Skip to the text

Sermo 6

DE PERFECTIONE CARITATIS; QUOMODO DEI AMOR CUM AMORE PROPRIO PUGNET; ET ITEM DE QUATUORDECIM OPERATIONIBUS CARITATIS.

FULCITE me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Cant. II, 5.

Diversi effectus caritati in amoris Cantico adscribuntur, utpote unire, convertere, liquefacere, languidum facere, vulnerare, etc. Ad laudem ergo devotissimæ ac amorosissimæ Mariæ Magdalene, ad summæ et increatæ caritatis honorem, atque ad nostram ædificationem, de hac materia nunc aliqua sunt dicenda. Quum enim tota utriusque Testamenti Scriptura ad caritatem nos copiosissime ac potissimum exhortetur et obliget, eamque supra omnes virtutes extollat, et nostram in ea constituat perfectionem, in tantum ut sine ea nihil sit validum, nil Deo acceptum, nec homo spiritualiter vivat, aut aliquid reputetur, debemus de caritate libentissime audire et loqui.1

Porro perfectio consistit in actu, non in habitu. Idcirco in actuali Dei amore perfectio ponitur, ita quod ille perfectus censetur, qui in caritate Dei perfectus est. Verum quum Deus ex propria bonitate infinite amabilis sit, non potest pura creatura perfecte diligere Deum, neque in Dei amore esse perfecta, considerando perfectionem dilectionis divinæ ex parte objecti, videlicet bonitatis amabilitatisque Dei, qui in infinitum amabilior est quam a pura queat creatura amari. Sed dicitur homo perfectus in caritate seu actuali Dei dilectione ex parte subjecti, scilicet ejus qui diligit, quando in vita præsenti tam sincere, plene et fixe diligit Deum, quod nihil cupiditatis aut privati amoris manet in eo, nec passionum immoderantia eum a Deitatis retardat amore. Venenum quippe divini amoris, est amor privatus seu improbus amor sui in se. Profectus vero amoris divini, est minoratio amoris privati. Perfectio autem divini amoris, est exstirpatio privati amoris plenaria. Quumque amor divinus seu caritas fuerit perfecta in homine, varios ac divinos saluberrimosque effectus habet in eo.

Primus est, mentem Deo unire. Et quum Deus sit fons omnis vitæ, caritas mentem Deo uniendo, dicitur eam spiritualiter vivificare, ita quod per caritatem sortitur homo vitam gratiæ a fonte vitæ. Hinc secundus caritatis effectus est, spiritualis vivificatio atque expulsio mortis culpæ seu peccati mortalis. Tertius est, hominem facere Deo acceptum, et ad promerendum vitam æternam idoneum, quum sit Deo unitus, et in eo spiritualiter vivens. Hinc scriptum est:2 Quia beneplacitum est Domino in populo suo.3 Et deliciæ ejus sunt, esse cum filiis hominum. Quartus est, quia facit hominem esse Dei amicum, conformando voluntatem humanam voluntati divinæ in volendo omne bonum honestum, et in nolendo seu detestando quidquid est virtuti contrarium; facitque hominem desiderare ut Deus ab universis ac singulis debite ac plenarie honoretur. Amicorum equidem est eadem velle et nolle. Hinc scriptum est : Mihi nimis honorati sunt amici tui, Deus.4 Quintus, quoniam facit hominem esse Dei filium adoptivum, assimilando eum supernaturaliter divinæ naturæ, quæ est caritas increata, cujus supernaturalis similitudo ac nobilissima participatio est caritas ista infusa. Filiorum namque est assimilari naturæ parentis. Hinc in Deuteronomio locutus est Moyses :5 Filii estote Domini Dei vestri. Et Christus in Evangelio : Sitis (inquit) filii Patris vestri qui in cœlo est.

Sextus, quod animam hominis efficit Dei sponsam per spiritualem amplexum, fidelem adhæsionem, et supernaturalem ac virtuosam fecundationem a Deo. Hinc Cantica canticorum de quacumque anima amorosa veraciter exponuntur. Septimus, quod facit hominem Christi membrum, ita quod regitur ac movetur Spiritu Christi et Christo connectitur.6 Octavus, quod efficit hominem esse templum ac habitaculum Spiritus Sancti, quia qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Nonus, quia incorporat hominem mystico corpori Christi sive Ecclesiæ, ita quod membrorum Christi commembrum efficitur, et proximis suis conjungitur, unumque cum eis asseritur, quia per caritatem, secundum Apostolum, sumus invicem membra.78 Christus quoque oravit : Pater sancte, serva9 eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos.10 Decimus, nam mentem amantis transformat in Deum, quum sit virtus conformativa, tendens atque ingrediens in dilectum. Ponit namque cor amantis quodammodo extra se ipsum, et alienat illud a se, evehens et transponens ac mutans illud in eum quem diligit. Hinc divino Dionysio contestante, amor divinus ecstasim facit, quia non sinit amantem esse sui ipsius, sed ejus quem diligit : quemadmodum Paulus apostolus ait quibusdam, Non estis vestri, sed ejus qui dilexit vos.

