Skip to the text

In solennitate

OMNIUM SANCTORUM

ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ

EGO JOANNES VIDI ANGELUM, ETC. Apoc. VII, 2-12.

LECTIO ista ex Apocalypsi rite legitur hodie loco epistolæ, quia in ea fit mentio de omnibus Sanctis. Itaque in Apocalypsi scriptum est :

Ego Joannes evangelista, qui Apocalypsim descripsi, vidi visione imaginaria, quæ inter visionem pure intellectualem et visionem sensitivam est media, angelum ascendentem ab ortu solis, id est ab oriente, habentem signum Dei vivi. Per hunc angelum quidam intelligunt Christum, qui est magni consilii Angelus, visitavitque nos oriens ex alto; et ascendit, id est, sublimiter venit et gloriose innotuit, ab ortu Solis æterni, ex corde Patris altissimi, ex summo cœlo, ubi Sol intelligentiæ mentibus oritur Beatorum.12 Hic habuit « signum Dei vivi », id est crucis vexillum. Habuit quoque signum quod vere missus esset a Patre, videlicet excellentiam miraculorum, secundum quod ait : Opera quæ ego facio in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me.3 — Verumtamen per angelum istum potius arbitror intelligendum angelicum spiritum divinitus missum, prout infra in textu tangi videtur. Qui in visione imaginaria videbatur S. Joanni quasi ab oriente ascendere et in altiora volare, sicque in sublimi stans, ea quæ subsequuntur clamare. Habuit autem signum Dei vivi, quia in eo certum apparebat indicium quod esset angelus sanctus, non malus. Sed et angeli sancti cum crucis signaculo sæpe apparuisse leguntur. Porro signum istud intelligi potest potestas compescendi ac refrenandi ferociam spirituum malignorum.

Et clamavit voce magna, id est, grandi auctoritate præcepit, quatuor angelis quibus datum est, id est, divina exigente justitia permissum sive concessum est, nocere terræ et mari, id est persecutionem inferre fidelibus in terris ac insulis hinc inde morantibus, dicens : Nolite nocere terræ et mari, neque arboribus, id est, ultra non attentetis vexare fideles (qui per terram et mare et arbores designantur), quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum, id est, quousque ego et angeli sancti mihi cooperantes, crucis vexillo fideles ab infidelibus distinguamus, vel prædestinatos ad fidem convertendos notemus, atque eorum conversioni cooperemur. Porro per quatuor angelos quibus datum est nocere terræ et mari, Haymo intelligit quatuor dæmones, de quibus et Paulus :4 Nescitis (inquit) quia et angelos judicabimus? Alii per quatuor angelos istos, intelligunt principes sæculi infideles, fidelibus undique insidiantes. Refertur autem hæc visio ad tempus persecutionis Antichristi, secundum expositionem probabiliorem. Sicque his verbis instruimur, quod licet Deus permittet Antichristum ad tempus regnare, cito tamen malitiæ ejus satellitumque ipsius finem imponet, ita quod angeli sancti dæmonum quoque tunc compescent sævitiam, ne Christianos prorsus amoveant, nec electorum ad Christum conversionem impediant.

Et audivi ab angelo sancto numerum signatorum signo Dei in fronte, ut dictum est, puta fidelium, centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel, ita quod omnes simul sumpti, tot fuerunt seu erunt. Ex qualibet etenim tribu erunt duodecim millia. Quumque duodecim tribus sint, signati ex omnibus tribubus istis simul accepti constituunt numerum memoratum. Detecta quippe Antichristi perfidia, omnes tribus Israel convertentur per prædicationem Enoch atque Eliæ, multo utique plures quam hic taxantur.5 Idcirco per numerum istum determinatum indeterminatus exprimitur numerus, propter perfectionem numeri hujus, prout expositores satis declarant.6

Ex tribu Juda, duodecim millia signati, id est, duodecim millia hominum ex tribu hac signabuntur crucis signaculo fide suscepta; ex tribu Ruben, duodecim millia signati. Convenienter a tribu Juda incepit, propter dignitatem hujus tribus, quia ex ea natus est Christus, et reges prodierunt ex tribu illa. Ruben tamen primogenitus fuit patriarchæ Jacob. Sed quum violasset torum patris sui, primogenita data sunt filiis Joseph, ut primo Paralipomenon habetur.789 Omittit autem S. Joannes hoc loco tribum Dan, quia ex ea, ut dicitur, Antichristus nascetur. Duodecim tamen nomina tribuum ponit: nam tribum Manasse et tribum Joseph distinguit, quum tamen Manasses filius fuerit Joseph.10 Similiter tribum Ephraim non expressit: cujus (secundum quosdam) est ratio, quia Jeroboam primus rex decem tribuum Ephratæus, populum Israel ad idololatriam attraxit.11 Alii dicunt per tribum Joseph tribum Ephraim designari.

