Skip to the text

Sermo 2

DE VITA, VIRTUTIBUS ATQUE PRÆCONIIS GLORIOSISSIMI LAURENTII MARTYRIS, CUM PIA EXHORTATIONE.

NOLITE timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam ignis. Matth. x, 28.

Hæc sunt verba Domini nostri Jesu

Christi, quibus suos hortatur fideles ne ex carnali et humano timore relinquant justitiam, deserant fidem, aut recedant a Deo. Non ergo formidandi sunt persecutores, tyranni ac perfidi, qui inferre non valent nisi temporalia mala brevemque mortem, per quæ justi ad æternæ beatitudinis gloriosissimam perducuntur coronam. Sed incomparabiliter metuendus est Deus altissimus, qui post mortem hanc temporalem infligere potest supplicia damnationis perpetuæ, et ea infligere carni ac animæ. Hoc beatissimi martyres feliciter impleverunt, potissimum victoriosus iste Laurentius, qui multipliciter exstat laudabilis eminenter.

Primo, a sua adolescentia sancta. Nam quum Salomon dicat, Adolescentia et voluptas vana sunt, iste præelectus Christi pugil adolescentiam suam nequaquam in vanitate et voluptate, sed in Dei sancto timore, in omni morum venustate, in devotissimo Dei cultu expendit.1 Unde et sanctus pater Sixtus Papa videns Laurentium, adhuc adolescentem, omni morum probitate conspicuum atque in actibus virtuosis præclarum, sibi eum conjunxit, et suum archidiaconum fecit. In quo officio S. Laurentius cum summa mentis reverentia, cum ingenti cordis munditia deservivit Altissimo, et circa dignissimum Sacramentum timorato ac fervido se habuit corde. In his florem juventutis suæ obtulit Christo, tam Deo quam cunctis complacens Christianis. Itaque in his sequamini hunc juvenem sanctum, felicem Laurentium, o juvenes universi. Nolite juventutis vestræ florem offerre diabolo, vanitatibus voluptatibusque vacando, sed Creatori omnipotenti, in timore et continentia ei deserviendo. Singulariter vero diaconis et clericis omnibus proponitur S. Laurentius in exemplum, ut ejus castitatem ac devotionem sectentur.

Secundo commendandus est gloriosus et inclytus martyr Laurentius ab æstuanti promptitudine animi sui ad martyrium : in qua promptitudine innotescit magnitudo fidei, certitudo spei, fervor dilectionis, magnanimitas et summe imperterrita securitas S. Laurentii, cui verissime competit quod Salomon loquitur:2 Justus quasi leo confidens, absque terrore erit. Legitur de multis Sanctis, quod propter rabiem persecutionis et immanissima supplicia quæ tyranni intulerunt Christianis, se absconderunt ad tempus, et in desertis demorabantur, qui tamen fuerunt magni Sancti : et ex rationabilibus id fecerunt motivis. Sed non ita egit Laurentius. Non erat fugere, non latere neque silere, sed antequam quærebatur, publicavit se ipsum, seque ingessit tyranno. Flevit et doluit vehementer, quod cum beato patre suo S. Sixto Papa martyrium pati non potuit. Quum enim Decius Cæsar comprehendisset beatum Pontificem Sixtum, et ab eo exigeret thesauros Ecclesiæ, nec ille eos prodere vellet crudelissimo cupidissimoque tyranno, præcepit tyrannus B. Sixtum incarcerari. Quumque duceretur ad carcerem cum duobus suis diaconis Felicissimo atque Agapito, S. Laurentius fidei fervore repletus, sequebatur eum cum lacrimis, clamans : Quo progrederis sine me filio tuo, o pater ? Quo, sancte ac summe sacerdos, properas absque ministro ? Tu nunquam sine ministro sacrificium consuevisti offerre. Quid in me tuæ displicuit paternitati ? Experire nunc an idoneum ministrum elegeris. Cui S. Sixtus respondit : Non te, carissime fili, relinquo, sed majora tibi pro fide Christi debentur certamina. Nos tanquam senes leviori pugna consummamur, te ut juvenem exspectat gloriosior de tyranno triumphus ; post triduum me sequeris. Ecce quam inæstimabilis fuit hæc Laurentii sancti devotio, quam securissima mens, quam fervidum ac fidelissimum cor ad Christum et ad summum ejus vicarium S. Sixtum.

Tertio laudabilis est præclarissimus martyr Laurentius a sua piissima liberalitate ac fidelissima dispensatione. Quum enim B. Sixtus commisisset S. Laurentio ut thesauros Ecclesiæ pauperibus et ecclesiis erogaret, ipse tanquam obedientissimus summi Pontificis filius die ac nocte pauperes Christianos quæsivit, et eis præfatum erogavit thesaurum. Veniens quoque ad domum cujusdam viduæ christianæ, quæ sua in domo multos absconderat Christianos, ipsam a gravi capitis dolore quo cruciabatur, per impositionem manus suæ curavit, et pauperum pedes lavans, singulis eleemosynam tribuit liberalem, et undique consolabatur ac confortavit fidelium mentes.

