Skip to the text

Sermo 3

DE EREMITICA CONVERSATIONE B. MARIÆ MAGDALENE, ET QUOMODO SIT IMITANDA.

SUB umbra illius quem desiderabam, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Cant. II, 3.

Quum electissima Christi discipula, sanctissima Maria Magdalene, per aliquot annos ex fervore caritatis fraternæ animarumque zelo, pro infidelium conversione fortiter laborasset, prædicando, hortando, miracula faciendo, tandem cupiens Sponso cœlesti libera ac quietissima mente vacare, et in solo Deo quiescere, ac uni illi quod solum necessarium est, jugiter sine interruptione quantum possibile est in hac vita, per contemplationem purissimam fervidissimumque amorem intendere, a cunctis recedens hominibus, vastissimam eremum est ingressa.1

Itaque, de octo excellentiis ejus in præinductis sermonibus, quod Dominus dedit conscripto, nunc de reliquis ejus excellentiis aliquid est tangendum.2 Nona ergo excellentia ejus est, solitaria et eremitica vita quam per triginta annos in aridissimo duxit deserto privato omni humano solatio, ubi tot annis cunctis hominibus fuit incognita. Idque non modicum auget ejus præconium, quod ipsa in novo Testamento prima hoc arduissimum atque altissimum vitæ genus aggressa est, quum esset et fragilis sexu, et tenera nobilisque matrona. Unde omnium eremitarum ac anachoretarum magistra, mater et exemplar effecta est. Denique in illo deserto nec aqua fuit, nec arbor, nec herba humano esui apta: ex quo innotescit, quod non terrenis, sed cœlestibus alimoniis eam Deus ibi nutrire decrevit.

Decima excellentia ejus est, excessus contemplationum ipsius in vita præfata, in qua ad tam angelicam puritatem, ad tam cœlestem perfectionem a Spiritu Sancto perducta est, quod quotidie septies, secundum Horas canonicas, ab angelis sanctis elevabatur in aere, atque cœlestium agminum suavissimos cantus etiam auribus audivit corporeis: sicque per singulos dies cœlestibus refecta consolationibus, nequaquam corporalibus eguit alimentis. O præelectissimam Christi discipulam, o amantissimam Dei sponsam, o beatissimam mulierem, quæ in carne mortali et in hoc sæculo nequam, tam angelice, tam supernaturaliter, tam divinissime vixit, cui cives cœlestes tam familiares fuerunt, quæ in Dei amore tam ineffabiliter arsit, et in caritatis sanctæ fervore quotidie tam excellenter profecit; quæ luci inaccessibili tam intime fuit conjuncta, tam profunde immersa, tam splendidissime, stabiliter ac deliciose intenta! Denique, quum caritatis fervori seu perfectioni correspondeat essentiale præmium Sanctorum in patria, quis possit excogitare aut fari, quantum beatissima hæc Maria creverit seu incrementum meruerit omni hic die in felicitate æterna, in Dei beatifica visione, in fruitione ejus prorsus dulcissima? Quid enim aliud egit die ac nocte per annos illos triginta, nisi Deo vacare, eum laudare, orare, contemplari, diligere quasi continue, omnique hora validius ipsum amare, intensius inflammari, ita quod tota resolvebatur ac transformabatur in Deum? Ecce hæc fuit nobilissima ac felicissima occupatio ejus die ac nocte.

Undecima excellentia ejus est, gloriosa et miraculosa consummatio ejus. Quum enim per triginta annos habitasset in eremo, et sacerdos quidam non remote ab ea in eadem eremo manens, Deo ejus oculos aperiente, quadam die vidisset qualiter angeli descendentes eam quotidie elevabant in aere, se Deo commendans, perrexit ad speluncam super quam angeli descenderant atque Mariam hanc reportaverant. Quumque ad jactum lapidis propinquasset speluncæ, non potuit ultra procedere, sed stupida reddebantur crura ipsius. Adjurans ergo dixit: Per Deum adjuro te qui in illa moraris spelunca, ut dicas mihi an rationalis sis creatura. Respondit B. Maria Magdalene: Meministi de famosa illa peccatrice quæ pedes Salvatoris lacrimis lavit? Et ille: Utique. Cui Maria: Ego sum (inquit) illa; et quoniam Deo revelante scio me cito migraturam de sæculo isto, vade, dic Maximino episcopo, ut proximo die Resurrectionis dominicæ, hora qua ad Matutinas surgere solet, oratorium solus ingrediatur, et ibi me inveniet. Quumque Maximinus episcopus juxta sacerdotis relationem hora præfixa oratorium introisset, invenit beatissimam Mariam Magdalene in choro in medio angelorum stantem et duorum cubitorum spatio a terra levatam, extentisque brachiis exorantem; splenduitque vultus ejus ut sol. Convocato autem præfato sacerdote omnique clero, B. Maria Magdalene corpus et sanguinem Christi cum maxima lacrimarum inundatione suscepit; deinde ante altare devotissime se prosternens ac orans, tradidit spiritum. Et protinus suavissimus odor ibi diffusus est, qui per septem dies duravit. Præfatus demum episcopus sacratissimum Mariæ hujus corpusculum, diversis conditum aromatibus, cum ingenti sepelivit honore, atque post mortem suam se juxta eam sepeliri præcepit.

Ecce quantum hanc suam carissimam

A Magdalenam Christus honoravit altissimus. Ipsa plane est pœnitentiæ forma, pœnitentiumque exemplar, vas ineffabilis misericordiæ Dei, honor et gloria populi christiani, quæ cunctis fidelibus post beatissimam Christi Matrem est singulariter diligenda, honoranda et invocanda: quam qui bene considerat, desperare non potest. Sed imitemur virtutes ipsius, vilipendamus omnem prosperitatem terrenam, et ad cœlestem beatitudinem toto properemus cordis affectu: quoniam teste Apostolo, mundus transit et concupiscentia ejus.3 Nec aliquid est tam stultum, sicut propter hujus brevissimæ vitæ divitias, delicias et honores, summum et incommutabile bonum quod Deus est, perdere, æterna felicitate privari, et ultra hoc perpetuam illam infernalem calamitatem ac pœnam mereri ac adipisci.

Fuit clericus nomine Stephanus, qui ad tantam vitiorum enormitatem devenerat, quod nec verba exhortationis aut correptionis volebat audire. Verumtamen in beata hac Magdalena magnam habebat devotionem, ejus quoque vigiliam jejunavit festumque coluit. Cui semel in visione apparuit hæc Maria inter duos stans angelos, eumque increpans quod tam impie conversaretur, dixitque: Surge et pœnitentiam age, quia nec ego te deseram, donec Deo fueris reconciliatus. Qui mox tantam sibi infundi gratiam sensit, quod cœnobium intravit, atque in eo perfecte se emendavit. In cujus morte visa est beatissima hæc Maria juxta feretrum cum angelis adstitisse, ejusque animam quasi columbam cum laudibus in cœlum tulisse. Ex quo probatur quam bonum sit et salubre, beatissimam Magdalenam in honore habere. Ad laudem Dei.

Footnotes

  1. Luc. x, 42. ↩

  2. Cf. p. 253 A' et s., 256 C et s. ↩

  3. I Joann. II, 17. ↩

Chapter 114 of 278