Porro, qui hoc loco per duodecim tribus Israel intelligunt universos fideles, qui Patriarcharum fidem et opera imitando, spirituales eorum filii nuncupantur, mysticum sensum penes nominum interpretationem accipiunt. Judas namque interpretatur confessio. Idcirco per tribum Juda, omnes qui Christum veraciter confitentur, intelliguntur. Ruben vero interpretatur filius visionis, vel videns in medio. Sicque per signatos ex tribu Ruben, dantur intelligi qui visioni contemplationis insistunt, et in medio laqueorum se positos cernunt.

Ex tribu Gad, duodecim millia signati. Per Gad, qui interpretatur accinctus, intelliguntur qui virtutibus contra peccata armantur, juxta illud Apostoli:12 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Ex tribu Aser, duodecim millia signati. Per Aser, qui interpretatur beatus, intelliguntur qui evangelicarum beatitudinum possessores consistunt (de quibus loquitur Christus, Beati pauperes spiritu, etc.), et futuram felicitatem jam prægustare merentur.13 Ex tribu Nephthali, duodecim millia signati. Per Nephthali, qui latitudo interpretatur, exprimuntur qui in latitudine ambulant14 caritatis, in tantum quod suos quoque adversarios in caritatis visceribus amplectuntur, juxta illud:15 Diligite inimicos vestros. Ex tribu Manasse, duodecim millia signati. Per Manassen, qui oblivio interpretatur, intelliguntur qui terrenorum ac temporalium obliviscentes, meditationibus divinorum suam replent memoriam, juxta illud Psalmistæ: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.16

Ex tribu Simeon, duodecim millia signati. Per Simeon, qui audiens mœrorem interpretatur, designantur qui salubriter contristantur ex recordatione propriæ culpæ, ex desiderio cœlestis patriæ, ex proximorum ruina, ex passionis Christi memoria, et ex consideratione propriæ imperfectionis. De qua tristitia Salomon ait: Cor sapientium ubi tristitia.17 Ex tribu Levi, duodecim millia signati. Per Levi, qui interpretatur additus, significantur qui bona bonis accumulant, et observationi præceptorum observantiam addunt consiliorum, secundum illud Apostoli:18 Æmulamini charismata meliora. Et in Psalmo: Ibunt de virtute in virtutem. Ex tribu Issachar, duodecim millia signati.19 Per Issachar, qui merces interpretatur, intelliguntur qui intuitu præmiorum cœlestium meritis abundare conantur, juxta illud: Stabiles estote, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.20 Ex tribu Zabulon, duodecim millia signati. Per Zabulon, qui habitaculum fortitudinis interpretatur, intelligendi sunt qui in Deo corda sua defigunt, et ei tanquam fortissimo adjutorio innituntur, juxta illud Proverbiorum: Turris fortissima nomen Domini;21 ad ipsum currit justus et exaltabitur. Ex tribu Joseph, duodecim millia signati. Per Joseph, qui interpretatur augmentum, expressi sunt qui spiritualibus divitiis quotidie crescunt, juxta illud in Evangelio: Habenti dabitur, et abundabit.22 Ex tribu Benjamin, duodecim millia signati. Per Benjamin, qui filius dexteræ interpretatur, intelliguntur ii quibus Deus gratiose et pie adsistit, juxta quod scriptum est:23 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear.

