Skip to the text

Sermo 5

QUANTO AMORE FIDUCIAQUE ACQUIESCERE ET ADHÆRERE SUBDITUS DEBEAT SUO PRÆLATO; ET QUOD PERFECTA SUI ABNEGATIO LOCO MARTYRII DEO OFFERATUR.

QUIA acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Tob. XII, 13. Conversatio et passio victoriosissimi martyris S. Laurentii saluberrime nos informant. Primo, quod ipse suo spirituali patri, summo Pontifici, tam amorose adhæsit, et eum in tanta reverentia habuit. Affectuosissime namque dilexit sanctum senem B. Sixtum, ita quod tædiosissimum sibi erat quod cum venerando seniore non poterat mori; atque tam cordialiter ipsum venerabatur, quod ipsius vestigia osculari vix reputavit se dignum, seque reputavit felicem si ei fidelissime cohæreret usque in finem. Sic omnis bonus religiosus suos debet ex corde diligere superiores, tanquam suos spirituales patres et animæ suæ custodes ac medicos, suæque salutis procuratores, et pro suo profectu ac salvatione sollicitos, et pro se assidue laborantes. Nam et in exterioribus pro communi conventus bono laborant et occupantur, ac necessaria vitæ provident ac dispensant, in tantum quod ex hoc nonnunquam a spiritualibus impediuntur, et vigilias ac inquietudines varias patiuntur. Et insuper in spiritualibus exstant solliciti, beneficia correptionis et correctionis impendunt, exhortantur, instruunt, et variis modis Fratres sibi commissos a peccatis curare ac præservare, ad profectum inducere, ad perfectionem deducere moliuntur. Quale ergo est crimen, tot beneficiis esse ingratum, et mala pro bonis rependere, imo pro tam maximis bonis non regratiari, sed malignari? Habeat igitur bonus Frater inviolabilem in suo superiore fiduciam, et quantumcumque increpatur, exercetur seu castigatur ab illo, non irascatur, non detrahat, non temere judicet, sed omnia interpretetur in melius, et gratias agat, ac multo durioribus tribulationibus se reputet dignum, nec fiduciam ad præsidentem diminuat, sperans illum omnia circa se caritative peragere ad suam salutem. Idcirco, propter hæc plus diligat illum, qui instar cœlestis Patris, quos amat, reprehendit ac corrigit.12

Denique constat ex his, quantum offendant principem pastorum Christum, et quantum displiceant ei, qui ex causis levibus aut injustis, suis indignantur prælatis, Christi vicariis, seque ab eis elongant, et vix eos adspicere ac pie affari valent, utpote si corripiantur aut castigentur ab eis, seu aliquid eis ab ipsis negetur. Qualis est resignatio voluntatis talium subditorum, et qualis est illuminatio cordis eorum? Imo quam detestanda est eorum frontositas, quam damnanda eorum ingratitudo, duritia atque perversitas?3 Advertant ergo quod suis vicariis ait Salvator:4 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et Paulus: Qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum.

B Oportet ergo cordialem reverentiam habere ad præsidentem, tanquam Christi personam repræsentantem et ejus vices supplentem, nec dure aut contumaciter loqui ad eum, nec aliqua verborum aut morum tortuositate contristare eumdem.

Insuper, ex reverendissima, decentissima ac devotissima habitudine S. Laurentii circa ministerium Sacramenti altaris, et exsecutionem officii diaconatus, docemur ac admonemur cum quanta puritate, reverentia ac fervore necesse sit nos sacris mysteriis ministrare, mensæ summi Regis adsistere, diaconatus sacerdotiique officium adimplere. Unde secundum doctrinam divini Dionysii libro de Ecclesiastica hierarchia, in sacris constitutos ordinibus oportet esse immaculatos, excellenterque deiformes ac luce divina repletos.5 Apostolus quoque ad Timotheum ac Titum, quales esse debeant episcopi atque diaconi edocens:6 Oportet (inquit) episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, etc.7 Quod totum etiam de sacerdotibus, secundum sanctos Doctores, est intelligendum, quum ab episcopis ad diaconorum informationem descendat, de sacerdotibus nihil interponens aut addens. Deinde subjungit: Diaconos similiter pudicos, non bilingues, habentes mysterium fidei in conscientia pura.8

