Sermo 1
DE TRIPLICIBUS ACTIBUS QUIBUS DEUM POTISSIMUM COLIMUS, ET DE TRIPLICI CONFESSIONE CHRISTIANO HOMINI NECESSARIA.12
LAUDABIT usque ad mortem anima mea Dominum. Eccli. li, 8. Primo ex lectione hac hodierna docemur Deum laudare, primo et maxime propter infinitam bonitatem, perfectionem et beatitudinem ejus : ex cujus consideratione profiteri debemus, quod simus prorsus indigni eum laudare, quum scriptum sit, Non est speciosa laus in ore peccatoris. Ideo Deum laudare debemus cum omni humilitate, propriam indignitatem pensando, cum filiali timore, ejus magnitudinem interminabilem attendendo, cum ingenti attentione et puritate, ejus sanctitatem, sapientiam atque præsentiam omnia intuentem considerando. Propter quod scriptum est : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Hinc etiam ait Psalmographus :3 Laudate Deum secundum multitudinem magnitudinis suæ. Quid est Deum secundum multitudinem magnitudinis suæ laudare ? Hoc est, ut totis viribus eum laudemus, et tamen nil dignum nos agere fateamur, imo a laude ipsius condigna, id est tam reverentiali, devota, perfecta ut decet ex parte ipsius, nos deficere infinite. Quemadmodum enim Deus sublimis et benedictus, est bonitatis, dignitatis et excellentiæ infinitæ, ita est infinitis dilectione, laude ac reverentia dignus.4 Hinc in Ecclesiastico legitur : Multa dicimus, et deficimus verbis ; consummatio autem sermonum ipse est. Glorificate Dominum quantumcumque poteritis, supervalebit adhuc. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major est enim omni laude. Et exaltantes eum, replemini virtute ;5 ne laboretis, non enim pervenietis. Porro qui ista intelligit, de virtutibus et bonis actibus suis superbire non potest. Scit enim omne quod ad Dei honorem agit, in infinitum minus esse cultu atque præconio quo Deus condignus est. Idcirco, si tantæ exsisteret sanctitatis sicut Joannes Baptista, et tam perfecte Deo serviret sicut omnes Sancti in cœlo et in terra, adhuc totum nullius esset momenti, respectu infinitæ sanctitatis et excellentiæ Dei. Scit quoque se nil boni habere nisi a Deo ; idcirco non sibi, sed Deo honorem finalem gloriamque deberi.
Præterea, tres sunt actus per quos Deum præcipue colimus, videlicet : oratio, laudatio, dilectio. Horum actuum primus dici potest humanus; secundus, angelicus; tertius vero, divinus. Itaque primus horum67
Benedicite Tob. xu, 6.8 actuum, puta oratio, est humanus. Nam quamvis Beatis in patria orare conveniat aliquo modo (siquidem rogamus eos ut orent pro nobis); similiter, quamvis Deum modo laudare hominibus competat in hac vita (quum Tobiæ Raphael angelus dicat, Laudate Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam) : nihilo minus per appropriationem, orare specialiter competit viatoribus, laudare comprehensoribus. Viatores quippe, id est fideles in via præsentis exsilii, in medio ambulant laqueorum, suntque incerti an sint digni amore an odio;9 penitus quoque incerti sunt quid finaliter fiet de eis, an scilicet salvabuntur an non : ideo indigent semper orare viscera misericordiæ Dei, ne pereant. Comprehensores autem, videlicet Sancti qui Deum vident clare in cœlis, in tuto sunt, nec de suæ salutis æternitate possunt ambigere : ideo specialiter competit eis Deum laudare, et ei de omni bono ipsis collato gratias agere. At vero Deum diligere, est actus divinus. Primo, quoniam competit Deo. Nam diligit semetipsum, atque in superbeatissima Trinitate unaquæque persona diligit se ipsam et quamlibet aliam dilectione æterna, increata, superdulcissima et immensa. Secundo, quia per actum dilectionis, rationalis creatura potissimum assimilatur et complacet Deo. Propter quod, secundum Apostolum, Finis præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.10 Et iterum :11 Plenitudo (inquit) legis est dilectio. Ideo etiam ait Salvator, quod primum maximumque præceptum est, Deum diligere toto corde.12
Ex his constat, quod Deum laudare sit actus præclarior quam eum orare. Primo, quoniam actus ille est magis angelicus. Secundo, quoniam actus ille est simplicior ac purior, quia per eum magis pure in Deum convertimur. Per orationem vero ad nos ipsos aliquo modo reflectimur, quia aliqua petimus nobis aut nostris. Hinc Deum laudare magis competit perfectioribus, orare autem minus perfectis. Nihilo minus ad quemlibet bonum Christianum spectant tres actus isti, suntque necessarii ad salutem. Tenemur enim omnes et singuli Deum orare, eique gratias agere, et toto corde super omnia ipsum diligere. Sed ad incipientes potissimum spectat orare, ad proficientes laudare, ad perfectos diligere. Deum ergo oremus ut dignos nos faciat ad laudationem ipsius, atque utrumque hunc actum ordinemus et exerceamus ad amorem ipsius, hoc est ad hoc ut ejus accendamur amore.
