Skip to the text

Sermo 3

QUOMODO S. DIONYSIUS SOL IN ECCLESIA FUERIT; DE EJUS VITA ET EXCELLENTIIS; ET DE ECLIPSI TEMPORE PASSIONIS DOMINICÆ MIRABILI.

SOL in adspectu vas admirabile, opus Excelsi, radios igneos exsufflans; magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. Eccli. XLIII, 2, 4, 5.

Verba ista ad litteram de materiali planetarique sole scripta, de beatissimo ac divinissimo Dionysio spiritualiter convenientissime exponuntur. Ipse enim multis de causis sol appellatur. Primo, quoniam sicut sol sua luce totum illuminat mundum, sic excellentissimus doctor Dionysius universam suis doctrinis illustrat Ecclesiam, ut infra clarius innotescet. Secundo, quoniam sicut sol cunctis planetis ac astris exstat splendidior, sic post Apostolos et Evangelistas, inter universos Doctores Ecclesiæ illuminatissimus Dionysius profundior, sapientior et excellentior invenitur; estque doctrina ipsius magna auctoritate vallata, non solum ob ejus eximiam sanctitatem et præclara miracula, sed etiam quia beatissimi Pauli apostoli fuit discipulus, et ab eo per triennium (ut legitur) est instructus. Hinc Hugo de S. Victore vocat Dionysium principem theologorum, et antonomastice nominat eum Theologum. Tertio, quoniam sicut sol inter omnia luminaria cœli major est quantitate, sic præelectus Dei Dionysius inter cunctos Doctores Ecclesiæ emicat multiplici dono virtutum ac gratiæ. Fuit etenim doctor, præsul et martyr, gratia prophetiæ, magnificentia miraculorum, sanctitate eximia, gratia quoque (ut videtur) linguarum, venerandissima senectute, discipulatu et familiaritate Apostolorum ornatus. Quarto, quoniam sicut sol inferiora calefacit, fecundat, lætificat, sic beatissimus Dionysius ardentissimis suis eloquiis corda accendit fidelium divino amore, atque ad bene agendum provocat scriptis, exemplis, fama, miraculis, orationum quoque et meritorum suorum suffragiis, et universam lætificat militantem Ecclesiam.

Denique istis ex causis sanctissimus pater Dionysius recte vocatur « vas admirabile », quia tot gratiarum receptaculum fuit. Eratque « opus Excelsi », videlicet Dei altissimi, qui solus potest hominem ad tantam virtutum sublimitatem, ad tam deiformem perducere perfectionem. Hinc divinus Dionysius « radios igneos » exsuffavit, id est sapientiæ suæ verba ardentia, splendida documenta, virtutum fulgorem, famæ sanctæ nitorem. « Magnus Dominus qui fecit illum », qui in corpore corruptibili tot et tanta supernorum charismatum dona plantavit. « Et in sermonibus Dei festinavit iter », id est, Deo jubente sanctus hic Pater celeriter ivit ad prædicandum per regna diversa.

Sed nunc gloriosissimi Dionysii virtutes et excellentiæ breviter sunt tangendæ. Prima excellentia ejus, est sublimitas sapientiæ, scientiæ, virtutum ac vitæ, quibus præ ceteris splendebat gentilibus ante suam conversionem. Quum enim adhuc esset gentilis philosophus et Atheniensis, fuit præ ceteris valde ingeniosus ac studiosus, honestus et probus seu virtuosus, loquendo de virtutibus acquisitis, et eo modo quo quidam gentilium idololatrarum virtuosi fuisse narrantur, ut Hector, Julius, Cato et Tullius: juxta quem sensum ait S. Hieronymus, quod Deus concessit Romanis adhuc paganis monarchiam propter eorum virtutes. Unde Dionysius ante suam conversionem, a philosophis vocabatur Theosophus, id est Deum sapiens; et Ala cœli, id est altitudine scientiæ suæ volans in cœlum; ac Ionicus, quasi summus Græcorum philosophus. Fuit etiam rhetor mirabilis, astronomusque præclarus. Et fuit tam studiosus, quod ab Athenis usque in Ægyptum perrexit, ut ibi convenientius astronomicæ speculationi vacaret, eo quod aer sit ibi subtilis, quietus et purus, ita quod rarissime ibi sint tempestates et nubes.

Secunda excellentia ejus, est gratiosa ejus conversio, quam S. Lucas evangelista compendiose describit, inter cetera dicens, quod quum Paulus apostolus venisset Act. xvii, 16 et seq. Athenas, quæ fuit nobilissima urbs Græcorum, in qua studium philosophiæ maxime viguit, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem, id est, anima ejus in se ipsa accendebatur et provocabatur ad prædicandum illis idololatris. Disputabat ergo cum Judæis et gentilibus ad Judæorum legem conversis, in Synagoga eorum, et in foro loquebatur quotidie ad adstantes. Quidam autem Epicurei et Stoici philosophi disserebant et disputabant cum Paulo. Aliique dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero dicebant: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse. Et apprehendentes Apostolum, duxerunt eum ad Areopagum, id est ad vicum in quo Mars colebatur:1 qui erat ibi vicus præclarior, quoniam ibi erat curia nobilium, et schola liberalium artium; in quo et Dionysius floruit, et a vico illo Areopagita vocatus est. Quumque in vico illo staret Paulus apostolus, dixerunt ad eum: Possumusne scire quæ sit hæc nova tua doctrina? Nova enim quædam infers auribus nostris. Athenienses autem ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aliquid novi, aut audire. Stans itaque Paulus in medio Areopagi, dixit: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosos vos video. Præteriens enim et videns simulacra vestra, inveni aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.2

