Sermo 4
Ad religiosos
DE PATIENTIA ELECTORUM IN TRIBULATIONIBUS, DE CONSTANTIA VIRTUTIS, ET DE PERICULO TEPIDORUM MONACHORUM.
TANQUAM aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Sap. III, 6.
Electos et justos in vita hac multipliciter exerceri, tribulari, affligi, tota clamat divina Scriptura. Renuit ergo esse de numero electorum, qui pati recusat molestias adversorum. Imo inter adoptivos Dei filios abnuit computari, qui non vult nunc tribulationibus expurgari, quum scriptum sit: Flagellat Dominus omnem filium quem recipit.1 Ideo ait Apostolus: Quis filius quem non corrigit pater? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.2 Verumtamen grave esset hæc ferre, nisi in persona justorum verissime dixisset Deo Propheta: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.3 Itaque spiritualibus consolationibus se facit indignum, qui in adversitatibus et persecutionibus impatientem se exhibet, non benignum. Propter quod Paulus disseruit: Scitote quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis;4 itemque, Sicut abundant (inquit) passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.5 Denique, quum in vita hac corripi et puniri sit effectus et signum dilectionis Dei ad nos,
Apoc. III, 19. quemadmodum in Apocalypsi fatetur, Ego quos amo, arguo et castigo; qui in tribulationibus murmurat, qui corripienti se indignatur, qui corrigenti irascitur, nonne a numero dilectorum Dei se eximit? Ecce quanta est ista insipientia, obtenebratio, perversitas hominum superborum, impatientium, suisque passionibus subditorum, qui quum quotidie peccent, pro suis peccatis sustinere nil volunt.
Ps. XIII, 3. Quæ quum in omni ita se habeant Christiano, qualis religiosus est ille qui nec pro suis culpis vult proclamari, accusari, corripi, castigari, qui sua palliat et excusat peccata? Certe non est timor Dei ante oculos ejus, neque futuri judicii attendit metuitque rigorem, et magis vult coram Deo et angelis ejus esse et apparere culpabilis, aspernabilis et perversus, quam modice corripi et confundi coram hominibus. Nihilo minus quod vitare vult, protinus incidit. Nam sua excusatione incauta, sua impatientia, turbulentia ac renisione, reddit se ipsum multo contemptibiliorem magisque confusum ac vilem in corde præsentium, quam apparuisset seu reputatus fuisset, si recognovisset humiliter culpam suam, vel temperate se excusasset propter vitandum scandalum, si de culpa sibi objecta putasset aut agnovisset se innocentem: imo per hoc magis crevisset in audientium animo, quam per culpam sibi impositam decrevit in eorum judicio. Sicque virtus et vitium, etiam in præsenti, partem sortiuntur suæ mercedis. O quam vere locutus est abbas Pastor: Qui querulosus est, monachus non est! Salomon quoque: Qui impatiens est, operatur stultitiam.
Prov. XIV, 17. Denique, omnia ista sciens ac intuens ferventissimus, magnanimissimus martyr Laurentius, præsentia cuncta despexit, corporisque supplicia pro nihilo duxit, dummodo per hæc Deo placeret atque coronam mereretur martyrii. Plenus etenim fuit omni virtute, plenus caritatis ardore, plenus Spiritu Sancto, et ab omni privato amore totaliter emundatus. Ideo, quantum quis formidolosus, pusillus, carnalis, refugit mortem, et pro justitia aliquid pati veretur, tantum ille præinclytus martyr desideravit mori pro Christo, pro fidei veritate, pro Dei honore. Unde quum sanctus pater ejus, Pontifex summus B. Sixtus, ad locum duceretur felicissimæ mortis, nonne gloriosus juvenis iste S. Laurentius cucurrit post eum, affectuosissimis verbis deplorans quod cum illo non ducebatur ad martyrii palmam: Quo, inquiens, o Christi sacerdos, absque ministro progrederis? Quo, sancte pater, sine filio transis? Quid in me tuæ displicuit sanctitati? In quo degenerem me probasti? Præterea, quidam etsi mali non sint, imperfecti tamen sunt valde. Nam etsi cupiant fieri bona, aut bona facere cœperint, aut alicui justo in bonis