Deinceps, hos tres sanctos actus beatissima virgo atque præinclyta martyr, sanctissima Catharina, gloriose exercuit : quia dum certamen sibi imminens contra philosophos et contra tyrannum agnosceret, Deum pro adjutorio devotissime invocavit. Quumque in omnibus mirabiliter prævaluisset, nequaquam vane intumuit, neque inaniter est lætata, sed Deum totis laudavit præcordiis, et gratias egit ei humillime, et ex omnibus bonis sibi collatis ad Dei amorem reduxit se, et ejus caritate succensa est. Præterea, quia et nobis semper in vita hac imminet bellum contra proprium corpus, contra mundum ac dæmones, debemus exemplo sacratissimæ Catharinæ, Deum indesinenter pro adjutorio exorare, et si aliquid boni agimus, et vitiis ac tentationibus prævalemus, ei præcordialiter regratiari, atque ex omnibus suo sancto amore succendi.
Porro, quia in lectionis hujus exordio dicitur, Confitebor tibi, Domine rex;13 scire oportet quod sit triplex confessio. Una est confessio propriæ culpæ, quæ est sacramentum Ecclesiæ : de qua Jacobus, Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.14 De qua et Salomon testatur : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.15 Ista confessio est actus virtutis pœnitentiæ. Secunda est confessio laudis divinæ, hoc est ipsa laudatio Dei : de qua ait Salvator, Confiteor tibi, Pater, etc.;16 et Psalmista, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.17 Hæc confessio actus est latriæ. Tertia est confessio credendorum. De qua ait Apostolus:18 Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Estque ista confessio fidei actus. Hanc triplicem confessionem habuit felicissima Catharina. Non enim dubium est quin de suis quotidianis confitebatur peccatis; et ea quæ christianæ sunt fidei confitebatur constantissime coram tyranno; laudavitque Christum, dicendo: Ipse est sponsus meus, amor meus, salvator meus, et Deus meus. Nos quoque triplicem hanc habere debemus confessionem, ut in primis propria confiteamur peccata coram Deo quotidie, et opportuno tempore sacerdoti super nos jurisdictionem habenti. Deum etiam indesinenter laudemus, et symbolum fidei Apostolorum omni die legamus.
Amplius ex lectione hac discimus, quam multa et magna sint beneficia Domini nostri Jesu Christi in nobis, et quod sine ejus gratia nil valemus, quod item a multis nos malis eripuit, præservavit, protexit. Ideo Deum instanter ac fervide deprecemur ut ab universis malis in lectione hac tactis, ac ceteris nos vitiis præservare, atque in omni gratia ac virtute conservare, roborare et perficere semper dignetur, ne devoremur a dæmonibus rugientibus præparatis ad escam:19 quorum, juxta Prophetam, esca electa est.20 Nam sicut in libro sancti Job fertur, absorbet (dæmon) fluvium, nec miratur:21 quia pro magno non habet quod sæculares homines vincit ac vorat; sed habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus, quia spirituales ac devotos tentat dejicere, et frequenter superat tales. Quicumque autem mortaliter peccat, recte a diabolo dicitur devorari ac manducari, quia incorporatur eidem et membrum ejus efficitur. Caveamus ergo a mortali peccato, ne incorporemur diabolo; imo sacratissimam virginem Catharinam precemur ut continuum divinæ pietatis auxilium impetret nobis.
Footnotes
-
Ps. xxiv, 3. ↩
-
Ps. cxxix, 4. ↩
-
Ps. ii, 11. ↩
-
Eccli. xv, 9. ↩
-
Eccli. xliii, 29, 32-34. ↩
-
Ps. cl, 2. ↩
-
Jacob. v, 10, 11. ↩
-
Benedicite Tob. xii, 6. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
1 Tim. 1, 5. ↩
-
Rom. xiii, 10. ↩
-
Matth. xxii, 37, 38. ↩
-
Eccl. li, 1. ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Prov. xxviii, 13. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Ps. ix, 2; cx, 1; cxxxvii, 1. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Eccl. li, 4. ↩
-
Habac. i, 16. ↩
-
Job xl, 18. ↩
Chapter 239 of 278