Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO DEI MISERICORDIA OBTINEATUR; DE GEMINA PAUPERTATE, DE ARCTA VIA SALUTIS, ET QUID NOS AD MISERICORDIÆ OPERA MOVERE DEBEAT.

QUI pronus est ad misericordiam, benedicetur. Prov. xxii, 9.

Sciens omnipotens Deus fragilitatem, defectuositatem atque miserias hominum in hac vita, benignissimam regulam suavissimumque præceptum statuit eis, ut scilicet unusquisque sic faciat proximis suis, præcipue indigentibus ita succurrat, peccantibus quoque in se ita ignoscat, quomodo vult sibi a Deo fieri, subveniri, ignosci :1 quum tamen incomparabiliter gravius sit peccare in Deum quam in hominem, sicut et Deus in infinitum honorabilior atque præstantior est cunctis hominibus. Hinc sacra Scriptura ad misericordiam et pietatem interiorem, ad exteriora quoque misericordiæ opera tam spiritualia quam corporalia, specialissime nos hortatur. Unde et Salvator : Estote (inquit) misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.2 Alibi quoque :3 Dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester cœlestis dimittat vobis peccata vestra; quod si non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est, dimittet vobis. Gen. 1, 27;4 v, 1. Quum etenim homo ad imaginem et similitudinem Dei creatus sit, et Creatorem suum nominet Patrem, decens ac justum est ut Deo creatori suo per virtutes earumque actus interiores ac exteriores conformari conetur, quum et similitudo sit causa amoris. Itaque, quum Deo præcipue proprium sit misereri semper ac parcere, oportet ut homo cupiens Deo placere et ejus misericordiam obtinere, pietate et misericordia ipsum potissimum assequi Prov. xi, 17. curet. Ideo Salomon contestatur: Benefacit animæ suæ vir misericors. Hoc sciens ac pensans beatissimus Christi miles et invictissimus martyr S. Laurentius, semper misericordissimus fuit, ita quod cum Job xxxi, 18. sancto Job dicere potuit: Ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum. Quod dicere congruit his qui ex naturali dispositione ad opera misericordiæ proni sunt.

Denique, quum duplex sit paupertas, una exterior, quæ est opum carentia seu necessariorum defectus, alia interior, quæ est defectus gratiæ et virtutum ac meritorum; juxta quem modum etiam assignatur duplex miseria, puta miseria pœnæ, quæ est afflictio, sive sit afflictio corporalis, sive spiritualis, et miseria culpæ, quæ est Dei offensio et animæ læsio ac mors, utpote mandatorum transgressio: sanctus et victoriosus martyr Christi Laurentius, primo ac summe sollicitus fuit succurrere interiori hominum paupertati, et a miseria culpæ ipsos eripere, id est ad fidem, spem, caritatem ceterasque virtutes perducere ipsos, eorumque animas per opera virtuosa ditare in meritis multis et magnis. Deinde studuit subvenire hominibus contra paupertatem exteriorem, largas eis eleemosynas tribuendo; atque a miseriis pœnæ curavit homines quantum potuit relevare, videlicet a mœrore, timore et dolore. Itaque in omnibus his pietatis operibus eum pro posse sectemur. Et quia paupertas interior, quæ est defectus gratiæ ac virtutum seu miseria culpæ, incomparabiliter pejor atque nocivior est quam paupertas exterior aut miseria pœnæ, præsertim quum ista paupertas exterior et miseria pœnæ proficiant ad salutem si patienter ferantur, et multorum bonorum occasio exstent hominibus, videlicet humiliationis et laboriosæ occupationis, per quam vitiorum origo otiositas ac alia multa vitantur peccata; idcirco debet omnis Christifidelis proximis suis pro viribus contra interiorem paupertatem et miseriam culpæ succurrere, satagendo ut proximi sui a vitiis eruantur, gratia virtutibusque ornentur, et bonis locupletentur operibus. Et quamvis istud potissimum ad prælatos et animarum curam habentes pertineat, aliquo tamen modo ad quemlibet pertinet Christianum, quoniam proximos nostros tenemur diligere ut nos ipsos, et facere eis ut fieri nobis optamus ab eis. Hinc est quod juxta Christi doctrinam, quilibet ad fraternam correptionem tenetur, nec solum pro benefactoribus et amicis, sed pro calumniatoribus quoque et inimicis intercedere obligamur.

Præterea ex his constat, quam arcta sit via salutis, et quam pauci ingrediantur per eam. Quicumque enim conantur aliquem trahere ad peccandum, quicumque peccantibus consentiunt, adulantur, arrident, imo qui eis modo debito non resistunt, quicumque de proximorum suorum non dolent peccatis, et qui peccantibus fraternæ correptionis beneficium ac medelam non impertiuntur, quicumque socii sunt in culpis et confœderantur in malis, extra viam salutis sunt, et per itinera perditionis infeliciter gradiuntur. Et ecce quam multi sunt tales, imo quam pauci videntur, qui tales non sunt! Propterea, juxta documentum Aggæi prophetæ, ponamus corda nostra super vias nostras, id est, oculum providæ considerationis reflectamus super opera nostra, conscientias nostras discutiendo, vitamque corrigendo, Matth. xxii, 39; vii, 12.

Ibid.:5 xviii, 15; v, 44.67

Ibid. vii, 14.

Rom. 1, 32.