Quarto præcipue collaudatur admirabilis martyr iste a sua acerbissima quam pro Christo pertulit passione, imo potius a fortitudine, constantia ac patientia sua permaxima, quas invictissimas habuit in tam crudelissimis pœnis. Quum enim S. Sixtus duceretur ad decollandum, sanctus ferventissimusque Laurentius rursus accurrens, clamavit: Noli me derelinquere, pater sancte, quia thesauros Ecclesiæ juxta præceptum tuum expendi. Quo audito, tentus et Decio Cæsari præsentatus est S. Laurentius, et interrogatus de thesauris a Decio, nil respondit. Tunc Decius tradidit eum Valeriano præfecto, et ille Hippolyto. Hippolytus ergo B. Laurentium cum aliis multis reclusit in carcere, ubi Laurentius coram Hippolyto multa egit miracula, Hippolytumque convertit. Post hæc, jubente Valeriano, Hippolytus S. Laurentium ad Valerianum perduxit, et sub pollicitatione Hippolyti Valerianus B. Laurentio concessit trium dierum inducias, intra quos Laurentius pauperes, claudos et cæcos collegit, eosque præsentavit Decio, dicens: Horum manus thesauros Ecclesiæ deportaverunt in cœlum. Tunc jubente Decio, scorpionibus cæsus est S. Laurentius, et omnia genera tormentorum proposuit atque minatus est ei Cæsar, nisi idolis sacrificaret. Cui dixit B. Laurentius: Infelix tyranne, has ego epulas semper optavi. Tunc Decio jubente, gloriosus martyr fustibus cæsus est nudus, et ardentes laminæ ejus lateri apponebantur. Quumque hæc patientissime tolerasset, in tantum quod

A Decius dixit, Scio quod per artem magicam tormenta deludis; iterum jubente tyranno, plumbatis diutissime cæsus est, et postmodum scorpionibus rursus. Quod quum fieret, subridens Laurentius, gratias egit Deo, et pro adstanti deprecatus est populo. Postremo fecit impiissimus Decius beatissimum Laurentium super ferream cratem nudum, carbonibus ardentibus subjectis, extendi. Ministri quoque cum ferreis furcis compresserunt martyrem sanctum, quem et lento afflixerunt incendio, ut eum non solum occiderent, sed et diu ac molestissime cruciarent. Sed invictissimus martyr divinitus confortatus, dixit Valeriano: Disce, o miser, quia carbones tui mihi refrigerium præstant, tibi autem æternum parant supplicium. Post hæc hilari vultu dixit ad Decium: Ecce, miser, assasti unam partem; gyra aliam, et manduca. Deinde locutus est: Gratias tibi ago, Domine Deus, quia januam regni tui intrare promerui. Sicque spiritum tradens, obdormivit in Domino. Decius vero confusus, cum Valeriano abscessit, relicto corpore fortissimi martyris super cratem. Quod Hippolytus mane rapiens cum Justino presbytero, conditum aromatibus sepelivit. Christiani vero jejunantes per triduum, vigilias celebraverunt, mugitus dantes et lacrimas effundentes: non de coronatione et gloria inclyti martyris contristati, sed quia tam suavissimo atque piissimo duce erant privati, et quia vir sanctus ac innocens ab impiissimis taliter fuerat contrectatus.

D Ecce quanta sustinuerunt electi Dei in hoc sæculo nequam, et qualiter Deus per reprobos exercet, purgat et coronat suos electos. Horum ergo exemplo et tanti martyris consideratione discamus libenter aliquid pati propter Deum in mundo isto; et ut a nostris purgemur excessibus, non facile offendamur, nec inordinate ulciscamur illatas nobis injurias, sed divinam providentiam intuentes, pensemus quod propter melius nostrum Deus omnipotens permisit seu voluit talia nobis evenire adversa, sive propter præcedentia nostra peccata, vel pro majori gratia ac pleniori gloria obtinenda: præsertim quum videamus amantissimos Dei, viros sanctissimos, tanta in mundo hoc esse perpessos. Quid ergo nos miserrimi, vitiis pleni, coram Deo dicemus? Qualiter æternam beatitudinem acquiremus, qui pati nil volumus, nec Christum nec Sanctos ejus sectari, sed statim pro causis levissimis indignamur, irascimur, vindicamus, detrahimus, invidemus, ac diversa peccata illabimur? Certe non est timor Dei ante oculos nostros, non formidamus districtum ac metuendissimum Dei judicium, nec æterna consideramus iniquorum supplicia.3 Sed jam nunc redeamus ad cor, et intueamur brevitatem ac incertitudinem vitæ præsentis atque æternitatem vitæ futuræ, et vitam nostram viriliter emendemus;4 sanctissimum quoque invocemus Laurentium, ut intercedat pro nobis. Omnipotentemque omnium martyrum Regem, Dominum nostrum Jesum Christum precemur, ut precibus ac meritis gloriosissimi martyris hujus, gratiam veræ emendationis nobis nunc conferre dignetur, ut post vitæ hujus decursum, cœlestis paradisi introeamus palatium.

Footnotes

  1. Eccle. xi, 10. ↩

  2. Prov. xxviii, 1. ↩

  3. Ps. XIII, 3. ↩

  4. Is. XLVI, 8. ↩

Chapter 133 of 278