D 719–762
719. (1) Elisabeth Luc. 1, cum loquitur beatae Mariae Virgini dicens: 'Beata quae credidisti, quoniam perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino' (Lc 1, 45), innuere videtur, illas propositiones, scilicet 'Paries filium et vocabis nomen eius Jesum; hic erit magnus' etc. (Lc 1, 31s), nondum habere veritatem.
720. (2) Item Luc. ult. Christus post resurrectionem dicens: 'Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me' (Lc 24, 44 ), videtur innuisse, quod tales propositiones vacuae erant veritatis.
721. (3) Item ad Hebr. 10, ubi Apostolus inquit: 'Umbram habens lex futurorum bonorum' et 'non ipsam imaginem rerum' (Hebr 10, 1), innuere videtur, quod propositiones Veteris Legis, quae erant de futuro, nondum habebant determinatam veritatem.
722. (4) Item, quod non sufficit ad veritatem propositionis de futuro, quod res erit, sed requiritur, quod inimpedibiliter erit.
724. (1) Confessionem peccatorum in specie, ex universalis Ecclesiae realiter statuto, non divino iure compertam fore (Complut. 2.: Quod conf. de pecc. in specie fuerit ex aliquo statuto universalis Ecclesiae, non de iure divino).
725. (2) Peccata mortalia quoad culpam et poenam alterius saeculi absque confessione, sola cordis contritione (supplendum ex (3): deleri) (Complut. 1: ... alterius saeculi delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claves),
726. (3) pravas vero cogitationes sola displicentia deleri (3: Quod pravae cogit. confiteri non debent, sed sola displ. delentur sine ordine ad claves).
727. (4) Quod confessio secreta sit, necessario non exigi (4: Confessio debet esse secreta, i. e. de peccatis secretis, non de manifestis).
728. (5) Non peracta paenitentia, confitentes absolvi non debere (5: Non sunt absolvendi paenitentes, nisi peracta prius paenitentia eis iniuncta).
729. (6) Romanum Pontificem purgatorii poenam remittere (suppl. ex (7): non posse) (6: Papa non potest indulgere alicui vivo poenam purgatorii),
731. (7) et super his, quae universalis Ecclesia statuit, dispensare non posse (=8).
732. (8) Sacramentum quoque paenitentiae, quantum ad collationem gratiae, naturae, non autem institutionis Novi vel Veteris Testamenti exsistere (9: ... qu. ad coll. gratiae, sacramentum naturae est, non alicuius institutionis Vet. vel N. T.).
733. (Censura in Bulla 6) Pro potioris cautelae suffragio, omnes et singulas propositiones praedictas falsas, sanctae catholicae fidei contrarias, erroneas et scandalosas et ab evangelica veritate penitus alienas, sanctorum quoque Patrum decretis et aliis Apostolicis constitutionibus contrarias fore ac manifestam haeresim continere... declaramus.
734. Cum praeexcelsa meritorum insignia, quibus regina caelorum, Virgo Dei genitrix gloriosa, sedibus praelata aethereis, sideribus quasi stella matutina praerutilat, devotae considerationis indagine perscrutamur ...: dignum, quin potius debitum reputamus, universos Christi fideles, ut omnipotenti Deo (cuius providentia eiusdem Virginis humilitatem ab aeterno respiciens, pro reconcilianda suo auctori humana natura lapsu primi hominis aeternae morti obnoxia, eam sui Unigeniti habitaculum Sancti Spiritus praeparatione constituit, ex qua carnem nostrae mortali tatis pro redemptione populi sui assumeret, et immaculata Virgo nillilominus post partum remaneret) de ipsius immaculatae Virginis mira conceptione gratias et laudes referant, et instituta propterea in Dei Ecclesia Missas et alia divina officia dicant, et illis intersint, indulgentiis et peccatorum remissionibus invitare, ut exinde fiant eiusdem Virginis meritis et intercessione divinae gratiae aptiores.
735. Sane cum s. Romana Ecclesia de intemeratae semperque Virginis Mariae conceptione publice festum solemniter celebret, et speciale ac proprium super hoc officium ordinaverit : nonnulli, ut accepimus, diversorum ordinum praedicatores in suis sermonibus ad populum publice per diversas civitates et terras affirmare hactenus non erubuerunt, et quotidie praedicare non cessant, omnes illos, qui tenent aut asserunt, eandem gloriosam et immaculatam Dei genitricem absque originalis peccati macula fuisse conceptam, mortaliter peccare, vel esse haereticos, eiusdem immaculatae conceptionis officium celebrantes, audientesque sermones illorum, qui eam sine huiusmodi macula conceptam esse affirmant, peccare graviter.
736. Prop. ex conclusionibus in Theelogia propriis . Dico pro- babiliter et, nisi esset communis modus dicendi theologorum in oppositum, firmiter assererem : assero tamen hoc dictum in se esse probabile, et est, quod sicut opinatur aliquid ita esse, praecise, quia vult sic opinari, ita credit aliquid esse verum, praecise, quiavult credere
737. Non est in potestate libera hominis credere esse falsum, quando sibi placet. De anima humana (contra Neo-Aristotelicos) [Ex Bulla «Apostolici Regiminis* (SESSIO VIII), 19. Dec. 1513.]
