Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE MODO OPTIMO QUO SAPIENTIÆ DONUM COMPARARE NOBIS POSSIMUS, ET QUANTUM VIRTUTIS SAPIENTIA IPSA HUMANÆ VITÆ ADDUCAT.

ERAT mulier illa prudentissima et speciosa valde. I Reg. xxv, 3.

Hæc verba de Abigail litteraliter scripta, de præclarissima ac electissima virgine ac martyre Catharina optime exponuntur, quia tam naturali sapientia quam divinarum Scripturarum notitia, fuit repleta. Per hanc suam electissimam sponsam, Christus fidem catholicam mirabiliter exaltavit ac ampliavit, atque per eam vere mirabiliter operari dignatus est, tenerrinam ac illustrissimam virginem tam ineffabiliter in tantis periculis et adversis corroborando, tot ac tantos philosophos per eam vincendo ac convertendo, imperatricem quoque et Porphyrium cum suis militibus ad fidem atque martyrium perducendo.

In primis itaque, sacratissimæ virginis Catharinæ exemplo, cupidissimi simus sapientiæ salutaris, et quidquid de naturali philosophia noverimus, ad intellectum sacræ Scripturæ vertamus, et ad honorificentiam Creatoris, eum ex effectibus suis contemplando, mirando ac honorando, secundum quod hoc ex lumine naturalis rationis fieri potest; formando tamen hujusmodi actus per caritatem et gratiam, ut meritorii sint. Et quoniam scriptum est, Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam;1 debemus ubique verba Scripturæ et documenta Sanctorum cum omni attentione audire.2

Denique, quia in malevolam animam non ingreditur sapientia salutaris, ad hoc quod donum sapientiæ perficiatur in nobis, et copiose illustremur a Spiritu Sancto, oportet in primis ut diligentes semper ac summe solliciti simus ad vitandum omne peccatum:3 quia mortale peccatum est excæcatio mentis omnimoda et expulsio sapientiæ quæ est donum; veniale vero peccatum aliqualiter lædit et maculat oculum mentis, quemadmodum festuca oculum corporis. Idcirco venialium frequentia est vehementer nociva atque ad culpam mortalem dispositiva; et tamen nisi quis diligentissimus fuerit coram Deo valdeque timoratus, incidit omni hora venialia multa, et tandem mortalia:4 quemadmodum scriptum est, Qui spernit modica, paulatim defluit; et rursus, Nisi in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.5

Præterea, sicut mortalia peccata aggravantur ex loco et tempore et circumstantiis aliis, ita et venialia suo modo. Potissimum ergo vitare debemus venialia in divino Officio, et in choro ac oratorio. Unde in Horis et psalmodia ac celebratione studeamus esse omnino intenti, stabiles ac ferventes, non distracti aut evagantes, neque per sensuum incustodiam evagationum materiam haurientes. Semper ergo cogitemus præsentiam Dei, et coram ejus conspectu nos collocemus, cum Sancto dicentes: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.67 Væ eis qui oculis vagis, corde intimorato, mente distracta in Officio stant divino, qui suas negligentias non advertunt, nec suas deplorant distractiones, imo crebro tædio afficiuntur in Deitatis obsequio, et orando ac Horas dicendo, hinc inde adspiciunt, et alias quasdam occupationes assumunt, accelerantque ad finem.

Isti sunt pigri ac tepidi, quibus metuendum est nimis illud comminationis divinæ: Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.8 Ponderantes ergo quod Scriptura disseruit, Maledictus qui opus Dei facit negligenter; serviamus, oremus, psallamus ac celebremus cum metu et reverentia, cum fervore et stabilitate interna. Præterea, quia quotidie labimur, imo omni hora miserrimi instabilesque peccamus, et Deus requirit animam absque peccato; propterea nos oportet omni hora expurgationi cordis insistere, examinationi conscientiæ frequenter omni die intendere, caritatis fervore venialia mala consumere, quotidianam confessionem cum ingenti diligentia et pudore, distincte ac plene peragere, atque confessione peracta in continua stare cordis custodia, nosque in omni tali exercitio virtuoso exercitare et habituare omni congrua hora, et occasiones peccandi vitare.

Amplius, quia ut ait Scriptura, Qui conatur multa agere, incidet9 in judicium (propter quod rursus hortatur sermo divinus, Fili, ne in multis sint actus tui);10 idcirco ad proficiendum in sapientia ista salubri, necesse est occupationes superfluas, curiosas, distrahentes, non necessarias, evitare, imo nec utilibus injunctisque externis operibus immoderanter insistere. Nam virtus unita est fortior quam dispersa. Et verbum commune ac verum est, Pluribus intentus minor est ad singula sensus. Specialiter quoque de sapientia in Ecclesiastico fertur: Qui minoratur actu, percipiet eam.11 Nunquam ergo a spiritualibus actibus exercitiisque internis longe est recedendum.

