Sermo 3
DE VITA AC MORIBUS S. CATHARINÆ, ET DE OCTO VIRTUTIBUS QUIBUS VIVA ADHUC DECORATA FUERAT.
MIRABANTUR sapientiam ejus, et dicebant: Non est talis mulier super terram, in adspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. Judith xi, 18, 19.
Hæc verba scripta sunt Judith undecimo, suntque ad litteram verba principum Holofernis admirantium sapientiam, eloquentiam, pulchritudinem ac venustissimos mores venerabilis Judith. Quæ verba multo excellentius dici queunt de sponsa ac martyre Christi dignissima, sanctissima Catharina, quam opifex mundi, Deus excelsus, tot gratiis, tot excellentiis, tot virtutibus perornavit, ut satis mirari et plene effari non valeamus. Nunc tamen Deo auxiliante aliquid inde loqui conabor. Prima excellentia ejus, est abundantia donorum naturalium ac bonorum fortunæ quibus præfulsit et optime usa est. Nam fuit ingeniosissimæ mentis, egregiæ indolis, puella illustris ac regia, præpotens, opulenta, pulcherrima ac liberalibus artibus copiose instructa. Denique legitur quod Costis pater ipsius rex fuit in insula Cypro, et inde vocavit eum ad se imperator Maxentius, venitque ad eum in Alexandriam cum regina conjuge sua, et unica filia Catharina, quæ fuit incomparabili pulchritudine decorata; et sicut de Esther legitur, Incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
Secunda laus et excellentia sacratissimæ1
Catharinæ, est admiranda et gratiosa ejus conversio. Quum enim (ut legitur) pater ejus in Alexandria esset defunctus, Maxentius imperator matrem Catharinæ rogavit ut filiam suam unicam suo unico filio daret uxorem. Super quo mater ejus gavisa est, et filiæ suæ id jucunde proposuit. Filia vero, adhuc gentilis et scientia sua inflata, matri respondit: Scias, domina mater, quod amore scientiæ proposui aut non nubere, aut nulli nubere nisi sit in quatuor, utpote nobilitate, prudentia, pulchritudine et opulentia, mihi compar. Quamvis autem filius imperatoris in nobilitate et divitiis me forsan præcedat, scientia et pulchritudine longe inferior me est. His auditis, contristata est valde Catharinæ sanctissimæ mater, eo quod deprecatio imperatoris esset habitura repulsam, et ipsa ob hoc ejus esset incursura offensam. Tunc de consilio cujusdam viri sapientis profecta est cum filia ad quemdam sanctum eremitam, cui exposuit causam. Qui per Spiritum Sanctum præscius futurorum, dixit ad Catharinam: O decens ac formosa puella, si in Christum crediderís, sponsum habebis te multo sapientiorem, pulchriorem, ditiorem ac nobiliorem: cujus sapientia cœlum et terram fundavit, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, cujus possessio est quidquid cœli ambitu continetur, cujus pater est Rex æternus ac immortalis, et mater ejus est virgo. Ad hæc respondit Catharina: O vir bone, felicem me reputarem si talis tantique sponsi mererer fieri consors! Tradidit igitur eremita Catharinæ tabulam, in qua erat imago virginis Mariæ puerum in ulnis tenentis, hortans ut matrem sponsi illius in tabula pictam incessanter exoraret quatenus filium suum sibi ostendere dignaretur. Rediens Catharina cum matre sua, posuit tabulam in sui secreto cubiculi, orationibus, vigiliis, lacrimis, prostrationibus invocans sponsi illius matrem ut sponsi optati vultum sibi monstrare dignaretur.
