Sermo 4
Ad religiosos
QUARE SOLI COMPARETUR ILLUMINATISSIMUS DOCTOR ET MARTYR SANCTISSIMUS DIONYSIUS.
SOL in adspectu vas admirabile, opus Excelsi, radios igneos exsufflans; magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. Eccli. XLIII, 2, 4, 5.
Verba ista de sole planetari et orbiculari litteraliter scripta, de excellentissimo ac splendidissimo viro, sanctissimo Dionysio Areopagita, episcopo, doctore ac martyre, recte accipiuntur. Quemadmodum enim sol iste sensibilis ex suo adspectu admirabilis exstat ob suæ pulchritudinis eminentiam, ob suæ lucis exuberantiam, ob suæ activitatis seu causalitatis magnitudinem, ob sui motus velocitatem, ob suorum effectuum varietatem; sic sanctissimus et illustrissimus Dionysius vere mirabilis, laudabilis honorabilisque consistit propter hæc omnia.
Quemadmodum ergo sol materialis primo admirabilis est ob suæ pulchritudinis eminentiam (nam inter omnia sidera et planetas est speciosissimus); sic magnus et divinus Dionysius primo est admirabilis, laudandus, venerandus et imitandus propter excellentiam sui interioris multiplicisque decoris. Fuit namque omni virtute præclare ornatus, ferventissimus in amore, elevatissimus in contemplatione, heroicus et perfectus in omni sua conversatione. Fuit quoque morali pulchritudine decoratus, utpote venustissimis moribus in cunctis conspicuus. Unde si quid venialis culpæ interdum ex humana fragilitate incurrit, protinus igne sui amoris consumpsit, atque per alia multa illud mox abluit; omnique hora in pulchritudine profecit interna, et facies ejus interior, videlicet intellectus seu mens, coram Deo resplenduit donis sapientiæ, scientiæ, intelligentiæ atque consilii, virtute fidei et prudentiæ: imo tanta fuit in eo lux gratiæ, tantus sanctitatis ac sapientiæ splendor, quod in exteriori ipsius vultu tanta frequenter splenduit claritas, tantus igneus fulgor, tam angelicus apparatus, quod adversarii ejus qui venerant capere eum, viso eo territi, mox fugerunt.
In hac igitur pulchritudine beatissimum virum sectari non desistamus, quotidiana nostra peccata quotidie abluamus per cordialem contritionem, plenam confessionem, satisfactionem condignam, per gemitus et ploratus, per opera supererogationis, per fervorem divini ac fraterni amoris, per ardentes affectus boni communis, per æstuantia desideria honorationis divinæ majestatis ab omnibus, per pudorem et erubescentiam de nostris peccatis, per frequentes elevationes mentis ad Deum, et aliis facillime ignoscendo: quia per hæc et alia quædam, venialia dimittuntur, gratia et virtutes augentur, pulchritudo interior non solum conservatur, sed et perficitur. Et qui in istis quotidie se exercet, strenue occupat, assidue immorari assuescit, lignum, fœnum et stipulam non colligit, imo aurum, argentum, lapides pretiosos fidei fundamento superædificat.1 Occupemus ergo nos jugiter fructuose: et quanto diutius sumus in Ordine, quanto magis senescimus, quanto amplius ab hominibus reputamur, quanto majora aut plura a Deo dona sumpserimus, tanto vere humiliores, timoratiores, ferventiores efficiamur. Et indesinenter simus solliciti ne interior animæ nostræ vultus coram Deo fœdus appareat, aut aliquo modo commaculetur; sed potius studeamus ut anima nostra quæ Salvatoris sui sponsa esse tenetur, ei quotidie magis ac magis complaceat, intimius uniatur, profundius immergatur, omnique hora speciosior fiat. Propterea Omnipotentis præsentiam semper pensemus, et coram eo nos incessanter constituamus, custodiamus, examinemus et occupemus.
