Enarratio in evangelium
QUUM AUDIERITIS PRÆLIA ET SEDITIONES, ETC. Luc. XXI, 9-19.
EVANGELIUM istud in festis plurimorum legitur martyrum, quia in eo Christus prædixit quanta pro eo sancti martyres erant passuri.1 Itemque, sicut Lucas ait, sancti Apostoli interrogaverunt Christum de tempore destructionis templi Jerusalem;2 atque ut Matthæus describit, interrogaverunt etiam tempus finalis judicii consummationisque sæculi. Quibus respondit :
Quum audieritis prælia, id est pugnas extraneorum contra se invicem, et seditiones, id est dissensiones intraneorum seu concivium vel domesticorum contra se mutuo, nolite terreri inordinato et carnali timore avertente hominem a recto judicio et a via justitiæ. Unde alibi ait : Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.3 Unde et Salomon contestatur :4 Justus quasi leo confidens, absque terrore erit. Oportet primum hæc fieri, id est, ante destructionem civitatis et templi Jerusalem, necesse est contingere præfata prælia et seditiones in populo Judæorum, non fatali aut absoluta necessitate, sed necessitate conditionata et consequentiæ, tanquam a Deo prævisa et prænuntiata, quæ tamen in se ipsis sunt contingentia. Oportuit ergo hæc fieri, hominum exigente malitia, eo modo quo impossibile est scandala non venire.5 Item, oportuit, id est, opportunum fuit, hæc evenire, modo quo oportet esse hæreses :6 quatenus qui probati sunt, manifesti fiant. Sed nondum statim finis : id est, his auditis et factis, nondum aderit templi destructio, vel consummatio sæculi aut tribulationum, imo majores sequentur, sicut subjungitur. Porro Josephus refert, quod Jesu Nazareno crucifixo, Judæi pugnaverunt contra Samaritanos, et econtra, et inter se habuerunt dissensiones ac lites. Tandem quoque se opposuerunt Romanis.
Tunc dicebat illis, videlicet Christus discipulis suis : Surget gens contra gentem, id est, minores provinciæ contra se invicem præliabuntur, et regnum adversus regnum, id est, majores provinciæ idem facturæ sunt. Et terræ motus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, id est caristia. Sed quum omnia ista naturaliter accidunt, cur Salvator asserit ea in signum futurorum oriri? Nam (ut ait Gregorius) quæ ordinate veniunt, signa non sunt. Ad hæc respondet Gregorius, quod loquitur de his quæ ordinem temporum non observant. Alii dicunt, quod omnia ista multo abundantius solito fuerunt imminente destructione Jerusalem, et adhuc abundantius erunt fine mundi instante : et ita sunt signa. Terroresque de cœlo, id est, terribilia quædam apparebunt in cœlo aerio aut superiori. Unde recitat Josephus, quod imminente destructione Jerusalem, stella similis gladio pendit per annum super Jerusalem, et currus equitesque armati et acies apparuerunt in aere, præliantes. Et signa magna erunt : quia et tunc vitula inter immolantium manus peperit agnam, secundum Josephum, et alia magna et valde insolita tunc fiebant.
Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur. Statim enim post missionem Spiritus Sancti, quum ad tempus prædicassent in Jerusalem gloriosi Apostoli, cœperunt Judæi eos persequi,7 captivare, incarcerare, occidere, et Stephanum lapidaverunt, ut patet in Actibus Apostolorum. Tradentes vos in synagogas, id est in publicos conventus : quemadmodum in Actibus habetur, quod dum beatissimus princeps Apostolorum curasset natum claudum, principes sacerdotum cum suo concilio statuerunt Apostolos in medio, ut eos convincerent ;8 et custodias, id est carceres, juxta illud :9 Posuerunt Apostolos in custodia publica. Trahentes ad reges et præsides, id est, violenter ducentes vos tanquam maleficos ad majores minoresque præsidentes, propter nomen meum, id est propter hoc quod me invocatis, prædicatis et colitis. Vel, « propter nomen meum » negandum, id est ob hoc ut cogant vos me abnegare.10 Sic Petrus et Jacobus ducti sunt ad Herodem, Paulus ad Festum. Continget autem vobis in testimonium, id est, præfata persecutio eveniet vobis in testimonium quod vere discipuli mei estis :11 cujus rei testis est, quod tanta sustinetis pro me. Vel, « continget vobis in testimonium » condemnationis persecutorum vestrorum, qui vestras prædicationes despiciendo et vos ipsos persequendo, damnationem sibi merentur gravissimam.
