Skip to the text

D 1019–1061

1019. 19. Videtur insinuare quod (- !) opera justitiae et temperantiae, quae Christus fecit, ex dignitate personae operantis non traxerunt majorem valorem.

1020. 20. Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam.

1021. 21. Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae condicionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis.

1022. 22. Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos secundo: 'Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt' (Rom 2, 14) intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus.

1023. 23. Absurda est sententia eorum, qui dicunt, hominem ab initio dono quodam supernaturali et gratuito, supra condicionem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe et caritate Deum supernaturaliter coleret.

1024. 24. A vanis et otiosis hominibus, secundum insipientiam philosophorum, excogitata est sententia (quae ad Pelagianismum reicienda est), hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita fuerit largitate conditoris sublimatus et ad Dei filium adoptatus, et ad Pelagianismum reicienda est illa sententia (-!).

1025. 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, (26) et philosophorum virtutes sunt vitia.

1026. 26. (27). Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis eius condicio, quam sententiam repetit ... per plura capitula (-!).

1027. 27. (28). Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ad peccandum valet.

1028. 28 (29). Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum.

1029. 29. (30A). Non soli 'fures' ii sunt et 'latrones', qui Christum viam et 'ostium' veritatis et vitae negant, sed etiam quicunque 'aliunde' quam per ipsum in viam iustitiae (hoc est ad aliquam iustitiam) 'conscendi' (cf. Io 10,1) posse dicunt (docent),

1030. 30. (30B). aut tentationi ulli, sine gratiae ipsius adiutorio, resistere hominem posse, sic ut in eam non inducatur aut (ac) ab ea non superetur.

1031. 31. Caritas perfecta et sincera, quae est ex (de) 'corde puro et conscientia bona et fide non ficta' (I Tim 1, 5), tam in catechumenis quam in paenitentibus potest esse sine remissione peccatorum.

1032. 32. Caritas illa, quae est plenitudo legis, non est semper coniuncta cum remissione peccatorum.

1033. 33. Catechumenus iuste, recte et sancte vivit, et mandata Dei observat, ac legem implet per caritatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in baptismi lavacro demum percipitur.

1034. 34. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur ut beatificator, vana est et commentitia et ad illudendum sacris Litteris et plurimis veterum testimoniis excogitata.

1035. 35. Omne, quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est.

1036. 36. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola philosophia per elationem praesumptionis humanae, cum iniuria crucis Christi defenditur a nonnullis doctoribus.

1037. 37. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit.

1038. 38. Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, quae a Iohanne prohibetur, aut laudabilis illa caritas, qua 'per Spiritum Sanctum in corde diffusa' (Rom 5,5) Deus amatur.

1041. 41. Is libertatis modus, qui est a necessitate, sub libertatis nomine non reperitur in Scripturis, sed solum nomen libertatis a peccato.

1042. 42. Justitia, qua iustificatur per fidem impius, consistit formaliter in oboedientia mandatorum, quae est operum iustitia; non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur ac divinae naturae consors efficitur, ut, sic per Spiritum Sanctum renovatus, deinceps bene vivere et Dei mandatis oboedire possit.

1043. 43. In hominibus paenitentibus ante sacramentum absolutionis et in catechumenis ante baptismum est vera iustificatio, separata tamen a remissione peccatorum.

1044. 44. operibus plerisque, quae a fidelibus fiunt, (solum) ut mandatis Dei pareant, cuiusmodi sunt oboedire parentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furto, a fornicatione abstinere, iustificantur quidem homines, quia sunt legis oboedientia et vera legis iustitia; non tamen iis obtinent incrementa virtutum.

1045. 45. sacrificium Missae non alia ratione est sacrificium, quam generali illa, qua 'omne opus, quod fit, ut sancta societate Deo homo inhaereat'.

1046. 46. (46A). Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium.

1048. 48. (47A). Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, et habitualiter dominatur parvulo(s) eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium.

1049. 49. (47B). Et ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus decedens sine regenerationis sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet et legi Dei repugnet.

1050. 50. (48). Prava desideria, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecepto : 'Non concupisces' (cf. Ex 20, 17).

1051. 51. (49). Concupiscentia sive lex membrorum, et prava eius desideria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inoboedientia.

1052. 52. (50). Omne scelus eius est condicionis, ut suum auctorem et omnes posteros eo modo inficere possit, quo infecit prima transgressio.

1053. 53. (51). Quantum est ex vi transgressionis, tantum meritorum malorum a generante contrahunt, qui cum minoribus nascuntur vitiis, quam qui cum maioribus.

1054. 54. (52). Definitiva haec sententia, Deum homini nihil impossibile praecepisse, falso tribuitur Augustino, cum Pelagii sit.

1055. 55. (53). Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur.

1056. 56 (54A). In peccato duo sunt, actus et reatus; transeunte autem actu, nihil manet, nisi reatus sive obligatio ad poenam.

1057. 57. (54B). Unde in sacramento baptismi aut sacerdotis absolutione proprie reatus peccati dumtaxat tollitur, et ministerium sacerdotum solum liberat a reatu.

1058. 58. (55). Peccator paenitens non vivificatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui, paenitentiam suggerens et inspirans, vivificat eum et resuscitat: ministerio autem sacerdotis solum reatus tollitur.

1059. 59. (56). Quando per eleemosynas aliaque paenitentiae opera Deo satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris offerimus, sicut quidam errantes autumant (nam alioqui essemus, saltem aliqua ex parte, redemptores); sed aliquid facimus, cuius intuitu Christi satisfactio nobis applicatur et communicatur.

1060. 60. (57). Per passiones Sanctorum in indulgentiis communicatas non proprie redimuntur nostra delicta; sed per communionem caritatis nobis eorum passiones impertiuntur, ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis liberemur.

1061. 61. (58). Celebris illa doctorum distinctio, divinae legis mandata bifariam impleri, altero modo, quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum, altero, quantum ad certum quendam modum, videlicet, secundum quem valeant operantem perducere ad regnum aeternum (hoc est ad modum meritorium), commentitia est et explodenda.

Chapter 23 of 48