D Præterea, ex hoc quod gloriosus athleta Dei Laurentius tantum fervebat ad tolerandum pro Christo martyrium, informamur Salvatori pro viribus vicissitudinem reddere. Et si non datur nobis occasio moriendi pro eo, mortificemus saltem quotidie passiones et vitia propter ipsum; et sibi violentiam unusquisque inferat salutarem, in tantum ut ad ea quæ suæ inclinationi et affectioni sunt magis contraria ac molesta, virilius atque instantius assuescat se ipsum. Monachi quippe potissimum est, taliter propter Deum violentare, superare ac frangere semetipsum, sicque se totum Deo offerre in holocaustum, ut jam nihil sui deserat sibi ipsi, sed totum quod habet, potest, operatur et est, secundum Dei voluntatem dirigatur, ejusque majestati humillime offeratur, quatenus religiosus cum Apostolo dicere possit : Christo confixus sum cruci;9 vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Quemadmodum igitur cruci appensus, propria membra ad suum libitum non potest movere, sed vi clavorum immobilia manent; sic religiosus juxta suam voluntatem se nusquam debet movere, sed quo jubet qui præest: ut timore Dei confixas habeat carnes, timore (inquam) filiali, imo amore sincero et obedientiali subjectione; sicque legat, scribat, cantet, faciat quod sibi injungitur, et prout sibi committitur; et Spiritu Dei agatur, non proprio spiritu moveatur. Rursus, quemadmodum crucifixus indulget universis in se reis, nec cogitat de vindicta, nec ultra de temporalibus sollicitatur; sic monachus cunctis in ipsum injuriosis toto debet ex corde ignoscere, impatientiam nullam admittere, nec contra quemquam amaricari, neque de temporalium provisione sibi ingerere curam aut cogitationem, nisi cui ex officio imminet, sed esse cum eo quod sibi administratur contentus, nec propter victualia murmurare. Iterum, sicut cruci affixus suo repletus dolore, nihil mundanæ cogitat vanitatis, nec de aliorum dijudicatione se intromittit, sed divini tribunalis judicio pensat se protinus præsentandum; sic religiosus in assiduis debet esse compunctionibus, et suorum recordatione defectuum pœnitere, sua quoque ac aliorum deflere peccata, atque ex consideratione suæ mortis sibi incessabiliter propinquantis, ex inspectione rigoris divini judicii ac futuræ punitionis formidine sic tristari, dolere, vereri, et coram oculis Divinitatis se vigilantissime custodire, ut nihil sæcularis consolationis, nil carnalis delectationis requirat, admittat, appretietur, sed desuper tantum consolari relevarique præstoletur, omnique die et hora paratus sit pulsanti1011

B Domino aperire, et lampades suas habeat semper paratas, ornatas, ardentes. Nil itaque remorsionis aut culpæ in conscientia nostra resideat: imo in veritate et sinceritate jugiter ambulemus, mortificationem Jesu in nostro corde ac corpore semper circumferentes, ut et vita ipsius per cruciformem imitationem manifestetur in carne nostra mortali atque in corde nostro instabili.12 Qui enim sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt;1314 habentesque simplicem ac tenuem victum, mediocrem humilemque vestitum, contenti sunt, voluptatem, curiositatem, mollitiem fugientes. Et si vere religiosi sunt, super cordis sui custodiam stant solerter, et propriam abnegant voluntatem, ac sancta obedientia delectantur, scientes quod nemo veniat ad Patrem nisi per Christum, usque ad mortem factum obedientem, ita quod ex obedientia tulit violentissimam, acerbissimam et contemptibilissimam mortem, relinquens nobis exemplum ut ejus sequamur vestigia.1516171819

C D Et si non hujusmodi mortem, saltem minora et faciliora tali morte, ex obedientia faciamus patiamurque prompte, Salvatoris intuitu et amore. Ad quod beatissimi Laurentii martyris accendamur exemplis, qui in tormentis pro Christo quasi in epulis gloriabatur. Idcirco et nos in adversis quasi in omnibus gloriemur divitiis. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Apoc. III, 19. ↩

  2. Prov. III, 12; ↩

  3. Luc. x, 16. ↩

  4. 1 Thess. IV, 8. ↩

  5. cap. I, v. ↩

  6. 1 Tim. III, 2-7; ↩

  7. Tit. I, 7-9. ↩

  8. 1 Tim. III, 8, 9. ↩

  9. Galat.ii, 19, 20. ↩

  10. Matth. xxv, 4, 7. ↩

  11. Luc. xii, 36. ↩

  12. II Cor. iv, 10, 11. ↩

  13. Galat. v, 24. ↩

  14. I Tim. vi, 8. ↩

  15. I Petr. ii, 21. ↩

  16. Philipp. ii, 8. ↩

  17. Joann. xiv, 6. ↩

  18. Luc. ix, 23. ↩

  19. Habac. ii, 1. ↩

Chapter 136 of 278