Skip to the text

D 536–580

536. 18. Item quod Armeni credunt et tenent, quod Christus descendit de caelo et incarnatus fuit propter hominum salutem non pro eo, quod filii propagati ex Adam et Eva post peccatum eorum ex eis contrahant originale peccatum, a quo per Christi incarnationem et mortem salventur, cum nullum tale peccatum dicant esse in filiis Adae: sed dicunt quod Christus propter salutem hominum est incarnatus et passus, quia per suam passionem filii Adam, qui dictam passionem praecesserunt, fuerunt liberati ab inferno, in quo erant non ratione originalis peccati quod in eis esset, sed ratione gravitatis peccati personalis primorum parentum. Credunt etiam, quod Christus propter salutem puerorum qui nati fuerunt post eius passionem, incarnatus fuit et passus, quia per suam passionem destruxit totaliter infernum. ...

537. 19. ... in tantum dicunt (Armeni), quod (dicta) concupiscentia carnis est peccatum et malum, quod parentes etiam christiani, quando matrimonialiter concumbunt, committunt peccatum..., quia actum matrimonialem dicunt esse peccatum et etiam matrimonium. ...

538. 40. Alii vero dicunt, quod episcopi et presbyteri Armenorum nihil faciunt ad peccatorum remissionem nec principaliter nec ministerialiter sed solus Deus peccata remittit: nec episcopi vel presbyteri adhibentur ad faciendam dictam peccatorum remissionem, nisi quia ipsi acceperunt potestatem loquendi a Deo et ideo, cum absolvunt, dicunt: 'Deus dimittat tibi peccata tua'; vel: 'Ego dimitto tibi peccata tua in terra et Deus dimittat tibi in caelis'.

539. 42. Item Armeni dicunt et tenent, quod sola Christi passio sine omni alio Dei dono, etiam gratificante, sufficit ad peccatorum remissionem: nec dicunt, quod ad peccatorum remissionem faciendam requiratur gratia Dei gratificans, vel iustificans, nec quod in sacramentis novae legis detur gratia gratificans.

540. 48. Item Armeni dicunt et tenent, quod, si Armeni committant semel quodcunque crimen, quibusdam exceptis, ecclesia eorum potest absolvere eos, quantum ad culpam et poenam de dictis criminibus: sed si ahquis postea committeret iterum dicta crimina, absolvi non posset per eorum ecclesiam.

541. 49. Item dicunt, quod si aliquis... accipiat tertiam (uxorem), vel quartam et deinceps, non potest absolvi per eorum ecclesiam, quia dicunt, quod tale matrimonium fornicatio est. ...

542. 58. Item quod Armeni dicunt et tenent, quod ad hoc, quod sit baptismus verus, ista tria requiruntur, scilicet aqua, chrisma... et Eucharistia; ita quod, si aliquis baptizaret in aqua aliquem dicendo: 'Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen', et postea non inungeretur (dicto) chrismate, non esset baptismus. Si etiam non daretur ei Eucharistiae sacramentum, baptizatus non esset. ...

543. 871 64. Item Cathohcon minoris Armeniae dicit, quod sacraraentum confirmationis nihil valet, et si valet ahquid, ipse dedit hcentiam presbyteris suis, ut idem sacramentum conferant. panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem quod mentum Eucharistiae digne susceptum operetur in suscipiente peccatoram remissionem, vel poenarum debitarum peccato relaxationem, vel quod per ipsum detur gratia Dei conferunt episcopi promissa vel accepta pecunia. Et eodem De satisfactione Christi,thesauro Ecclesiae,

544. 67. Item quod Armeni non dicunt, quod post dicta verba consecrationis panis et vini sit facta transsubstantiatio panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem, quod natum fuit de Virgine Maria et passum et resurrexit; sed tenent, quod illud sacramentum sit exemplar vel similitudo aut figura veri corporis et sanguinis Domini: ... propter quod ipsi sacramentum Altaris non vocant corpus et sanguinem Domini, sed hostiam vel sacrificium vel communionem. ...

545. 68. Item Armeni dicunt et tenent, quod si presbyter vel episcopus ordinatus committat fornicationem, etiam in secreto, perdit potestatem conficiendi et ministrandi omnia sacramenta. ...

546. 70. Item Armeni non dicunt nec tenent, quod sacramentum Eucharistiae digne susceptum operetur in suscipiente peccatorum remissionem, vel poenarum debitarum peccato relaxationem, vel quod per ipsum detur gratia Dei vel eius augmentum: sed ... corpus Christi intrat in eius corpus et in ipsum convertitur, sicut alia alimenta convertuntur in alimentato. ...

550. Unigenitus Dei Filius... 'factus nobis a Deo sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio' (cf. I Cor 1, 30), 'non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa' (Hebr 9, 12). 'Non enim corruptibilibus auro et argento, sed sui ipsius agni incontaminati et immaculati pretioso sanguine nos redemit' (cf. I Petr 1, 18 s), quem in ara crucis innocens immolatus non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse ita, ut 'a planta pedis usque ad verticem capitis nulla sanitas' (cf. Is 1, 6) inveniretur in ipso. Quantum ergo exinde, ut nec supervacua inanis aut superflua tantae effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius Pater, ut sic sit 'infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, Dei amicitiae participes sunt effecti' (cf. Sap 7, 14).