Sed quia post Antichristi interitum et generalem Judæorum conversionem, mox æterna beatitudo præstabitur, congruenter de triumphanti Ecclesia subditur: Post hæc vidi in spiritu turbam magnam, quam dinumerare nemo, id est nullus homo viator, poterat (Beati vero in patria sciunt numerum suorum concivium), ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum, id est coram majestate divina, cujus thronus interdum Ecclesia militans, interdum Ecclesia triumphans, interdum Christi humanitas, aliquando anima justi, quandoque ultimus ordo primæ hierarchiæ angelicæ, nonnunquam cœlum empyreum, aliquando ipsamet Dei auctoritas ac potestas vocatur: et hoc ultimo modo nunc potius sumitur. Dicuntur autem Sancti stare coram Deo, et ante eum, non quasi Deus non sit intra eos, qui omnia implet ac penetrat;24 sed humano more loquuntur Scripturæ, vicem gerentes infirmitati intelligentiæ nostræ. Stant itaque ante thronum, tanquam vultui majestatis intenti, et ejus obsequio cum inæstimabili reverentia indesinenter parati. In conspectu Agni, scilicet Christi, de cujus humanitate speciali gaudio reficiuntur: cui etiam secundum naturam assumptam, reverenter subduntur. Amicti stolis albis, id est splendidissimis gloriæ vestimentis, videlicet glorificatione animæ et corporis, seu essentiali accidentalique præmio; et palmæ, id est signa seu præmia suæ victoriæ, in manibus eorum.

Et clamabant voce magna, id est amorosa, devota, jucunda, dicentes: Salus, id est, immensa felicitas sit, Deo nostro, qui sedet super thronum, id est uni trinoque Domino præsidenti triumphanti Ecclesiæ. Istud dicunt congratulando beatitudini Dei, quia sic est; non orando ut sit: sicut quum dicimus, Laudate eum, omnes angeli ejus.25 Et Agno, id est Christo etiam secundum quod homo est. Tamen Christo ut sic, competit salus creata finita, sed major quam ceteris universis.

Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium, id est hominum beatorum in cœlo glorificatorum, videlicet Evangelistarum et præcipuorum Patrum Ecclesiæ, qui per quatuor animalia et seniores intelliguntur. Loquitur autem S. Joannes de istis, secundum quod sibi in imaginaria visione apparuit, et pro statu futuro in patria. Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas. Sic enim in visione apparebat Joanni. Per quod significatur, quod angeli Deo humillime subjiciuntur, spiritualiter prosternuntur, atque de hominum triumpho ac gloria regratiantur. Et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, id est, sic sit, et vere sic est, sicut sancti isti homines sunt locuti, dicendo: Salus Deo nostro. Et per hoc angeli laudem hominum Deo oblatam approbant, honorationique Dei congratulari se monstrant. Et addunt:

Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum, Amen: id est, ista omnia Deo nostro conveniunt seu debentur. Itaque «benedictio», id est laudatio, «claritas», id est pulchritudo, nobilitas, luciditas, «et sapientia» (nam ipse essentialiter sapiens est et sapientia ipsa), «et gratiarum actio» pro universis beneficiis ejus, a quo omne bonum fontaliter manat, «honor» latriæ, scilicet adoratio, «et virtus», id est sanctitas, «et fortitudo», id est omnipotentia, sint «Deo nostro in sæcula sæculorum», id est in æternum: ita quod aliqua horum ei exhibeantur, offerantur seu impendantur, scilicet benedictio, gratiarum actio et honor; aliqua vero ei adscribantur seu attribuantur, ita quod sunt regulariter idem quod Deus noster, videlicet claritas, sapientia, virtus et fortitudo. Hoc angelicum canticum mente et ore devotissime frequentemus; nuncque pro posse vitam inchoemus cœlestem, Deum semper corde laudantes, virtutibus insistentes, divina ac sempiterna contemplantes ac præamantes.

Footnotes

  1. Is. IX, 6, juxta LXX. ↩

  2. Luc. I, 78. ↩

  3. Joann. x, 25. ↩

  4. I Cor. VI, 3. ↩

  5. Malach. IV, 5, 6; ↩

  6. Matth. XVII, 11. ↩

  7. 1 Par. V, 1. ↩

  8. 1 Par. XXXV, 22. ↩

  9. Gen. XXIX, 32. ↩

  10. Gen. XLI, 50, 51. ↩

  11. III Reg XI, 26; XII, 20, 26 et seq. ↩

  12. Ephes. VI, 11. ↩

  13. Matth. V, 3 et seq. ↩

  14. Matth. XI, 3-16. ↩

  15. Matth. v, 44. ↩

  16. Ps. I, 2. ↩

  17. Eccle. VII, 5. ↩

  18. I Cor. xii, 31. ↩

  19. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  20. I Cor. xv, 58. ↩

  21. Prov. xviii, 10. ↩

  22. Matth. xxv, 29. ↩

  23. Ps. xv, 8. ↩

  24. Jer. xxiii, 24. ↩

  25. Ps. cXLviii, 2. ↩

Chapter 216 of 278