738. Cum ... zizaniae seminator ... nonnullos perniciosissimos errores, a fidelibus semper explosos, in agro Domini superseminare et augere sit ausus, de natura praesertim animae rationalis, quod videlicet mortalis sit, aut unica in cunctis hominibus, et nonnulli temere philosophantes, secundum saltem philosophiam verum id esse asseverent : contra huiusmodi pestem opportuna remedia adhibere cupientes, hoc sacro approbante Concilio damnamus et reprobamus omnes asserentes animam intellectivam mortalem esse, aut unicam in cunctis hominibus, et haec in dubium vertentes, cum illa non solum vere per se et essentialiter humani corporis forma exsistat, sicut in canone felicis recordationis Clementis papae V praedecessoris Nostri in (generali) Viennensi Concilio edito continetur (DS 902), verum et immortalis, et pro corporum quibus infunditur multitudine singulariter multiplicabilis, et multiplicata, et multiplicanda sit...
739. Sacro approbante Concilio, declaramus et definimus, 1475 pietatis (antedictos) per respublicas institutos et auctoritate Sedis Apostolicae hactenus probatos et confirmatos, in quibus prp eorum impensis et indemnitate aliquid moderatum ad solas ministrorum impensas et aliarum rerum ad illorum conservationem, ut praefertur, pertinentium, pro eorum indemnitate dumtaxat, ultra sortem absque lucro eorundem IMontium recipitur, neque speciem mali praeferre, nec peccandi incentivum praestare, neque ullo pacto improbari, quin immo meritorium esse ac laudari et probari debere tale mutuum Ugiosos et ecclesiasticas ac saeculares personas, qui contra praesentis declarationis et sanctionis formam de cetero praedicare seu disputare verbo vel scriptis ausi fuerint, excommunicationis latae sententiae poenam, privilegio quocunque non obstante, incurrere volumus. De relatione inter Papam et Concilia K
740. ... Nos a tam nefariae Sanctionis (pragmaticae Bituricensis) et contentorum in ea revocatione retrahi aut desistere salva conscientia... non posse aut debere censemus. Nec illud Nos movere debet, quod Sanctio ipsa et in ea contenta in Basileensi Concilio edita et, ipso Concilio instante, a Bituricensi Congregatione recepta et acceptata fuerunt, cum ea omnia post translationem eiusdem Basileensis Concilii per fel. mem. Eugenium IV (Ferraram 18 septembre 1437) factam, a Basileensi Conciliabulo facta exstiterint ac propterea nullum robur habere potuerint, cum etiam solum Romanum Pontificem pro tempore exsistentem tamquam auctoritatem super omnia concilia habentem, conciliorum indicendorum, transferendorum ac dissolvendorum plenum ius et potestatem habere nedum ex sacrae Scripturae testimonio, dictis sanctorum Patrum ac aliorum Romanorum Pontificum etiam, praedecessorum Nostrorum, sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorundem conciliorum confessione manifeste constet...
741. 1. Haeretica sententia est, sed usitata, sacramenta Novae Legis iustificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.
742. 2. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare.
744. 4. Imperfecta caritas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui se solo satis est facere poenam purgatorii, et impedit introitum regni.
745. 5. Tres esse partes paenitentiae: contritionem, confessionem et satisfactionem, non est fundatum in sacra Scriptura nec antiquis sanctis christianis doctoribus.
746. 6. Contritio, quae paratur per discussionem, collationem et detesta tionem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, haec contritio facit hypocritam, immo magis peccatorem.
747. 7. Verissimum est proverbium et omnium doctrina de contritionibus huc usque data praestantius: 'De cetero non facere, summa paenitentia: optima paenitentia, nova vita.'
748. 8. Nullo modo praesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas. Unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.
749. 9. Dum volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiae Dei nihil volumus relinquere ignoscendum.
750. 10. Peccata non sunt ulli remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; immo peccatum maneret, nisi remissum crederet: non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.
751. 11. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi: 'Quodcumque solveris' etc. (Mt 16,19). Hinc, inquam, confide, si sacerdotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quidquid sit de contritione.
752. 12. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed ioco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus.
753. 13. In sacramento paenitentiae ac remissione culpae non plus facit Papa aut episcopus, quam infimus sacerdos: immo, ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet Christianus, etiamsi mulier aut puer esset.
755. 15. Magnus est error eorum, qui ad sacramenta Eucharistiae accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicuius peccati mortalis, quod praemiserint orationes suas et praeparatoria omnes illi iudicium sibi manducant et bibunt. Sed si credant et confidant, se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros et dignos.
756. 16. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi Concilio statueret, laicos sub utraque specie communicandos: nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schismatici.
757. 17. Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et Sanctorum.
758. 18. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium, et remissiones bonorum operum; et sunt de numero eorum, quae licent, et non de numero eorum, quae expediunt (cf. 1 Cor 6, 12).
759. 19. Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam.
760. 20. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares et ad fructum spiritus utiles.
761. 21. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris solummodo et impatientibus.
762. 22. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae nec utiles: videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his, qui non commiserunt crimina, his, qui crimina commiserunt, sed non publica, his, qui meliora operantur.
Chapter 16 of 48