Circa intellectum horum verborum sciendum est, quod Filio Dei Domino nostro Jesu Christo in cruce pendente, quum fieret supernaturalis illa eclipsis, Dionysius cum suo consocio Apollophane fuit in Heliopoli urbe Ægypti, vacans astronomiæ.3 Et visa illa eclipsi, admiratus est nimis, et multa de hoc cum suo contulit socio. Athenienses quoque philosophi considerantes mirabilia quæ fuerunt in illa eclipsi, præ admiratione obstupescentes dixisse leguntur: Aut Deus naturæ patitur, aut sidera fallunt, aut machina muntdi peribit. Fuit enim illa eclipsis valde supernaturalis. Primo, quoniam naturalis eclipsis non fit nisi tempore conjunctionis incensionisque lunæ, dum directe supponitur soli. Tunc autem oppositio seu plenilunium fuit. Secundo, quoniam naturalis eclipsis non obscurat totam terram. Tunc autem factæ sunt tenebræ super universam terram, ut Evangelista testatur.4 Tertio, quia quum luna fuerit soli opposita circa sextam horam in medio cœli, tamen in vesperis restituta fuit suo loco in oriente. Quarto, quoniam illa eclipsis duravit per tres horas, quod supernaturale tunc fuit. Alia quoque mirabilia fuerunt in illa eclipsi. Unde philosophi tot mirabilibus visis, constituerunt aram illi Deo cujus virtute illa fiebant. Et quia illius Dei non habuerunt determinatam notitiam, affixerunt altari pro titulo, Ignoto Deo, id est, ara ista consecrata est in honore Dei nobis ignoti. Quem etiam orationibus et genuflexionibus, non animalium immolationibus, dixerunt esse colendum. De his multa scribit divinus Dionysius in epistola sua ad S. Polycarpum, in epistola quoque ad Apollophanem.

Quum itaque Paulus apostolus dixisset Atheniensibus, Quod ignorantes colitis, utpote Deum, cui consecrata est ara illa, et cujus virtute facta est illa eclipsis, ego annuntio vobis; Dionysius diligentissime cœpit Apostoli verba advertere. Et quamvis facile crederet verbis Pauli, non tamen nisi post longissimam atque acerrimam cum Apostolo disputationem se credere fatebatur. Eisque disputantibus, contigit cæcum quemdam coram eis transire. Dixitque Dionysius Paulo: Si dixeris huic cæco, in nomine Dei quem prædicas, Vide, et viderit, statim credam. Sed ne magica arte utaris, ego tibi formam verborum præscribam. Sed ut omnis tolleretur suspicio, Paulus dixit Dionysio ut ipsemet verba illa proferret. Dixit ergo Dionysius cæco: In nomine Jesu Christi nati de Virgine, crucifixi, mortui, qui resurrexit, et ad cœlum ascendit, vide. Et protinus vidit.

Tunc Dionysius cum sua familia et uxore nomine Damaris, ad fidem conversus est. Unde in Actibus legitur: Quidam viri adhærentes Paulo, crediderunt. In quibus et Areopagita Dionysius, et mulier nomine Damaris, et alii quidam cum eis.5

Tertia excellentia divini Dionysii, est sancta et fructuosissima præsidentia ejus. Nam triennio a Paulo apostolo informatus, Atheniensis episcopus est effectus: ubi prædicationi insistens, ipsam civitatem et maximam partem regionis illius convertit ad Christum. Verumtamen Beda et Scholastica historia dicunt: Hic est Dionysius qui a Paulo ordinatus episcopus, Corinthiorum gloriose rexit Ecclesiam. Ex quo videtur, quod fuit Corinthiorum episcopus. Potuit equidem successive in diversis locis præesse. Quum autem audisset magistrum suum Paulum Romæ a Nerone incarceratum, illuc profectus est; et Paulo per martyrium coronato, a B. Clemente in Galliam cum Rustico et Eleutherio missus est. Veniensque Parisios, multos convertit ibidem et undique.