Ponite ergo in cordibus vestris, id est, firmiter proponite, non præmeditari quemadmodum respondeatis, id est non præparare vos ad dandum responsa persecutoribus vestris : hoc est, non formidetis nec anxii sitis quod in respondendo deficiatis. Non enim est causa vestra, sed mea. Unde quum S. Perpetua conjugata, esset pro fide incarcerata, et in nocte veniret ad partum, clamaretque pariendo, concaptivi dixerunt ad eam : Quum modo sic clames, quomodo poteris die crastino tormenta sustinere tyranni? Respondit : Ista est causa mea, illa est Dei causa ; ista est causa naturæ, illa gratiæ. Subditur : Ego enim dabo vobis os, id est promptam loquelam, juxta illud Isaiæ, Dominus dedit mihi linguam eruditam ;12 et sapientiam, id est cognitionem et defensionem credendorum, promptas ac rationabiles responsiones, cui non poterunt vere atque de jure seu efficaciter resistere et contradicere omnes adversarii vestri, videlicet hæretici, pagani, Judæi, ceterique iniqui. Hinc in Actibus fertur, quod Judæi non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur per Stephanum.13 Verumtamen false et violenter restiterunt infideles fidelibus.
Trademini autem in captivitatem et mortem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, id est ab his qui erant vestri amici antequam credidistis in me, quum tamen a tam propinquis et caris tradi, sit gravius afflictivum, quoniam (teste Gregorio sancto) majorem inferunt pœnam adversa a talibus personis illata, de quarum caritate et fiducia præsumebatur. Propter quod Christus ait in Psalmo :14 Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Et morte efficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus, id est quibusdam seu multis de omni genere hominum. Vel, « omnibus » secundum carnem sentientibus. Vel dicit, « omnibus », ad insinuandum multitudinem adversariorum : juxta quem sensum ait Apostolus, Omnes quæ sua sunt quærunt.15
Propter nomen meum, id est propter me, hoc est ob id quod in me creditis mihique adhæretis. Hinc in sermone post Cœnam dixit Salvator Apostolis : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.16 Et capillus de capite vestro non peribit. Hæc est locutio hyperbolica, ut sit sensus : Ex tantis tribulationibus nullum vobis damnum proveniet, sed maximus fructus, quia in resurrectione nec capillum minus habebitis quam ad corporis pertinebit dispositionem ac ornamentum. Quum ergo capillus sit extra corpus, nec sentiat, nec tamen sit periturus, multo minus peribit corpus vestrum aut ossa vel anima : si tamen interim patientia adsit. Propter quod subditur : In patientia vestra possidebitis animas vestras, id est, patientiam habendo in adversis, custodietis animas vestras a culpa, et securas eas in Deo habebitis, ita quod peccando eas non perdetis. Patientia namque opus perfectum habet, ut dicit Jacobus.17 Unde in Proverbiis legitur : Qui patiens est, multa gubernatur prudentia ;18 qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
Footnotes
-
Luc. xxi, 7. ↩
-
Matth. xxiv, 3. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Prov. xxviii, 1. ↩
-
Matth. xviii, 7. ↩
-
I Cor. xi, 19. ↩
-
Act. iv, v, vii. ↩
-
Act. iv, 1 et seq. ↩
-
Act. v, 18. ↩
-
Act. xii, 1 et seq. ↩
-
Act. xxv, xxvi. ↩
-
Is. l, 4. ↩
-
Act. vi, 10. ↩
-
Ps. LIV, 13. ↩
-
Philipp. II, 21. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Jacob. I, 4. ↩
-
Prov. XIV, 29. ↩
Chapter 199 of 278