Sermo 2
DE COMMENDATIONE S. DIONYSII; DE CARITATE, DE DISTANTIA AMORIS DIVINI AB AMORE NOSTRO, ET DE INTERNA PACE.
AMANTISSIMUS Domini habitabit confidenter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Deut. XXXIII, 12.
In his verbis divinus et sacratissimus Dionysius multipliciter commendatur. Primo, a sua præcipua bonitate et pretiositate, quoniam « amantissimus Domini », id est carissimus Deo fuit. Secundo, a sua secura mansione. Nam quamvis tempore suo infinitæ fuerint tribulationes Christianorum a tyrannis, a perfidis quoque Judæis, a quibusdam philosophis, ab hæreticis, nihilo minus inter tot adversa sanctissimus pater Dionysius fuit valde imperterritus et securus, tanquam fortis discipulus æternæ et increatæ Sapientiæ loquentis :1 Qui me audierit, absque terrore quiescet. Tertio, ab inhabitatione valde gratiosa Dei in eo. Quarto, a quiete Dei in ipso.
Primo itaque divinus Dionysius in his verbis laudatur a sua præcipua bonitate et pretiositate, quia amantissimus Dei fuit et est. Tanto etenim rationalis intellectualisque creatura est melior, pretiosior, dignior et honorabilior, quanto est carior Deo. Bonum namque est appetitus objectum, et bonum intellectualiter cognitum, objectum est appetitus intellectivi, videlicet voluntatis. Porro voluntas Dei semper justa et recta, uniformis et simplex est: ideo quanto quid melius est, tanto est amabilius voluntati divinæ seu Deo. Nulla autem est bonitas major in creatura quam caritas seu actualis dilectio qua diligit Deum. Et per hanc creatura rationalis fit Deo summe amabilis. Nec mirum, quia per caritatem Deo potissimum assimilatur atque conjungitur, imo in ipsum transformatur. Quia itaque divinus Dionysius fuit amantissimus Deo, constat quod ardentissime Deum dilexit: idcirco præcipue bonus fuit, pretiosus, honorabilis et prædignus. Hinc eum specialiter diligere et honorare debemus tanquam carissimum Dei electum, et tanquam amicum Altissimi, adoptivumque filium Dei. In hac etiam bonitate beatissimum Dionysium imitemur, puta in caritate, Deum ob suam infinitam et incomparabilem bonitatem, immensam dulcedinem, interminabilem pulchritudinem, superplenam et incircumscriptibilem perfectionem, super omnia fervide diligentes, desiderantes ac venerantes. Ad quod necesse est, carnales affectiones, terrenas cupiditates, dissolutiones et negligentias cordis abjicere, Dei mandata imple- Mich. vi, 8. re, verba prava vitare, et coram Altissimo sollicite ambulare, omni cum diligentia mentem a vitiis custodiendo, eamque, orando, meditando, contemplando et adspirando, ad Deum frequenter levando. Sic ergo agamus, quoniam in præsentia atque intuitu summi Judicis omnia inspicientis, jugiter ambulamus.
Præterea, inter amorem quo amat nos
A Deus et inter amorem nostrum, hoc distat, quod amor Dei æternus et increatus, est causa omnis boni in nobis, sed amor noster, præsertim amor naturalis, acquisitus, non infusus, causatur in nobis a rebus. Quum ergo Sancti dicuntur Deo amabiles, non est intelligendum quasi amor Dei causetur a bonitate seu caritate Sanctorum ad ipsum, aut quasi eorum bonitas Dei præcedat amorem: imo quanto Deo sunt amabiliores, et quanto sunt meliores Deumque ferventius diligentes, tanto plus sunt præamati a Deo, qui ex sua ad eos æterna dilectione dare decrevit et dedit eis quod diligant ipsum. Hinc ait Joannes apostolus:2 Nos diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Nempe, quum amare sit alicui bonum velle, illum Deus plus diligit, cui majorem gratiam in præsenti majoremque gloriam in futuro dare decrevit et præstat. Hinc quoque magnus iste Dionysius verissime amantissimus Domini perhibetur, quia tam multiplicia ac præclarissima gratiarum charismata contulit ei Deus, ut infra dicetur. O quam magnum est esse amantissimum Deo! Magnum valde reputatur in sæculo isto, esse dilectum alicui regi terreno, et habere specialem familiaritatem ac amicitiam ejus.3 Incomparabiliter ergo majus est, summo Regi sæculorum, immortali, invisibili, esse carissimum. Sed reges et magnates sæculi hujus non dignantur omnes seu quoscumque ad specialem sui amicitiam ac familiaritatem admittere. Tanta vero est summi Regis, Dei omnipotentis, pietas atque dignatio, quod non solum dignatur hoc, sed universos invitat ad præcordialem, specialem ac familiarem sui amorem, dicens per Christum et Moysen: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni virtute tua.45 Nemo igitur se excuset, præsertim quum Deus incessanter tot beneficia nobis omnibus largiatur.