Itaque, post paucos dies virgo Maria cum Filio in visione apparuit Catharinæ cum splendore et decore mirabili; Filius tamen vultum a Catharina avertit, ita quod eum intueri nequivit. Tunc Catharina Virginem gloriosam dolorose rogavit ut vultum Filii sui sibi ostenderet. Quumque pro hoc virgo Maria suum Filium precaretur, ipse respondit: Quum ista pro qua petis, non sit mihi in pulchritudine, sapientia, nobilitate et divitiis similis, quomodo poterit meum conspicere vultum? Sed quoniam preces tuas me non decet abnuere, si Catharina cupit me intueri, revertatur ad eremitam, atque ab eo fidei documenta ac Baptisma suscipiat, sicque regenerata faciem meam videbit. Post hæc Catharina evigilans, matri indicavit visionem, perrexit ad eremitam, et informata ac baptizata ab eo, cum matre sua læta reversa est. Tunc rursus cum jejuniis Matrem cœlestis Sponsi exorans, obdormivit, et in visione contemplata est Virginem matrem ac Filium ejus in gloria admiranda ac luce pulcherrima; moxque Filius eam inspiciens, et annulum digito ejus imponens, allocutus est ipsam, dicens: O Catharina dilecta, ego te mihi desponsavi in fide. Statim ergo Catharina evigilans, annulum in digito suo invenit, et veram esse visionem cognovit, atque de cetero fidelissima mansit Sponso cœlesti.
Tertia virtus et excellentia ejus, est fervidus zelus ejus pro Dei honore et proximorum salute. Quum enim imperator in Alexandria omnes convocasset ad sacrificia idolorum, et beatissima Catharina hoc cognito accedens, multos conspiceret Christianos metu pœnarum sacrificare, dolore cordis intrinsecus tacta, se audacter ingessit ad imperatorem: Cur, inquiens, inaniter congregasti populum tantum ad colendam stultitiam idolorum?
Quarta laus et excellentia ejus, est præclara et magna sapientia ejus, tam acquisita quam infusa, tam philosophica quam theologica. Nam ante templum idolorum stans, multa philosophice est locuta, subtiliter argumentata, discrete et mystice cum Cæsare disputans, dixitque ei: Miraris hoc templum manibus hominum factum? Mirare ornamenta cœlorum, ordinem elementorum, cursum astrorum, et obsequium omnium horum, qualiter suo obediunt Creatori, sicque adverte quis magis sit adorandus. Et quum nullum Creatori inveneris parem, ipsum solum adora. Nam dii quos colis, nec te nec alios possunt adjuvare. Cui quum imperator cum iracundia respondisset, Ergo totus mundus errat, et tu sola bene sentis? Si angelus esses, si cœlica virtus, non tamen tibi esset credendum: quanto minus nunc, quum sis femina fragilis? Cui beatissima Catharina: Non te a furore vinci permittas. In sapientis animo non stet dira turbatio; qui mente se regit, rex est.
Quinta excellentia ejus, est miraculosa victoria qua vicit philosophos. Siquidem videns imperator quod ejus sapientiæ ac eloquentiæ non posset resistere, vocavit ad se ex diversis provinciis quinquaginta philosophos, oratores et rhetores summos, qui cunctos mortales in sapientia et eloquentia humana vincere putabantur. Qui causam suæ vocationis ab imperatore audientes, indignabantur quod propter confutationem unius puellæ essent vocati, quum unus ex eorum servulis ac discipulis eam posset facillime superare. Quumque beatissima Catharina certamen sibi cum philosophis instans audisset, totam commendavit se Deo, et imploravit opem ab eo. Apparuit autem ei angelus, dicens quod per Dei subsidium a philosophis non solum non vinceretur, sed eos esset victura atque ad palmam martyrii perductura. Quum ergo diutius cum philosophis disputasset, loquente per eam Spiritu Sancto, ita superavit philosophos, quod ei resistere non valebant, sed imperatori fassi sunt christianos se esse. Propter quod ille insaniens, fecit ignem copiosum in medio civitatis accendi, et eos in illum jactari. Qui in igne sic spiritum Domino reddiderunt, quod nec pili eorum nec vestes ab igne sunt læsa.