Secundo divinissimus ac præstantissimus Dei electus Dionysius soli comparatur et sol vocatur, ob suæ lucis exuberantiam. Quemadmodum enim inter omnia cœlestia corpora sol lucidissimus est in se ipso, sic inter Sanctos Dei gloriosus doctor, martyr ac præsul Dionysius, magna ac admirabili splenduit luce. Nam et naturalis ingenii acumine valde præviguit, et lumine intellectus præfulsit. Naturalibus quoque scientiis fuit sublimiter præornatus, ita quod summus habebatur philosophus, et ob naturalis suæ sapientiæ præeminentiam appellabatur ante suam conversionem a gentilibus magistris, Ala cœli, atque Theosophus, id est Deum sapiens et divina præclare cognoscens. Porro ad fidem Christi a Paulo conversus apostolo, cœpit mox in omnibus admirabilis ac ferventissimus fieri, luceque gratiæ cœlestis superimpleri, evangelicæ legis sapientia copiosissime illustrari, totius sacræ Scripturæ intelligere sensum, et utriusque Testamenti Scripturas suo imprimere cordi, gratia altissimæ contemplationis sublimari, fidem secundum statum perfectum perfecte ac luculentissime possidere, rationes credendorum cum purificatissimæ mentis intelligentia certissima atque firmissima hereditare ac intueri.2 Sicque multiplici luce naturæ ac gratiæ, multiformi quoque sapientia et scientia erat splendidissime instar solis repletus, ornatus, præfulgens, ipsoque sole coram Deo incomparabiliter pulchrior, purior atque splendidior. Idcirco et nos ejus exemplo satagamus intus desuper adimpleri spiritualiterque ditari. Nec simus contenti angustiis nostris, sed omni die proficiamus in melius, ut lux gratiæ, splendor sapientiæ salutaris, intelligentia Scripturarum, contemplatio divinorum augeantur ac perficiantur usque in finem in nobis. Et imperfectum nostrum, defectuositates et miserias nostras quotidie acutius ac profundius intelligendo, non arbitremur nos apprehendisse, sed semper avidius meliora æmulemur charismata, et viciniora saluti apprehendamus.345
Tertio theologicissimus Dionysius comparatur soli, ob suæ activitatis et causalitatis magnitudinem. Quemadmodum enim sol inter planetas et astra est summe activus et causalis, seu majoris ad causandum virtutis; ita divinus Dionysius fuit inter Sanctos Altissimi vehementer activus, causalis ac virtuosus. Nam sicut sol totam illuminat machinam mundi, et suo accessu atque recessu in zodiaco, generationis et corruptionis dicitur causa in inferioribus istis; sic gloriosus et præelectus Dionysius per sapientiam suam, et per libros quos edidit, per suam virtuosissimam vitam, per sua miracula, per suos quos hinc inde misit discipulos, universam Ecclesiam non solum tempore suo, sed nunc usque et usque in finem sæculi mirabiliter et copiosissime illustravit. Scripsit namque pulcherrimos ac profundissimos libros, in quibus difficiliora Scripturarum loca elucidavit. Qui libri instar pulcherrimorum astrorum in tota micant Ecclesia, omniumque acuunt, clarificant, vincunt, elevant et accendunt ingenia. Et ipse electus Christi, christianæ religioni, verbo, scripto et factis plurimum profuit valde. Enitamur ergo et nos pro posse nostræ exiguitatis alios illustrare saltem exemplo, fama, oratione; et opportuno loco ac tempore, etiam verbis caritative hortando, prudenter consulendo, pie corripiendo, omnique modo nobis possibili gratiam quam suscepimus, proximis liberalissimo ferventissimoque affectu communicando.
Quarto comparatur soli, ob sui motus velocitatem: quia non solum velocissime, promptissime ac habitualissime ferebatur mente in Deum contemplando atque amando, sed instar aquilæ per Ecclesiam militantem volavit, per terras undique discurrebat, prædicando ac mirabilia perpetrando, et innumerabiles convertendo. Nam et Atheniensium quamplures ac maximam Græciæ partem convertit; deinde, tanquam splendidissimus sol ingressus est Galliam, in qua tanquam uberrima fructificavit oliva.6 Et nos itaque pro aliorum conversione, pro totius mundi salute, pro vivis ac mortuis, omni qua possumus laboremus et oremus virtute.
Quinto comparatur soli, ob suorum effectuum varietatem. Quemadmodum enim sol valde mirabiles, diversos ac fortes habet effectus in cœlestibus et terrestribus, in elementis ac mixtis, imo et in terræ visceribus ac occultissimis locis; ita venerandissimus senior Dionysius admirabiles, varios atque prævalidos produxit effectus in hominum cordibus per sua verba et opera, orationes atque miracula, virtutes ac scripta, plurimos purgando, illuminando, perficiendo, compungendo, terrendo, consolando et inflammando. Et in omnibus habuit socios gloriosos Rusticum presbyterum Eleutheriumque diaconum, sibi fidelissime adsistentes, constantissime cooperantes, in omni virtute inclyte consummatos, qui et secum palmam martyrii sunt adepti.
Hunc ergo præstantissimum ac divinissimum virum, sanctissimum præsulem, victoriosissimum martyrem, elevatissimumque doctorem, laboriosissimum ac fructuosissimum in Dei Ecclesia operatorem, specialissime honoremus, singulariter diligamus, devotissime invocemus una cum gloriosis sociis ejus.
Footnotes
Chapter 202 of 278