Enarratio in evangelium
SIMILE EST REGNUM CŒLORUM THESAURO ABSCONDITO IN AGRO, ETC.
RECTE hoc evangelium in festo beatissimarum martyrum ac virginum Catharinæ et Agathæ aliarumque aliquarum legitur, quia in eo regnum cœlorum, pro quo ipsæ tanta perpessæ et operatæ sunt, quodque tam pretiose emerunt, rebus pluribus comparatur. Itaque ait Salvator:
Simile est regnum cœlorum, id est beatitudo seu præmium Sanctorum in cœlis, thesauro abscondito in agro. Primo, nam sicut talis thesaurus difficulter invenitur, sic æterna felicitas difficulter acquiritur: quoniam juxta Apostolum, non coronatur nisi qui legitime certaverit;12 et per multas tribulationes oportet nos ingredi regnum Dei. Secundo, quoniam sicut talis thesaurus est magnum bonum, sed latens, invisum, occultum; sic regnum cœleste est bonum præcipuum, sed non visum, nec nobis patens, sed creditum, et nos latens. Imo, juxta Pauli sententiam, Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.3 Tertio, nam sicut propter talem thesaurum possidendum cuncta venduntur, sic propter adipiscendum regnum cœlorum omnia temporalia deseruntur. Propter quod subditur: quem thesaurum qui invenit homo, abscondit tanquam pretiosum clenodium, et præ gaudio illius, id est ex delectatione quam habet de inventione thesauri, vadit, et vendit omnia quæ habet, et emit agrum illum, ut habeat jus possidendi thesaurum ex integro. Olim namque thesauri in agro4 inventi, quamvis ignorabatur cujus fuissent, tamen ob communem hominum pacem pro media parte fuerunt dominorum agri. Per agrum ergo intelligi potest virtuosa conversatio, vel sacra Scriptura, in quibus iste thesaurus, videlicet beatitudo cœlestis, quodammodo continetur et latet sicut præmium in merito, seu promissum in promittente. Porro homo thesaurum reperiens, est quicumque devotus, qui cum Apostolo omnia arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat.5
Iterum simile est regnum cœlorum. Hic sumitur regnum cœlorum pro militanti Ecclesia, quæ in Evangelio sæpe vocatur regnum cœlorum, quia conversationem habet cœlestem, et in ea per fidem et caritatem regnat Deus. Hoc ergo regnum cœlorum simile est homini negotiatori quærenti bonas margaritas, id est lapides pretiosos.6 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Sic sancta Ecclesia et quilibet vere christianus pretiosas quærens margaritas, videlicet virtutes et sacras Scripturas, unam vero pretiosissimam inveniens, utpote evangelicæ legis doctrinam, seu evangelicorum consiliorum perfectionem, vel increatam Dei sapientiam, Dominum Jesum Christum, vendit vel vilipendit cuncta terrena, ut margaritam istam possideat, prout testatur Apostolus: Omnia arbitror detrimentum, propter eminentem scientiam Christi.7 Pretiosior namque est sapientia cunctis opibus;8 et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.
Iterum simile est regnum cœlorum, id est Ecclesia militans, in qua per fidem et gratiam regnat Deus: quæ et ipsa in nomine Christi regnat, spirituale ac temporale habens dominium atque judicium; sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti, id est, bonos malosque pisces in se capienti, vel quosdam de omni genere piscium. Quam, quum impleta piscibus esset, educentes, id est, de mari extrahentes ipsi piscatores, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt, id est, de navi projecerunt tanquam inutiles, et bestiis avibusque devorandos dederunt. Sic modo militans Ecclesia recipit et habet in se quosdam ex omni genere hominum, et aliquos electos ac virtuosos, aliquos etiam reprobos et perversos; sed in die judicii separabuntur electi ab impiis.9 Ideo subditur:
Sic erit in consummatione sæculi, id est in fine mundi seu status præsentis. Nam tunc exibunt angeli a summo cœlo, et separabunt malos de medio justorum, id est a consortio electorum, quia tunc agni, id est electi, ponentur a dextris Judicis, hœdi, id est reprobi, a sinistris;10 et mittent eos in caminum ignis, id est, in gehennale incendium eos projicient ac retrudent. Quamvis enim resurrectio mortuorum et eorum retributio principaliter et effective erunt a Deo, tamen angeli sancti circa eas multiplex ministerium exhibebunt. Nam cineres suscitandorum colligent, suscitatos ad locum judicii deferent, justos ab impiis segregabunt, atque prolata sententia, et terra os suum aperiente, involvent reprobos, et cum igne conflagrationis eos in infernum præcipitabunt. Unde in Apocalypsi legitur: Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus.11 Ibi erit fletus ex vehementissimo dolore infernalium suppliciorum. Verumtamen, secundum doctores, non erit ibi resolutio lacrimarum, quæ motu cœli cessante cessabit, nec posset in damnatis jugiter perdurare; sed erit ibi summa conturbatio cerebri, dolor atque confusio, ex quibus causatur nunc resolutio lacrimarum. Et stridor dentium ex frigore infernali inæstimabiliter magno et afflictivo. Sunt enim in inferno summus calor et intensissimum frigus, et est ibi vicissitudo pœnarum, ita quod de uno tormento vadunt ad aliud, imo de extremo ad extremum sine reductione ad medium : quæ reductio aliquid temperamenti relevaminisque haberet. Hinc scriptum est : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.12
Consequenter Christus ait discipulis : Intellexistis hæc omnia, id est parabolas istas, quibus comparavi regnum cœlorum diversis rebus ? Non ex ignorantia quæsivit hoc Christus, sed ut ad discipulorum responsionem qua responderunt, Etiam, congruum adderet documentum. Unde subjungitur : Ideo (supple, dico vobis, vel sciatis, quod) omnis scriba doctus in regno cœlorum, id est quilibet prædicator, doctor, seu prælatus, præsertim episcopus, in militanti Ecclesia, similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera. Quemadmodum enim paterfamilias ex suo thesauro seu opulentia profert nova et vetera numismata et alimenta ac vasa et vestimenta, datque unicuique de sua domo prout indiget et capere potest seu dignus est; sic doctor, prædicator, sive prælatus, profert de thesauro suo, id est de plenitudine gratiæ et scientiæ sibi collatæ, nova et vetera, id est utriusque Testamenti auctoritates, quibus doctrinam suam confirmat, et unumquemque de grege sibi commisso, spiritualiter pascit seu instruit et pertractat prout capere potest. Hinc innotescit, quod prædicatores et aliorum prælati debent in utraque lege esse periti : imo ut divinus Dionysius docet, ad episcopos pertinet ut sint ita edocti, quod difficillima quæque occurrentia solvere possint et elucidare.13
Footnotes
Chapter 240 of 278