Secundo in verbis thematis divinus Dionysius commendatur a sua secura habitatione qua in militanti habitavit Ecclesia intrepidus et securus inter omnia ejus adversa. Unde de populo christiano vere virtuoso et sancto, in Isaia Deus prædixit: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.6 Sedet enim nunc in pulchritudine pacis internæ, quæ est tranquillitas mentis in Deo, de qua angeli cecinerunt:7 Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Quam pacem habent viri sancti etiam inter adversa, in quibus gloriantur in Domino et regratiantur Altissimo. Sedent quoque in tabernaculis fiduciæ, futuram beatitudinem fiducialiter præstolantes, et ejus amore omnia aspera hilariter perferentes, quum dicat Salvator:8 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; itemque, Gaudete in illa hora et exsultate, quia merces vestra magna est in cœlis.91011 Unde ad Romanos Apostolus: Gloriamur (inquit) in tribulationibus; et rursus, Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Insuper, sedent in requie opulenta, quoniam requiescunt in Deo per fidem, spem, caritatem et contemplationem, sicque ditantur variis donis Spiritus Sancti, proficientes omni hora in gratia, sicut Corinthiis scribit Apostolus:12 In omnibus divites facti estis in Deo, in omni verbo et in omni scientia. Quum itaque mentes Sanctorum in mundo hoc per tot virtutes et dona Dei sint confirmatæ, et ab omni inordinato amore, a pravo et carnali timore, ab instabilitate fragilitatis humanæ purificatæ, plus cupientes adversa et aspera quam prospera mundi ac mollia, idcirco hic habitant confidenter. Quod utique valde jucundum est, Salomone dicente:13 Secura mens, quasi juge convivium. Hinc David rex dixit:14 Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Et denuo: Non timebo millia populi circumdantis me.15 Et sanctus Job ait: Si expavi ad multitudinem nimiam.16 Talis fuit sanctus et sapientissimus Dionysius, qui inter persecutiones Christianorum innumerabiles securissimus mansit, et diversos ac profundissimos libros composuit, epistolas multis misit, fidem longe ac late constantissime prædicavit, contemplationibus altissimis ultra humanas vires cœliformiter fuit intentus. Ad hanc mentis in Deo constantiam laboremus; vanas et pueriles abjiciamus formidines: quia ut Salomon loquitur, Qui timet Deum, nihil trepidabit. Unde rursus exhortatur:1718 Fili, honora Deum, et valebis; præter eum vero ne timueris alienum. Sed heu! multi sunt qui plus verentur damna rerum, vituperia hominum, infirmitates corporum, quam Dei offensam et ejus districtum judicium.
Tertio divinus et gloriosus Dionysius commendatur a gratiosa valde Dei habitatione in eo. Deus quippe omnium in caritate et gratia exsistentium corda inhabitat. Propter quod in prima Joannis asseritur: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.19 Itaque quo fideles in caritate Dei plus crescunt, tanto gratiosius eos inhabitat. Valde igitur gratiosissime B. Dionysium in divino amore tam ardentissimum inhabitavit, ita quod Deus in eo tanquam in thalamo tota die, id est assidue atque in luce suæ gratiæ, habitavit. In thalamo quippe est sponsa, cum qua sponsus deliciatur. Ita in S. Dionysio fuit devotissima ac ferventissima anima ejus, prædilecta sponsa Altissimi, quam ipse brachiis caritatis jugiter amplectebatur, per flammigeram unionem sancti amoris suavissime deosculabatur, per supernorum infusionem aut augmentationem charismatum liberalissime fecundavit, ita quod deliciæ ejus erant esse cum ea, in ea, et in intimis ejus.20 Studeamus ergo et nos ut corda nostra semper sint habitacula Spiritus Sancti per caritatem et gratiam, non domicilia atque prostibula dæmonum per culpam mortalem. Omnis etenim anima, aut est Christi sponsa, aut diaboli adultera. Ideo unusquisque satagat absque mortali vivere culpa.
Quarto commendatur gloriosissimus pater, doctor, præsul et martyr, divinus Dionysius a requiescentia Dei in ipso. Deus equidem (sicut jam tactum est) in omnibus caritatem habentibus demoratur, sed in contemplativis etiam specialiter requiescit: quoniam eis instar amorosi ac fidelissimi sponsi familiarius se conjungit, et magis continue ac intime in ipsis consistit. Porro S. Dionysius contemplator fuit altissimus, homo cœlestis, conversator angelicus virque seraphicus. Et hoc ex materiis librorum quos edidit, præsertim ex Mystica theologia, lucidissime constat.21 Sed et de superbeatissima Trinitate, de superessentiali et simplicissima Deitate, de natura atque ordinibus angelorum profundissime scripsit.
Postremo in prætactis præconiis, gloriosi viri ac martyres sancti Rusticus et Eleutherius socii præelecti Dionysii benedicti, eidem Sancto sublimiter sociantur. Erant namque et ipsi Deo carissimi et inter adversa intrepidi, habitacula Spiritus Sancti, et lumine contemplationis ornati. Hos igitur martyres gloriosos, qui sicut in vita sua se invicem dilexerunt, ita in morte non sunt separati, et sicut socii fuerunt in laboribus sanctis variisque suppliciis vitæ præsentis, ita nunc socii sunt in felicitate et gloria empyrei orbis, devotissime invocemus, fervide diligamus, fortiter imitemur, et ad summi Dei contemplationem, ad futuræ beatitudinis considerationem crebrius nos extendamus.
Footnotes
-
Prov. I, 33. ↩
-
1 Joann. iv, 19. ↩
-
1 Tim. i, 17. ↩
-
Matth. xxii, 37. ↩
-
Deut. vi, 5; ↩
-
Is. xxxii, 18. ↩
-
Luc. ii, 14. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
Luc. vi, 23. ↩
-
Matth. v, 2. ↩
-
Rom. v, 3. ↩
-
I Cor. i, 5. ↩
-
Prov. xv, 15. ↩
-
Ps. xxvi, 1. ↩
-
Ps. iii, 7. ↩
-
Job xxxi, 34. ↩
-
Eccli. xxxiv, 16. ↩
-
Prov. vii, 1; cf. t. VII, p. 50 D. ↩
-
I Joann. iv, 16. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Cf. t. XVI, p. 445 et s. ↩
Chapter 200 of 278