Quarta excellentia ejus, est profundissima et maxima sapientia ejus, et quod tam multos, altos ac utilissimos libros edidit ac conscripsit inter tot persecutiones totque labores. Scripsit etenim librum de Divinis characteribus, in quo loquitur de summa Trinitate; item de Divinis nominibus, de Angelica hierarchia, de Ecclesiastica hierarchia, de Mystica theologia, de Symbolica theologia, alia quoque valde multa ac præclara volumina. Sed et diversas epistolas ad diversas personas, videlicet ad Joannem apostolum, ad Polycarpum, ad Timotheum, ad Titum, ad Caium, ad Dorotheum, ad Demophilum, etc. Huic divino Dionysio creditur Paulus revelasse ea quæ non licuit homini loqui, quæ scilicet vidit raptus in tertium cœlum.6 Unde de talibus tam profundissime ac elegantissime Dionysius scripsit, ut non a Paulo videatur ea dicisse, sed personaliter per raptum in tertium cœlum vidisse. Et sicut ante suam conversionem fuit summus philosophus, sic postmodum fuit summus theologus. Unde Damascenus taliter nominat eum : divinissimus ac theologicissimus sacratissimus Dionysius. Ex quibus verbis monstratur quantus in corde illius magni Joannis Damasceni fuit Dionysius iste.

Quinta excellentia ejus, est gloriosum martyrium ejus, et magnitudo miraculorum quæ contigerunt in eo. Quum enim Fescennius præfectus a Domitiano imperatore missus, venisset Parisios, et beatissimum Dionysium invenisset populo prædicantem, mox jussit eum captum, colaphizatum, irrisum, consputum atque durissimis loris vinctum, cum sociis suis sanctis Rustico et Eleutherio sibi adduci; fecitque eos a duodecim militibus acerrime flagellari, et magno pondere catenarum ligatos incarcerari. Sequenti die divinus Dionysius super ferream cratem igne supposito nudus extentus est, laudavitque Dominum, dicens :7 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Deinde ad ferocissimas projectus est bestias, a quibus mansit intactus. Tunc eum in fornacem jactaverunt ardentem, sed ab igne mansit illæsus. Mox post hoc cruci affixus est, et diu cruciatus in ea. Inde ab iniquis depositus, rursus cum sociis suis aliisque fidelibus multis in carcerem est retrusus. Ubi dum celebraret, et fideles communicaret, Dominus Jesus Christus cum splendidissima luce advenit, et divinum Dionysium communicavit, dicendo : Accipe hoc, care meus, quoniam mecum est merces tua magna nimis. Post hæc, cum sociis suis est præfecto præsentatus, et novis attritus est suppliciis; et postremo ei ac sociis suis capita sunt abscissa. Tunc corpus beatissimi Dionysii protinus se erexit, caputque proprium elevavit, et illud inter brachia sua per duo milliaria tulit, angelo duce et cœlesti lumine præcedente, a loco dicto mons Martyrum, usque ad locum in quo nunc Dei providentia et sua electione quiescit. Tanta autem ibidem angelorum sanctorum insonuit melodia, quod multi eam audientes, conversi fuerunt.

Porro, quum post aliquantulum tempus S. Regulus præsul celebrans, Apostolorum nomina recitasset, adjunxit : Et beatis martyribus tuis Dionysio, Rustico et Eleutherio. Quo dicto, cœpit mirari quod eorum nomina sic sine advertentia protulit : quia eos adhuc vivere æstimavit. Moxque apparuerunt ei tres columbæ super crucem altaris sedentes, habentes sanctorum martyrum nomina sub suis pectoribus sanguine insignita. Quibus visis, agnovit Sanctos migrasse ad Dominum. Clodoveus rex Francorum corpus sanctissimi Dionysii irreverenter discooperiens, os ejus confregit ac rapuit, et protinus amens effectus est; pœnitens vero, sanitatem recepit. Michael imperator Græcorum, misit Ludovico regi Francorum, filio Caroli Magni, libros divini Dionysii de Hierarchiis, de Græco ad Latinum translatos. Qui cum gaudio suscepti sunt, et in ecclesia S. Dionysii positi. Tunc decem et novem infirmi fuerunt curati. Ex quo probatur, quod iste B. Dionysius Areopagita in Galliam missus fuit, de quo certum est quod illos edidit libros. Idem testantur Hincmarus Remensis episcopus et Joannes Sarracenus in epistolis suis ad Carolum regem; atque ex Revelationibus S. Brigittæ idem ostenditur. Postremo, in Speculo historiali multa leguntur præclara ac mirabilia de S. Dionysio, et qualiter Carolo Magno frequenter apparuit, Dagobertoque regi subvenit : quæ brevitati studens, dimitto. Sed et alia multa de excellentiis hujus Sancti possent hic recitari, quæ prolixitatem vitans pertranseo. Fuit autem nonaginta annorum dum prætacta pro Christo supplicia est perpessus.

Ecce hunc amantissimum Dei electum devotissime invocemus, singulariter diligamus, efficaciter imitemur; ejus sapientiam, patientiam, ferventissimam caritatem, pietatem, justitiam jugiter amplectamur.

Footnotes

  1. Act. xvii, 34. ↩

  2. Act. xvii, 23. ↩

  3. Matth. xxvii, 45. ↩

  4. Matth. xxvii, 45. ↩

  5. Act. xvii, 34. ↩

  6. II Cor. xii, 2, 4. ↩

  7. Ps. cxviii, 140. ↩

Chapter 201 of 278