Enarratio in evangelium
AMEN, AMEN DICO VOBIS, NISI GRANUM FRUMENTI CADENS IN TERRAM, MORTUUM FUERIT, IPSUM SOLUM MANET, ETC. Joann. XII, 24-26.
EVANGELIUM istud in festo B. Laurentii congrue legitur, eo quod verba evangelii hujus in ipso excellenter impleta sint. Itaque Dominus Jesus Christus dixit discipulis suis :
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, id est corruptum et resolutum, ipsum solum manet, id est, fructum non affert, spicam granis plenam gignendo. Nam quum unius corruptio sit alterius generatio, unum non generatur ex alio, nisi id prius corrumpatur. Si autem mortuum fuerit, id est putrefactum in terra, multum fructum affert, quia ex ipso generatur spica continens grana multa. Hinc ait Apostolus :1 Tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur.
Porro ad litteram, Christus per granum intellexit se ipsum, ad innuendum quod sicut granum non parit fructum, nisi per seminationem corrumpatur in terra, sic nec ipse salvaret genus humanum, nec fructificaret in gentibus, illas per Apostolos convertendo ad fidem, nisi prius a Judæis occideretur. Unde per Isaiam est prædictum : Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.2 Ubi per semen longævum, intelligitur plebs fidelis, Christi passione redempta, quæ usque in finem sæculi perdurabit, cujus salus in manu Christi directa est, id est per ipsum ad salubrem effectum perducta, prout voluntas Dei Patris decrevit. Sic et sanctus martyr Laurentius sua passione copiosum protulit fructum et multos convertit, et nisi se exposuisset passioni, non convertisset S. Hippolytum multosque alios, nec universos in tantum ædificasset fideles.
Qui amat animam suam, perdet eam. Secundum quod duplex est amor, videlicet spiritualis et carnalis, secundum hoc, verbum istud dupliciter explanatur. Primo sic : « Qui amat animam suam », hoc est, vere ac spiritualiter diligit eam, desiderando dona gratiæ in præsenti et dona gloriæ in futuro, « perdet eam », id est, in sæculo isto exponet eam tribulationibus et adversis, nec timebit eos qui corpus occidunt.3 Hinc ait Salvator : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.4 Ubi per odium animæ, designatur salubris castigatio ac virtuosa refrenatio ejus, seu cruciformis imitatio Christi. Unde Dominus loquitur : Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.56 Secundo sic : « Qui amat animam suam » carnali et vitioso amore, sequendo concupiscentias sensuales et voluptates vitæ præsentis, « perdet eam », hoc est, æternam damnationem incurret. Propter quod Ecclesiasticus dicit : Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis.7 Talis vere se odit falseque diligit, dicente Scriptura, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam :8 quoniam appetit ea quæ saluti suæ animæ adversantur, et maxime lædunt eam atque condemnant. Porro huic expositioni secundæ magis concordat quod subditur.
Et qui odit animam suam in hoc mundo, id est, salubriter eam affligit, et pro Deo atque justitia mortis periculis se exponit, voluptates vanitatesque mundi ac carnis contemnens, in vitam æternam custodit eam, hoc est, salubriter eam conservat, ita quod merito odii hujus, carnali, non spirituali amori contrarii, adipiscetur salutem æternam.9 Sic S. Laurentius spiritualiter animam suam amans, tot suppliciis eam exposuit.
Si quis mihi ministrat, servando divina præcepta, aut etiam evangelica implendo consilia, me sequatur, id est, adversa pro Deo et veritate æquanimiter patiatur, quemadmodum ego perpessus sum, tollatque crucem suam quotidie, et sequatur me per semitas æquitatis. Hinc princeps Apostolorum fatetur : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.10 Quid enim tam decens ac justum, quam ut discipuli imitentur magistrum, servi dominum, membraque caput suum, præsertim quum dicat Salvator, Non est servus major domino suo ?11 Quibus verbis ibi præmisit :12 Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Et ubi sum ego, id est in regno cœlesti, in quo semper sum secundum naturam divinam, qua omnia impleo, et me ibi Sanctis ostendo, in quo etiam post ascensionem fui et sum secundum naturam humanam, illic et minister meus erit post vitam præsentem et plenam pro peccatis satisfactionem.13 Unde in Apocalypsi loquitur Christus :14 Qui vicerit, dabo illi sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hinc et in Evangelio ait : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi.15
Si quis mihi ministraverit perseveranter usque in finem, universa ad se pertinentia observando præcepta, honorificabit eum Pater meus qui est in cœlis, id est, in cœlesti palatio eum constituet, et angelorum ordinibus sociabit, atque divinæ essentiæ eum efficiet contemplatorem felicem, ita quod computabitur inter filios Dei, et inter Sanctos sors illius erit.16 In præsenti etiam vita Deus Pater servos Christi honorat, mentem ipsorum dignanter et gratiose inhabitando, quemadmodum asserit Unigenitus Patris æterni : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.17
Footnotes
Chapter 132 of 278