adstiterint, si ex hoc cognoverint sibi adversa instare, resistentias imminere, oblocutiones, damna, odia, diffamias excitari, mox terrentur, et abstrahunt se, cessantque a bonis inceptis, suæ pelli timentes. Horum vestigia non sectemur, nec omittamus vitare loquacitates, fugere levitates, relinquere familiaritates nocivas, ex timore humanæ offensæ. Nempe sunt quidam in cœnobiis ita infecti, atque in suis dissolutionibus ac negligentiis inveterati, sicque quorumdam Fratrum præsentias, confabulationes, societates optantes, quod si Fratres illi cœperint se ad majorem solito dare custodiam, et consuetas arrisiones, levitates, collocutiones inanes negligentiasque abjicere, aut etiam alicui devotiori et in spiritualibus exercitatiori se applicare, sustinere non valeant, sed irrideant, indignentur, aut etiam persequantur, detrahantque et temerarie judicent, non pensantes nec formidantes quod ait Salvator:6 Væ homini per quem scandalum venit; et rursus, Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.7 Hinc sancti et illuminatissimi Patres dixerunt, quod in religiosis se ipsos non reformantibus, nec digne proficientibus, inveniuntur et regnant pejores periculosioresque passiones quam in mundanis hominibus: ita quod qui se ipsos juxta suæ professionis exigentiam non frangunt nec vincunt, nec coram Deo rite solliciti sunt qualiter suæ satisfaciant vocationi ac promissioni solenni, opusque Dei impleant reverenter, fiunt deteriores quam fuerunt aut essent in sæculo. Nam et Dei gratiam eis oblatam despiciunt, negligunt et conculcant, aptissimis quoque mediis proficiendi (de quibus eis provisum est) abutuntur, non se dantes ad reformandum interiora, propter quæ instituta sunt ac fieri debent cuncta exteriora.
Non ergo magni pendamus quod propinquos, divitias, mundum et ejus delicias corporaliter reliquimus, quod vigilamus diu de nocte, jejunamus frequenter, cilicio operimur, ac forinsecus multipliciter exercemur ac laboramus, quando intus parum aut nihil proficimus, quando in vera humilitate, sancta obedientia, stabili patientia, reformatione interna non crescimus, quando in morum gravitate, in caritate non ficta, in simplicitate columbina, in mundanorum contemptu, in divinorum contemplatione non roboramur. Intueamur ergo omni hora nostram vocationem, et ad quanta sponte obligavimus nosmetipsos obligatione indispensabili, indissolubili, fortissima, et summe meritoria, si juxta ejus tenorem fructificaverimus Deo; summe quoque damnabili, si fuerimus negligentes, pigri, dissoluti, animosi, scandalosi, carnales. Propterea ponderemus quanta et qualia sustinuerunt martyres sancti, et de nostris irreformationibus, impatientiis, instabilitatibus confundamur confusione salubri ad pœnitentiam ac emendationem idoneam inducente: quæ confusio est actus prudentiæ.
Ecce quam fortissimus fuit beatissimus martyr Laurentius sanctus, in fide, per quam tot egit miracula; quam præclarus in sapientia, per quam tot infideles convertit; quam constans et patiens in adversis, per quod tam immanissima tormenta toleravit cum gaudio; quam fervens in caritate, per quam ita adspiravit ad triumphum martyrii, corde promptissimo. Ejus ergo exemplo illuminemur in fidei veritate, in divinorum notitia, et omni virtute patientiæ confortemur; atque in solo Deo diligamus nos ipsos pure ac fervide: hoc est, quanto aliqua sunt nobis necessariora aut utiliora ad purgationem a culpis, ad proficiendum in gratia, ad conformandum nos Christo, ad obtinendum perfectionem, ad approximandum complacendumque Deo, tanto plus illa optemus, et tanto ea avidius amplectamur. Quæ autem sunt illa, nisi opprobria et adversa, exercitatio et paupertas, tribulatio et angustia, correptio atque correctio, castigatio corporis, coarctatio animæ, pœnitentiæ opera, hisque similia? Idcirco in istis quasi in omnibus divitiis gloriemur, nec aliquo adverso eventu quantolibet perturbemur.
Footnotes
Chapter 135 of 278