Skip to the text

Sermo 1

CUJUSMODI FUERIT VIRTUS ET EFFICACIA FIDEI QUA ILLUSTRIS ERAT S. DIONYSIUS.

OMNIA possibilia sunt credenti. Marc. IX, 22.

Ista sunt verba Christi. Quæ quam vera sint, gloriosus Apostolus ad Hebræos diffuse ostendit, ubi multos præclaros ac virtuosos effectus attribuit fidei, dicens : Fide Abel plurimam hostiam obtulit, per quam testimonium consecutus est esse justus; fide Enoch translatus est : sine fide enim impossibile est placere Deo. Fide Noe aptavit arcam in salutem domus suæ; fide Abraham obedivit exire in locum quem accepturus erat. Insuper alios multos effectus adscribit ibidem Apostolus1 fidei :2 ut quod Sara sterilis et antiqua concepit ; quod Abraham filium suum Isaac immolare paratus fuit ;3 quod Isaac filiis suis Jacob ac Esau benedixit, similiter4

Jacob filiis Joseph, et quod Joseph moriens, de egressu filiorum Israel ex Ægypto5 prædixit ;6 quod Moyses negavit se filium filiæ Pharaonis regis Ægypti, et Ægyptum reliquit, celebravitque Pascha ;7 quod filii Israel per medium maris Rubri transierunt, quod muri Jericho corruerunt, quod Rahab meretrix mortem evasit suscipiendo et liberando exploratores Israeliticæ plebis. His verbis adjungit Apostolus quæ in expositione hujus sunt dicta epistolæ, scilicet :8 Sancti per fidem vicerunt regna, etc. Ex quibus patet, quanta sit fidei virtus et efficacia, ita quod ea quæ impossibilia exstant hominibus per naturam, possibilia, imo et facilia eis fiant per fidem et gratiam. Ideo loquitur Christus : Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti, Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.9 Denique Christus mirabilia quæ fecit, corpora animasque curando, fidei communiter fuit adscribens, dicendo : Fides tua te salvum fecit. Quum enim fides sit omnium fundamentum virtutum, et totius spiritualis conversationis ac interni ædificii radix, necesse fuit fidem specialiter commendari, et magnam ei a Deo virtutem conferri.1011 Unde et

Augustinus fidem extollens : Nullæ (inquit) majores divitiæ, nulli thesauri, nulli honores, nulla hujus mundi major est substantia, quam fides catholica, quæ peccatores salvat, cæcos illuminat, ægros curat, catechumenos baptizat, fideles justificat, pœnitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, virgines et viduas et conjugales casto pudore conservat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, in æterna hereditate cum sanctis angelis collocat. Iterum ait : Sicut in radice arboris nulla prorsus apparet pulchritudo et species, et tamen quidquid est in arbore pulchritudinis aut decoris, ex illa procedit ; sic quidquid meriti, quidquid beatitudinis anima est susceptura, ex fidei fundamento procedit. Hinc ergo debemus esse in fide firmissimi atque certissimi, præsertim quia ut ait Gregorius, Jam nos ipsi qui credamus, vix tot sumus quot veritatis fidei testes habemus.

Inter quos beatissimus ac divinus iste Dionysius fuit de præcipuis unus, prout ex his quæ infra de eo dicentur, patebit. Nam et ipse ante suam conversionem summus erat philosophus, nec unquam se fidei subdidisset, nisi cognovisset certissime efficacia esse fidei argumenta, nec aliquid magicæ artis esse in Christianis. Denique in hoc innotescit divini et sacratissimi Dionysii magnitudo et sanctitas, quod universæ actiones et omnes passiones seu tribulationes quas in hodierna epistola fidei adscribit Apostolus, in divino Dionysio exstiterunt. Ipse etenim in fide fuit perfectus, ardentissimus et valde certissimus: ad quod etiam insuperabiles et copiosissimas habuit rationes, quæ infra tangentur.

Hebr. xi, 33 et seq.

Itaque sanctus pater, magnus Dionysius, per fidem vicit regna: quia ut in ejus fertur Legenda, quum ab apostolo Paulo fuit conversus et plene instructus in fide, atque Atheniensium ordinatus episcopus, ipsam civitatem quæ principalis fuit in Græcia, et maximam partem regionis illius convertit ad Christum. Postmodum quoque a S. Clemente Papa missus ad metropolim Gallorum Parisios, multos convertit ibidem, et diversas fabricavit ecclesias, clericosque diversi instituit ordinis. Ecce quomodo per fidem vicit regna, habitatores regnorum Deo subjiciens, dæmonibus abstrahens, et ad suum discipulatum obedientiamque eos perducens. Hæc est felix et gratiosa victoria, qua homines ab obsequio crudelissimorum inimicorum, videlicet dæmonum, et a jugo iniquitatis eruuntur, et Deo subduntur, virtutibus mancipantur, et in via constituuntur salutis. Sic enim Deus dixit ad Jeremiam prophetam: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes, et ædifices et plantes.12

Secundo, B. Dionysius cum sociis suis sanctis martyribus Rustico et Eleutherio, per fidem operatus est justitiam, non solum divina præcepta, sed evangelica quoque consilia adimplendo; summo quoque obediendo pontifici S. Clementi, pergendo juxta ejus imperium ad regnum Gallorum, qui magnæ animositatis erant ac feritatis, et ritu gentilitatis pertinaciter involuti. Ideo ad convertendum eos accedere arduum fuit. Unde et beatissimus Thomas apostolus, quum juberetur a Christo ire ad Indos, dixit: Domine, quocumque volueris mitte me, præterquam ad Indos. Dionysius tamen prompte ac fortiter obedivit summo Antistiti in facto prætacto, et tanquam mitissimus agnus cum sanctis sociis suis ferocissimos illos aggressus est lupos, et multos eorum convertit in agnos.