Undecimus est, amantem Deo indissolubiliter colligare, ita ut fiducialiter dicat : Quis nos separabit a caritate Dei? Caritas namque spirituale est vinculum. Idcirco quo amplius crescit ac invalescit, eo amantem Deo fortius indivisibiliusque constringit, atque continuam quamdam ipsius recordationem et affectionem parit in mente amantis, ita quod nec prospera nec adversa eam a Divinitatis possint separare amore :11 imo si occiderit Deus amantem aut occidi permiserit, nihilo minus speraret in eo, quemadmodum inclytus quidam martyr in suppliciis constitutus, disseruit : Non est rex præter Christum, pro quo si millies occidar, mihi de corde eum auferre non poteritis. Imo, quemadmodum ignis fortius agit dum suum sibi applicatur contrarium, sic caritas fortius fervet dum quis amantem a Deo conatur avertere.12

Duodecimus est, amantem præ magnitudine affectionis vulnerare amore dilecti, quemadmodum scriptum est : Vulnerata caritate ego sum;13 et denuo, Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa. Nempe ipsa vis aculeusque amoris affectivam amantis nonnunquam sic penetrat, tamque impetuose accendit, transfigit atque transverberat, ut desideriorum suorum ebullitiones, gestus ac signa reprimere nequeat, celare aut dissimulare non valeat, sed intra se ferveat, æstuet;14 et si sæpius interrumpatur, tamen paulo post fortior prædominantiorque revertitur.

Tertiusdecimus est, amantem præ amore languidum reddere. Post vulnerationem quippe sequitur languor. Propter quod Sponsa ait in Canticis : « Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.15 » Hic languor est mœror de carentia claræ ac beatificæ inspectionis dilecti ac plenæ fruitionis ipsius, desideriumque suspiriosum et anxium ad perfectam, perpetuam ac securam superdilectissimi Dei possessionem :16 quem quanto amans nunc per fidem ac sapientiæ donum limpidius contemplatur, eo ad facialem ipsius intuitum vehementius inflammatur, ita ut dicat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et rursus: Educ de carcere animam meam ad confitendum tibi. Interdum quoque Sponsus ille cœlestis gratiosam et dulcem sui præsentiam, contemplationisque lucem et fervoris alacritatem subtrahit dispensative amanti, qui tunc præ desiderio reditus ac præsentiæ pristinæ Sponsi, languet, mœret, affligitur, extra ipsum renuens consolari, et orans: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?17 Usquequo avertis faciem tuam a me?

Quartusdecimus est, a se ipso deficere atque defluere præ amore, sicque sibi ipsi mori in dilecto. Infirmitatem enim mors concomitatur. Intuens etenim Deus se tam fervidissime desiderari ab amatore sincero, se ipsum illi subinde tam gratiose ostendit, tam munificenter communicat, tam familiariter applicat, ut amator ferre non valeat, sed præ admiratione ac dilectione superamabilissimi Dei defluat a se ipso, totaque mente transeat et feratur, imo et absorbeatur in dilectum, et in opulentiam majestatis ac gloriæ ejus demergatur liquefactus et resolutus a se, atque in illo obdormiens ac quiescens, superbeatissimam quoque Trinitatem contemplans, et mutuam ejus intuitionem, dilectionem, complacentiam, fruitionem, consistentiam speculans.

Ecce omnes isti sanctæ dilectionis effectus in beatissima Maria Magdalene excellenter fuerunt: quæ in caritatis et pietatis affectum tota fuit quasi conversa, tota spiritualis, cœlestis, divina effecta; cujus vita in isto exsilio, præsertim in eremo, fuit angelis proxima et semibeata. Nam quasi incessanter fuit actualiter Deo per contemplationem, dilectionem, laudem et orationem intenta.

Postremo, quum tam nobilissimos ac saluberrimos habeat in homine caritas actus, studeamus fortissime in caritate indesinenter proficere, omnem carnalem et sæcularem affectum, omnem privatum amorem radicitus abdicando, omnem negligentiam pigritiamque vitando, omnes levitates, dissolutiones, evagationes penitus fugiendo, et omne opus Dei exsequendo quotidie cum reverentia ac diligentia ampliori. Sanctissimam quoque Mariam Magdalene, et inter omnes Sanctos post Mariam Christiferam, ut credo, altissimam, semper in speciali habeamus honore, memoria et dilectione, eamque quotidie invocemus atque salubriter imitemur. Ad laudem et gloriam Creatoris.

Footnotes

  1. 1 Cor. xiii, 1-3. ↩

  2. Ps. CXLIX, 4. ↩

  3. Prov. VIII, 31. ↩

  4. Ps. cxxxviii, 17. * honorificati ↩

  5. 1 Cor. vi, 19. ↩

  6. Deut. xiv, 1. ↩

  7. Matth. v, 45. ↩

  8. Ephes. iv, 25. ↩

  9. 1 Joann. ii, 5. ↩

  10. Joann. xvii, 11. ↩

  11. Rom. viii, 35. ↩

  12. Job xiii, 15. ↩

  13. Cant. iv, 9. ↩

  14. 1 Joann. iv, 16. ↩

  15. Cant. ii, 5. juxta LXX. ↩

  16. De Divin. nom. c. iv. ↩

  17. Ps. xii, 1. ↩

Chapter 117 of 278