Agg. 1, 5. atque ut vera ac spiritualis requirit dilectio, in omnibus conversando.

Insuper sanctus Apostolus ad opera misericordiæ nos hortatur in hodierna epistola, quadruplici ratione. Primo, intuitu æternæ ac beatificæ retributionis: quia qui seminat in benedictionibus, id est, liberaliter præstat ac subvenit, copiosam a Deo beatitudinem sortietur.8 Unde et Christus in die judicii est dicturus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum à constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; nudus fui, et vestistis me, etc.9 Ex quibus verbis probatur, quod non sufficit semper ad salutem, siccum tribuere panem, sed cetera quoque misericordiæ opera oportet implere pro posse, opportuno loco et tempore, vestiendo nudos, hospitando peregrinos, visitando infirmos, etc. Secundo, intuitu amoris Dei ad nos, quoniam hilarem datorem diligit Deus. O quam magna res est, quam beata et super omnia mundi bona appetibilis, a Deo amari!10 Quam magnum reputant curiales, si a suis regibus ac principibus diligantur! Si itaque a Rege excellentiæ infinitæ diligi affectamus, simus operum misericordiæ prompti et jucundi exsecutores. Tertio, intuitu gratiosæ retributionis etiam in præsenti.11 Nam potens est Deus facere omnem gratiam abundare in nobis: quod utique facit præcipue in his qui misericordiæ operibus et pietatis operibus affluunt. Quarto, quoniam etiam in rebus temporalibus Deus misericordibus benedicit.

Postremo sacratissimus iste martyr Laurentius, vere hilarissimus ac liberalissimus exstitit dator, non solum omnia exteriora quæ habuit dando pauperibus, sed se ipsum quoque integerrime offerens Deo in holocaustum. Nam propriam voluntatem Deo et ejus vicario S. Sixto Papæ in cunctis obedientissime obtulit ac subjecit. Corpus etiam suum cunctis exposuit pro Christo suppliciis, immanissima ac acerbissima (de quibus infra dicetur) tormenta cum admirabili animi fortitudine ac constantissima patientia tolerans. Idcirco, tam inclyti militis Christi provocemur exemplis: ad liberalia misericordiæ opera accendamur, ad patientiam in omni adversitate corroboremur, divini amoris inflammemur ardore. Et sicut totum quod sumus, a Deo accepimus, ita nos totos ejus obsequio applicemus.

Denique S. Laurentium Deus post mortem suam multis honoravit miraculis. Quum sacerdos quidam S. Laurentii repararet ecclesiam, et trabs una non esset satis longa, rogavit S. Laurentium ut sibi succurreret. Et statim trabs ita excrevit, quod magna pars abundavit: quam minutatim abscidit sacerdos, et diversos inde curavit infirmos. Refert quoque B. Gregorius, quod dum vir sanctus, nomine Santulus, ecclesiam quamdam S. Laurentii a Longobardis combustam reparare desiderans, operarios plurimos conduxisset, et quadam die panem quem eis proponeret, non haberet, oratione ad Dominum fusa, prospexit in clibanum, et candidissimum in eo reperit panem. Qui quum vix pro una refectione naturaliter sufficeret tribus, agente B. Laurentio, omnibus operariis illis suffecit per decem dies. — Quidam judex, Stephanus nomine, fuit Romæ, qui munera diligens, interdum subvertit judicium, atque tres domos S. Laurentii, unumque hortum B. Agnetis vi abstulit. Quumque mortuus esset et ad Dei judicium ductus, B. Laurentius indignanter eum accessit, ejusque brachium ter durissime strinxit ac vehementer afflixit. Sed et B. Agnes cum aliis sanctis virginibus vultum suum avertit ab illo indignans. Quum autem Christus eum vellet damnare, adveniens S. Projectus, in quem magnam devotionem et spem prædictus habuit Stephanus, rogavit pro eo beatos Laurentium et Agnetem, sicque omnibus illis cum Virgine gloriosa pro Stephano illo rogantibus, Christus concessit ut anima ejus reduceretur ad corpus, et triginta diebus pœnitentiam ageret. Cui et Virgo beatissima jussit psalmum Beati immaculati, quotidie legere. Quumque redisset ad corpus, brachium ejus tam lividum exstitit et adustum quasi illa sustinuisset in corpore. Itaque injuste ablata restituens, ac pœnitentiam agens, tricesimo die migravit ad Dominum. — In ecclesia S. Laurentii apud Mediolanum, calix fuit crystallinus mirabiliter pulcher, qui dum in quadam solennitate ex manibus corruisset diaconi, in frusta est comminutus. Porro diaconus contristatus, fragmentaque colligens, posuit ea super altare, sanctum rogans Laurentium pro calicis redintegratione. Et mox calicem vidit redintegratum, egitque gratias Deo et S. Laurentio.

Footnotes

  1. Matth. vii, 12; vi, 12. ↩

  2. Luc. vi, 36. ↩

  3. Marc. xi, 25, 26. ↩

  4. Gen. i, 27; v, 1. ↩

  5. Gen. xviii, 15; v, 44. ↩

  6. Agg. i, 5. ↩

  7. Rom. i, 32. ↩

  8. II Cor. ix, 6. ↩

  9. Matth. xxv, 34-36. ↩

  10. II Cor. ix, 7. ↩

  11. Ibid. 8. ↩

Chapter 131 of 278