Sexta laus ejus, est fructuositas suæ prædicationis: quia non solum prædictos convertit philosophos, sed et uxorem imperatoris, et principem suæ militiæ nomine Porphyrium, ducentosque milites ejus; et ceteros Christianos ad constantiam animavit martyrii. Quum enim fuisset carcerata, et imperator ad tempus abesset, imperatrix cum Porphyrio et ducentis militibus nocte ad carcerem veniens, vidit carcerem inæstimabili claritate fulgentem, et angelos plagas sacratissimæ Catharinæ virginis perungentes. Tunc ad prædicationem Catharinæ credidit imperatrix, Porphyrius quoque et milites.
Septima laus ejus, est eminentia miraculorum quæ Deus fecit per eam: quorum jam aliqua tacta sunt, videlicet admiranda conversio ejus, et triumphus quo vicit ad martyriumque perduxit philosophos. Insuper, quum gravissime flagellatam fecisset imperator in obscurissimum carcerem eam retrudi, et ibi per dies duodecim fame affligi, Deus carcerem copiosissima claritate replevit, et angeli vulnera virginis perunxerunt. Candidissimam quoque columbam Christus per dies illos misit ad illam, et cibo cœlesti aluit virginem sacram per illam columbam. Deinde ipsemet Christus cum multitudine angelorum virginumque sanctarum apparuit ei, dicens: Agnosce Creatorem tuum, o filia, pro quo laboriosum subiisti certamen, et constans esto, quoniam tecum sum. Quum demum imperator præparari fecisset quatuor rotas ferreis serris et acutissimis clavis circumseptas, quarum duæ uno ordine volverentur, et aliæ duæ contrario ordine, ut inter eas beatissima Catharina projiceretur ac penitus dissecaretur, ipsa Dominum exoravit ut ad suum honorem circumstantiumque conversionem opus illud terribile dissiparet. Et ecce mox angelus Dei cum tanto hoc impetu fecit, quod quatuor millia adstantium peremit gentilium. Quo viso, imperatrix dure corripuit de tanta ferocitate imperatorem. Qui indignans, jussit eam idola respuentem decollari, prius tamen mamillis ejus extractis. Sequentque die, quum imperator audisset Porphyrium sepelisse reginam, fecit et ipsum Porphyrium ac milites ducentos idolorum sacrificia abhorrentes decapitari. Amplius, dum Catharina ante suam decollationem Christum orasset ut quicumque passionis suæ memoriam ageret, vel in morte aut quacumque necessitate se invocaret, misericordiam consequeretur ab ipso, vox de cœlo insonuit: Veni, dilecta mea, speciosa mea. Ecce cœli janua tibi est reserata. Nam et passionem tuam celebrantibus, teque invocantibus, optata præsidia promitto de cœlis. Quumque decollata fuisset, lac pro sanguine emanavit; et angeli sancti corpus ejus tulerunt atque in monte Sinai sepelierunt: ex quo sacro corpore oleum jugiter fluxit, quo infirmi plurimi sunt curati.
Octava laus ejus, est fortitudo et patientia sua in passione. Fecit namque tyrannus eam nudam scorpionibus flagellari ac graviter vulnerari, deinde in teterrimum carcerem claudi, atque in eo diu teneri, tandemque capite detruncari. Ipsa autem omnia fortissima ac patientissima pertulit mente. Et quum ei minaretur tyrannus, ipsa respondit: Quæcumque tormenta potes excogitare, ne differas. Nam corpus meum et sanguinem Christo offerre desidero, sicut et ipse pro me obtulit corpus suum et sanguinem Patri æterno. Et iterum: Quæcumque, inquit, animo concepisti, exsequere; paratam me cernes ad omnia sustinenda.
Ecce quam gloriose, præclare ac multipliciter Sponsus cœlestis, Unigenitus Dei, ornavit ac sublimavit hanc suam electissimam sponsam. Eam igitur specialiter diligamus, devote rogemus, efficaciter imitemur, contemnendo prospera mundi, implendo mandata Altissimi, firmiter stando in via Dei, et proficiendo usque in finem.
Footnotes
-
Esther ii, 15. ↩
Chapter 242 of 278