551. Quem quidem thesaurum... per beatum Petrum caeli clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et pro piis ac rationabilibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione poenae temporalis pro peccatis debitae, tam generaliter, quam specialiter (prout cum Deo expedire cognoscerent), vere paenitentibus et confessis misericorditer applicandum.

552. Ad cujus quidem thesauri cumulum Beatae Dei Genitricis omniumque electorum a primo justo usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur; de cujus consumptione seu minutione non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi (ut praedictum est) merita, quam pro eo, quod quanto plures ex ejus applicatione trahuntur ad justitiam, tanto magis acrrescit ipsorum cumulus meritorum;

553. 1. ... Quod de rebus per apparentia naturalia quasi nulla certitudo potest haberi; illa tamen modica potest in brevi haberi tempore, si homines convertant intellectum suum ad res, et non ad intellectum Aristotelis et commentatoris.

554. 2. ... Quod non potest evidenter evidentia praedicta ex una re inferri vel concludi alia res, vel ex non-esse unius non-esse alterius.

555. 3. ... Quod propositiones: 'Deus est', 'Deus non est', penitus idem significant, licet alio modo.

557. 10. ... Quod de substantia materiali alia ab anima nostra non habemus certitudinem evidentiae.

558. 11. ... Quod excepta certitudine fidei non erat alia certitudo nisi certitudo primi principii vel quae in primum principium potest resolvi.

559. 14. ... Quod nescimus evidenter, quod alia a Deo possint esse causa alicuius effectus - quod aliqua causa causet efficienter, quae non sit Deus - quod aliqua causa efficiens naturalis sit vel esse possit.

560. 15. ... Quod nescimus evidenter, utrum aliquis effectus sit vel esse possit naturaliter productus.

561. 17. ....Quod nescimus evidenter, quod in aliqua productione concurrat subiectum.

563. 22. ...Quod quacumque re demonstrata nullus scit evidenter, quin ipsa sit Deus, si per Deum intelligamus ens nobilissimum.

564. 25. ...Quod aliquis nescit evidenter, quin ista possit rationabiliter concedi: 'Si aliqua res est producta, Deus est productus'.

565. 26. ... Quod non potest evidenter ostendi, quin quaelibet res sit aeterna.

566. 30. ... Quod istae consequentiae non sunt evidentes: 'Actus intelligendi est: ergo intellectus est. Actus volendi est: igitur voluntas est'.

567. 31. ... Quod non potest evidenter ostendi, quin omnia, quae apparent, sint vera.

568. 32. ... Quod Deus et creatura non sunt aliquid.

569. 40. ... Quod quidquid est in universo, est melius ipsum quam non ipsum.

570. 53. ... Quod hoc est primum principium et non aliud: 'Si aliquid est, aliquid est'.

571. Responsiones dedisti, quae nos inducunt, ut a te sequentia requiramus:

572. 2., si credis, quod sacramentum confirmationis per alium quam per episcopum non potest ex officio ordinarie ministrari.

573. 3., si credis, quod solum per Romanum Pontificem, plenitudinem potestatis habentem, possit dispensatio sacramenti confirmationis presbyteris, qui non sunt episcopi, committi.

574. 4., si credis, quod chrismati per quoscumque sacerdotes, qui non sunt episcopi neque a Romano Pontifice super hoc commissionem seu concessionem aliquam receperunt, iterum per episcopum vel episcopos sint chrismandi.

575. (Art. 4, conclusio 3) Quod haec benedicta, immo superbenedicta lex et dulcissima, videlicet lex amoris ... omnem aufert proprietatem et dominium ...: - revoco tamquam falsam, erroneam et haereticam, quia Christus et Apostoli illam legem perfectissime tenuerunt, et multi alii statuum diversorum legem hanc ... tenuerunt ..., qui proprietatem et dominium habuerunt ...

576. (Concl. 4) Quod actualis abdicatio cordialis voluntatis et temporalis potestatis, dominii seu auctoritatis, statum perfectissimum ostendit et efficit ... - Istam universaliter intellectam reputo falsam, erroneam et haereticam...

577. 1091 (Corr.1) Quod Christus non abdicasse huiusmodi possessionem et ius in temporalibus, non habetur ex nova lege, immo potius oppositum (cf. Mt 8, 20). - (Corr. 2) Quod hanc legem pro regula perfectionis Christus docuit et exemplo firmavit... - Ista duo correlaria revoco tamquam falsa, erronea et haeretica, et contra determinationem Decretalis domini Ioannis papae XXII, quae incipit 'Quia quorumdam'.

578. 1. Quod si hostia consecrata cadat seu proiciatur in cloacam, lutum seu aliquem turpem locum, quod, speciebus remanentibus, sub eis esse desinit corpus Christi et redit substantia panis.

579. 2. Quod si hostia consecrata a mure corrodatur seu a bruto sumatur, quod, remanentibus dictis speciebus, sub eis desinit esse corpus Christi et redit substantia panis.

580. 3. Quod si hostia consecrata a iusto vel a peccatore sumatur, quod, dum species dentibus teritur, Christus ad caelum rapitur et in ventrem hominis non traicitur.

Chapter 12 of 48