Sermo 2
QUANTO LABORE AC STUDIO COELI GAUDIUM QUÆRENDUM SIT ET EMENDUM; QUAMQUE SUBITO SUBMERGANTUR COMPLURES ATQUE PERPETUO INTEREANT; ET DE POENIS INFERNI.
INVENTA una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Matth. XIII, 46.
Verbum hoc evangelicum de præstantissima atque sanctissima virgine Catharina convenientissime explanatur. Ipsa etenim magnanimis ac illustrissima virgo, in exordio adolescentiæ suæ, quum adhuc esset pagana, quæsivit bonas margaritas : quia naturalibus scientiis, liberalibus artibus atque virtutibus acquisitis politicis fuit studiose intenta, easque didicit et invenit. In eis quoque et per eas felicitatem quæsivit, nec reperit. Tandem invenit unam pretiosissimam margaritam, videlicet Dominum nostrum Jesum Christum, de quo
Apostolus loquitur :1 Petra erat Christus; et de quo in Isaia loquitur Deus Pater : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum.2 Denique gentiles dicti sunt lapides, et Christus dictus est lapis. De illis equidem dixit Joannes Baptista : Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.3 Et de Christo dixit Psalmista : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.4 Sed gentiles, lapides appellantur ob cordis sui insensibilitatem qua verum Deum non sentiunt, atque ob suam duritiam qua in infidelitate ceterisque persistunt peccatis. Christus vero ob suam firmitatem, lapis vocatus est.
Itaque hanc pretiosissimam margaritam quæ Christus est, quum sancta reperisset
Catharina credendo in eum et adhærendo ei per caritatem, abiit, id est, mente a terrenis et carnalibus rebus aversa est, et cunctis caducis relictis, emit hanc margaritam. Emit etenim eam, semetipsam offerendo pro ea in famulam Patri æterno, imo mortem et longum martyrium ac laboriosum sustinendo conflictum pro obtinenda hac margarita in æternum, cœlesti in patria, hoc est pro Christo clare per speciem intuendo atque feliciter perfruendo, juxta illud Petri: Jesum Christum videntes, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ salutem animarum vestrarum.5 Et nos ergo beatissimæ Catharinæ sequentes vestigia, pro summi Dei amore, pro ejus beatifica visione, pro æterna et plenissima beatitudine relinquamus vel saltem parvi pendamus omnia ista sensibilia, transitoria et terrena, ita ut ea nec immoderate amemus, nec superflue eis utamur, sed victum et quibus tegamur habentes6, sobrie, juste et pie vivamus in sæculo7 isto, ut post modicum vitæ hujus curriculum, Regem gloriæ videamus in suo decore sine fine in cœlo cum gaudio contentativo ac consummato.8 O quanta est cæcitas cordis nostri, quanta est tarditas nostra, quod ista aut parum aut nihil sapiunt nobis! Ecce gloriosissima virgo, amabilissima atque dulcissima Catharina, juvencula fuit prorsus pulcherrima, nobilissima, prædives, potens, famosissima, liberrima valdeque docta; et tamen omnia ista despexit, regnum mundi et omnem ejus ornatum contempsit, divitias, delicias honoresque sprevit ut lutum, insuper et martyrii pœnis se exposuit præacerbis pro Dei amore et ejus fruitiva felicissima visione. Et nos miseri, viles et pro magna parte consumpti, nolumus aliquid pati pro Christo, nec digne laborare pro regno et gaudio sempiterno.
Præterea in evangelio isto documenta saluberrima sunt contenta. Siquidem in exordio ejus docet Salvator, quam ferventer et summe debeat omnis Christianus regnum cœlorum appetere, quam item infatigabiliter ac indesinenter debeat pro ejus adeptione nunc laborare.9 Nam ecce regnum cœlorum simile fertur thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.10 Itaque, sicut qui sciret in agro suo absconditum esse magnum thesaurum, studiose ac laboriose quæreret illum quousque inveniret; sic regnum cœleste nobis in Scripturis promissum, et in cordibus nostris per fidem absconditum, in cœlo quoque empyreo situm, cum omni diligentia et conatu perseveranter quæramus, virtuose vivendo, omnia adversantia æquanimiter sustinendo, ad Deum fervide adspirando, ad æternam jucunditatem et clarissimum Dei intuitum super omnia desiderabilissimum quotidie anhelando ac properando, per puras cogitationes, sanctas affectiones, devotas orationes, fructuosa eloquia et exercitia bona. Insuper, quia Ecclesia militans comparatur sagenæ piscantium, congreganti in se omnem differentiam piscium11, ideo formidemus ne simus de numero malorum et reproborum filiorum Ecclesiæ, de quibus dicitur: Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum, abalienati sunt retrorsum.12 Tales quippe sunt omnes qui in mortalibus vitiis sordent, qui summo et incommutabili bono, Deo altissimo, præferunt ista carnalia et caduca, imo se ipsos, quoniam proprias voluntates pravissimas et rebelles voluntati præponunt divinæ, per quod ostendunt quod se ipsos diligunt plus quam Deum. Et quid dico se ipsos, quum plus ament unum nummum, unum cibum, unam vestem, quam Deum omnipotentem, qui est bonum immensum? Nam pro illis Deum offendere, perjurare, mentiri non erubescunt. O quam longe sunt isti a vera sapientia et salute! Unde de eis Salomon loquitur: Stultorum infinitus est numerus; et rursus, Perversi difficile corriguntur.13
Amplius, Dominus noster Jesus Christus in evangelio hodierno nos docet districtionem et horrorem divini ac finalis judicii, intolerabilem quoque acerbitatem ac diversitatem multiplicem infernalis supplicii : quia in fine mundi exibunt angeli et separabunt injustos a justis, projicientque injustos in tartarum.14 O quam dolorosa erit separatio illa, quamque horrendum erit, Christum judicem videre iratum, atque ab illo audire verbum illud asperrimum, Ite, maledicti, in ignem æternum!15 Denique, quomodo posset Christus, sapientia Dei Patris, infernum terribilius designare quam caminum ignis eum vocando? Quid enim tam horrendum, tam intolerabile, tam pœnale, sicut in camino ignis jacere? Ponderet unusquisque hæc omnia, et ponat extremum digiti sui in flammulam unius candelæ, et experietur quid sit quod dico, quid sit pœna inferni, quid sit in medio infernalis camini et inexstinguibilis sempiterni incendii cruciari. Nec solum est ibi ferventissimus ignis, sed et vehementissimum frigus, pœnalissimum consortium dæmonum, horrendus adspectus eorum, horror, confusio, caligo, fœtor gravissimus, ululatus mœstissimus, plenitudo miseriæ, desperatio amarissima ; nec tantum affligentur in corpore ex igne et frigore, quantum in anima ex desperatione et desolatione, ac dæmonum societate.
Itaque hæc pensantes, imitemur sacratissimæ virginis Catharinæ exempla, despiciamus carnalia oblectamenta, prosperitatem terrenam, periculosum honorem, et per arctam incedamus viam salutis, orationibus, jejuniis, castigationibus corporis insistamus ; et nunc victoriosissimam martyrem Catharinam suavissimam invocemus, ut nos adjuvare ac tueri dignetur, et jugiter deprecetur pro nobis, præsertim quum ei promiserit Deus quod invocantibus eam gratia sua adsistet.1617
Footnotes
Chapter 241 of 278