Tertio, per fidem cum sociis suis adeptus est promissiones, non solum obtinendo beatitudinem æternalem in cœlis, sed etiam multa dona, quæ Christus electis suis promisit in terris.13 Nam quoniam propter Christum omnia sua reliquit, centuplum adeptus est in vita præsenti, videlicet affluentiam supernorum charismatum copiosam, os et sapientiam cui non poterant contradicere adversarii sui;1415 et constituit eum Christus super familiam suam tanquam servum prudentem atque fidelem.

Quarto, per fidem obturavit ora leonum: quia quum præfectus gentilis fecisset eum ad ferocissimas bestias fame provocatas jactari, et illæ impetuose accurrerent, et sanctus pater Dionysius eis signum crucis opposuisset, mox velut mansuetissimæ sunt effectæ. Spiritualiter quoque obturavit leonum ora, videlicet dæmonum, qui tanquam leones rugientes circueunt, quærentes quem devorent. Quorum impiis suggestionibus, tentationibus, susurrationibus imposuit finem, silentium et triumphum, non solum eos abjiciendo a se, sed ab aliis etiam multis. Rursus, obturavit ora eorum, quia per idola eos loqui et respondere prohibuit. Nos quoque prætacto modo obturare debemus ora leonum, resistendo viriliter suggestionibus et tentationibus dæmonum, juxta illud Jacobi: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.16 Unde et princeps Apostolorum hortatur:17 Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.18

Quinto, per fidem exstinxit impetum ignis. Nam super ferream cratem flammis suppositis, nudus extentus est, nec tamen consumptus. Spiritualiter vero, prorsus exstinxit impetum ignis iracundiæ, impatientiæ, ceterorumque vitiorum. Idcirco nos exemplo divini Dionysii, ignem concupiscentiæ, flammam iræ, fervorem impatientiæ, accensionem avaritiæ, omniumque vehementiam vitiorum in nobis ipsis, Deo auxiliante, exstinguere semper debemus, et tranquillitati, liberalitati mansuetudinique studere : quoniam Salomone testante, Qui impatiens est, operatur stultitiam ;19 et, Ira in sinu stulti requiescit.20

Sexto, divinus Dionysius effugavit aciem gladii. Nam tantus divinæ gratiæ splendor in ejus resplenduit vultu, quod frequenter pagani ad eum capiendum armati concurrentes, viso eo, mox omni ferocitate deposita, ejus se pedibus provolvebant, aut ingenti timore percussi, ab ejus præsentia fugiebant.

Septimo, per fidem fortis factus est in bello : quia diabolum, mundum ac carnem devicit, et quidquid sibi intulerunt tyranni ac impii, patientissime tulit. Insuper pro fide distentus est super ferream cratem. Ludibria quoque et verbera, vincula et carceres est perpessus : quum enim Fescennius præfectus a Roma venisset Parisios, et sacratissimum Dionysium invenisset populo prædicantem, statim fecit eum capi, colaphizari, conspui, derideri et loris durissimis alligari, flagellari et incarcerari cum sociis suis, ut infra diffusius referetur.

Postremo, ex præsenti docemur epistola, quanta electi Dei in vita hac sint passi adversa, quanta opprobria, derisiones, injurias atque supplicia, quatenus sic discamus patientiam in adversis, et per arctam viam salutis incedere, atque in præsenti pœnitentialem ducere vitam, simplici victu humilique vestitu esse contenti, et propter Deum mortificari quotidie, ut strenue perseverando in bonis, inveniamur finaliter probati in Christo Jesu Domino nostro.21

Footnotes

  1. Ibid. 17. ↩

  2. Ibid. 11. ↩

  3. Ibid. 20. ↩

  4. Ibid. 22. ↩

  5. Ibid. 21. ↩

  6. Ibid. 24. ↩

  7. Ibid. 27-31. ↩

  8. Ibid. 33. ↩

  9. Marc. XI, 22, 23. ↩

  10. Matth. IX, 22 ; ↩

  11. Marc. x, 52 ; etc. ↩

  12. Jer. i, 10. ↩

  13. Matth. xix, 29. ↩

  14. Matth. xii, 42. ↩

  15. Luc. xxi, 15. ↩

  16. Jacob. iv, 7. ↩

  17. I Petr. v, 8. ↩

  18. I Petr. v, 8. ↩

  19. Prov. xiv, 17. ↩

  20. Eccle. vii, 10. ↩

  21. Matth. vii, 14. ↩

Chapter 198 of 278