiliter nos ea confiteri oporteat, non palliare aut excusare. Verumtamen hujus oppositum agunt multi, qui licet passionibus suis sordescant ac agitentur, et in observantiis regularibus defectuosi sint valde, æquanimiter tamen ferre nec valent nec volunt quod publice proclamentur aut accusentur; imo nec præsidentis correptionem et correctionem gratanter ac æquanimiter ferunt, quia non volunt contemptibiles apparere : quod ex defectu contingit humilitatis. Verum quo aliquis clarius inspicit fœditatem peccati et honestatem virtutum, eo de suis dolet plus culpis, atque humilius se accusat. Id quoque quod ipse de se sentit ac profert, ab aliis sibi dici non dedignatur.

Stemus igitur cum Maria Magdalene retro secus pedes Jesu, locum eligentes humiliorem, et indignos nos arbitrantes in Dei apparere conspectu cum tantis deformitatibus et criminibus, coram quo tam indecenter, tam inobedienter, tam turpiter habuimus nos frequenter; exemplo publicani, qui pravitatum suarum multitudinem magnitudinemque perpendens, non audebat oculos suos ad cœlum attollere, sed percutiebat pectus suum dicendo quæ scitis.7 Hoc spiritu dixit et Esdras :

Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.8 — Quod igitur peccata nostra quotidiana sic parvi pendimus, dissimulamus et pertransimus, quid aliud pandit, nisi quod parva aut modica est illuminatio cordis nostri, parva contritio, parva aut nulla humilitas? Si quis coram rege terreno stans, loquens, ministrans, irreverenter haberet se, impudenter circumspiceret undique, verba proferret corrupte et inattente, nonne rex judicaret se magis offendi quam honorari, et omnes qui adsisterent, magnam censerent talem offensam? Cur ergo parvi pendimus quod in Horis, psalmodiis, orationibus, celebrationibus tam distracti intimoratique sumus, imo distractionibus sæpe non reluctamur, sed diutius immoramur, subinde quoque hinc inde adspiciendo, aut libros inspiciendo, aut manibus quid tractando, evagationes haurimus et ingerimus mentibus nostris?

Sed vitemus hæc mala, quum maledictus sit qui opus Dei efficit negligenter, imo ut Hieronymus transtulit, fraudulenter.9

Quid autem est opus Dei facere fraudulenter, nisi aliquid debitæ diligentiæ in Officio divino habendæ Deo subtrahere?10 Idcirco cum omni diligentia, cum metu et reverentia Domino ministremus. Insuper provoluti pedibus Christi, indulgentiam atque in omni tentatione subventionem affectuosissime ac instantissime deprecemur; nec immoremur cogitationibus vanis, pravis, lascivis, sed protinus occurrentibus eis inde nos avertentes, spiritualia militiæ nostræ arma apprehendamus, orationes et lacrimas ac dominicæ passionis memoriam, novissimorum quoque præmeditationem, atque divinæ præsentiæ considerationem sapientialem.

Præterea summe vitemus ne Simonis

Pharisæi reprehensibilitates ac vitia incidamus. Ipse enim multipliciter fuit culpabilis. Primo, temerarie non solum de Maria, sed etiam de Christo judicando. Mariam etenim hanc judicavit adhuc esse peccatricem, quum tamen per contritionem justificata jam esset; Christum quoque judicavit imprudenter et erronee se habere, quia permisit se tangi ab hac muliere.11 Secundo, injuste indignando tam Christo suscipienti, quam Mariæ tam humaniter accedenti. Nec vera erant quæ dixit. Temeraria ergo vitemus judicia, præsertim de interioribus proximorum, et dubiosa interpretemur in melius. Constat quod quanto quis pronior, audacior, incautior et stolidior est judicando de aliis, tanto fit excæcatior ad se ipsum et in se ipso, nec videt infelix miserias suas iniquitatesque proprias. Qui autem superiores suos Christi vicarios fatue judicant, Simonis Pharisæi sequuntur vestigia, qui optima Christi gesta judicavit illicita.

Postremo isti judicatores stolidi aliorum, nec Christi nec Apostolorum verba verentur aut reverentur, quum Christus locutus sit : Nolite judicare, et non judicabimini; in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Paulus quoque : Tu (inquit), quis es qui judicas alienum servum? Et Jacobus : Qui judicat fratrem suum, judicat legem; si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Hi ergo non sunt veraciter, sed fallaciter ac simulatorie justi. Quum enim

(teste Gregorio) vera justitia habeat compassionem; falsa, dedignationem : si judices isti usurpatorii essent veraciter justi, compaterentur fratri in aliquo delicto præoccupato, non statim ad indignationes ac stultas dijudicationes prorumperent, præsertim quum scriptum sit : In quo alium judicas, te ipsum condemnas. Verum quidam melancholici, duri, tristes, rancorosi, radice amaritudinis intus infecti, et felle passionum suarum obtenebrati, sub aliqua specie boni suas palliant perversitates, nec valent se refrenare. Sed fugiamus hæc mortis venena, et cum Maria hac benedicta intime perspiciamus propria mala, humiliemusque animas nostras: et quo majorem pietatem nobis exhibuit Deus, quanto diutius distulit ultionem, quanto gratiosius pro tot pravitatibus nostris retribuit nobis tot bona, tanto ardentius eum jugiter diligamus; faciamusque semper aliquid boni, pensantes quod Christus bona facta Mariæ hujus tam diligenter enumerat; atque cum ipsa in assidua compunctione, devotione, custodia persistamus, omne recidivum caventes.

Footnotes

  1. Cant. v, 3. ↩

  2. Coloss. III, 9, 10. ↩

  3. Ephes. IV, 22. ↩

  4. Coloss. III, 5. ↩

  5. Matth. V, 29, 30. ↩

  6. Rom. v, 20. ↩

  7. Luc. xviii, 13. ↩

  8. I Esdr. ix, 6. ↩

  9. Jer. xlviii, 10. ↩

  10. Hebr. xii, 28. ↩

  11. Luc. vii, 39. ↩

Chapter 116 of 278