Adhuc autem, quoniam teste Scriptura, Non potest homo accipere quidquam, præsertim de infusis virtutibus et supernaturalibus donis, nisi datum fuerit ei desuper:12 siquidem omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum;13 idcirco ad obtinendum sapientiam istam et ad proficiendum in ea, assidue et ferventer cum plenitudine fidei et spei invocandus est Dominus Deus, quemadmodum Jacobus ait apostolus: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei;14 postulet autem in fide nihil hæsitans.

Insuper, quoniam habitus tam infusi quam acquisiti, ex frequentatione suorum actuum roborantur et perficiuntur, propterea volens in sapientia ista proficere citoque perfici, se ipsum in actibus ejus exercitet, hoc est in contemplationibus divinorum, et assuescat cor suum ad Dominum elevare in omni etiam opere exteriori, in refectione corporali et collocutione humana, atque in meditationibus sanctis obdormiat. Assidue itaque elevemus mentem nostram ad Deum, considerando et contemplando infinitam perfectionem, excellentiam et beatitudinem ejus, superbeatissimam Trinitatem et omnem ipsius dignitatem et gloriam, mutuam intuitionem, dilectionem, complacentiam et fruitionem ipsius. Attendamus et contemplemur uberrime, quod Dominus Deus noster omnipotens, est ens absolute et infinite perfectum, prima, pura et incomparabilis bonitas, simplicissima unitas, increata, æterna exemplarisque veritas, incircumscripta majestas, actualissima vita, supersanctissima mens, separatus et in se subsistens, honoratissimus ac supersapientissimus intellectus, imo sapientia plena, supersplendidissima et immensa, pulchritudo interminata: et breviter, amabilitatis atque dulcedinis ejus nullus est finis. Sic et pietas, justitia, omnipotentia, opulentia, munificentia et libertas ipsius omni caret mensura ac termino. Hæc contemplando, accendamur tam incomparabilis boni amore; et Creatoris, Dei ac Domini nostri dilectione totaliter penetremur, transformemur ac rapiamur in ipsum. Carnalia, temporalia et terrena arbitremur pro nihilo, nec eorum affectu inquinemus cor nostrum.

Porro, ad hanc contemplationem sæpe erigitur homo ex gratiosa Dei præventione et superna illuminatione. Interdum vero suo conatu seu exercitio elevat et disponit se ad eam; atque interdum consurgit ad eam ex speciebus et considerationibus visibilium creaturarum ordinisque earum, quemadmodum Isaias propheta hortatur: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.15 Et in libro Sapientiæ legitur: A magnitudine speciei et creaturæ poterit Creator cognosci.16 Imo, si profunde consideremus, nequaquam satis poterimus infinitam Dei sapientiam omnipotentiamque mirari in infimis rebus, verbi gratia, in cohabitudine potentiæ visivæ et sui objecti, et visualium specierum ac medii: utpote, qualiter visio fit intus suspiciendo, qualiter in oculo, imo in pupilla, simul et semel recipiuntur tam multorum ac differentium entium species, et quo modo color repente speciem suam diffundit et visum immutat, totumque medium replet etiam minima pars coloris; et quale esse habeant species illæ diffusæ in medio differente, et in potentia ipsa visiva seu organo ejus. Interdum vero consurgit homo ad contemplationem hanc per intellectualium formas, spiritualesque species ac anagogicum lumen.

Postremo, ad proficiendum in sapientia ista, oportet proficere in omni virtute, præsertim in humilitate et caritate. Superborum namque et sublimium colla sapientia calcat, et elatas despicit mentes.1718 Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Mansuetudo quoque est necessaria, quoniam ira mentis est turbativa et offuscativa. Nec minus necessaria est patientia, quæ ab inquietudine et mœrore male premente hominem tueatur. Immoderantia item cibi et potus contemplationem ac cetera spiritualia exercitia variis impedit modis. Imo in omni virtute morali oportet esse fundatum atque a passionibus reformatum. Idcirco præclarissimam virginem Catharinam, victoriosissimam martyrem, et mirabiliter præelectam Christi sponsam, filiam et amicam, devotissime invocemus, ardenter amemus, specialiter veneremur, et in omni virtute jugiter imitemur.

Footnotes

  1. Eccli. III, 31. ↩

  2. Jer. XLVIII, 10. ↩

  3. Sap. I, 4. ↩

  4. Eccli. XIX, 1. ↩

  5. Eccli. XXVII, 4. ↩

  6. III Reg. XVII, 1; ↩

  7. IV Reg. III, 14. ↩

  8. Apoc. III, 16. ↩

  9. Eccli. XXIX, 26. ↩

  10. Eccli. XI, 10. ↩

  11. Eccli. XXXVIII, 25. ↩

  12. Joann. VI, 66; XIX, 11. ↩

  13. Jacob. I, 17. ↩

  14. Jacob. 1, 5, 6. ↩

  15. Is. XL, 26. ↩

  16. Sap. XIII, 5. ↩

  17. Prov. XI, 2. ↩

  18. Eccli. XXIV, 11. ↩

Chapter 243 of 278