Skip to the text

D 1603–1645

1603. Obversari ... tibi debuisset ante oculos,... 'si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde detrimenti quam utilitatis oriri (DS 1853). Porro Romana Ecclesia solam Vulgatam editionem ex notissimo Tridentini Concilii praescripto (DS 1506) suscipiens, aliarum linguarum versiones respuit, easque tantum permittit, quae cum adnotationibus ex Patrum et catholicorum doctorum scriptis opportune depromptis eduntur, ne tantus thesaurus pateat novitatum corruptelis, atque ut Ecclesia toto orbe diffusa sit labii unius et sermonum eorundem (Gn 11, 1).

1604. Sane cum in vernaculo sermone creberrimas animadvertamus vicissitudines, varietates, commutationesque, profecto ex immoderata biblicarum versionum licentia immutabilitas illa convelleretur, quae divina decet testimonia, et fides ipsa nutaret, cum praesertim ex unius syllabae ratione quandoque de dogmatis veritate dignoscatur. In id proinde pravas teterrimasque machinationes suas conferre in more habuerunt haeretici, ut editis vernaculis Bibliis (de quorum tamen mira varietate ac discrepantia ipsi se invicem accusant et carpunt) suos quisque errores sanctiore divini eloquii apparatu obvolutos per insidias obtruderent. 'Non (T. orig.: neque) enim natae sunt haereses, inquiebat S. Augustinus, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur etiam temere et audacter asseritur.' Quod si viros pietate et sapientia spectatissimos in Scripturarum interpretatione haud raro defecisse dolemus, quid non timendum, si imperito vulgo, qui ut plurimum non delectu aliquo, sed temeritate quadam iudicat, translatae in vulgarem quamcumque linguam Scripturae libere pervolvendae traderentur?...

1605. Quare in celebri illa sua ad fideles ecclesiae Metgnsis epistola sapienter omnino haec praecipit decessor Noster INNOCENTIUS III: Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed ab eis tantum qui ea fideh possunt concipere intellectu. Propter quod simplicioribus, inquit Apostolus, quast parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam 2]. Maiorum enim est cibus, sicut ipse dicebat: «Sapientiam . . . loquimur inter iiiter vos autem nihil iudicavi me scire, nisi lesum Christwn et hunc crucifixum 2]. Tanta est enim divinae Scripturae profunditas, ut non solum et sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad illius indagandam. Propter quod dicit [Ps , 7j.

1606. Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia quae montem tetigisset lapidaretur [IIcbri2, 20; Exio, I2sq], ne videlicct simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem sacrae Scripturae pertingere vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: «Altiora te 7ie quaeplus sapere qiiam oportet sapere, sed sapere ad [Romi2, 3]. At notissimae sunt non mox laudati III solum, sed et PII IV, CLEMEN- TIS VIII et BENEDICTI XIV Constitutiones, praecavebatur, ne, si ad liquidum cunctis pateret Scriptura, forte vilesceret et pateret despectui, aut prave intellecta a mediocribus, in errorem induceret. Sed, quae sit Ecclesiae mens de Scripturae lectione atque interpretatione, noscat luculentissime fraternitas tua ex praeclara alterius praedecessoris Nostri CLEMENTIS XI Constitutione «Unigenitus», qua illae doctrinae diserte improbantur, quibus utile ac necessarium asserebatur omni tempori, omni loco et omni personarum generi cognoscere mysteria sacrae Scripturae, cuius lectio esse pro omnibus adstruebatur, damnosumque esse christianum populum ab eodem retrahere, immo Christi os fidelibus obturari , cum ex ipsorum manibus Novum Testamentum abripiatur. [Prop. Quesnelli 79— 85: n. U39— 1445.] De versionibus s. Scripturae '. [Ex Encycl. «Ubi primum», 5. Maii .]

1607. 783 ... Hostium nostrorum iniquitas eousque progreditur, ut praeter colluviem perniciosorum librorum religioni per se infestam, in religionis detrimentum vertere nitantur etiam sacras Litteras ad rehgionis ipsius aedificationem divinitus nobis datas. Non vos latet. Venerabiles Fratres, Societatem quandam, dictam vulgo biblicam, per totum orbem audacter vagari, quae spretis sanctorum Patrum traditionibus, et contra notissimum TRIDENTINI Concilii decretum [v.n.786], in id viribus ac modis omnibus intendit, ut in vulgares linguas nationum omnium sacra vertantur vel potius

1608. Ad quam pestem avertendam praedecessores Nostri plures ediderunt Constitutiones . . . [e.g.PIUS Vll;v.n.i602sqq]. . . . Nos quoque pro apostolico Nostro munere hortamur vos, Venerabiles Fratres, ut gregem vestrum a letiferis hisce pascuis amovere omnimode satagatis. Arguitey obsecrate, instate opportune importune in omni patientia et doctrina [2Tim4, 2], ut fideles vestri regulis nostrae Indicis Congregationis adamussim inhaerentes sibi persuadeant, «si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur , plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri». Quam veritatem et experientia commonstrat, et praeter ceteros Patres declaravit S. Augustinus his verbis: «Non enim ...» [v.n. 1604]. 18. Aug. 1830.]

1609. Ut animarum damnis occurrant, nonnulli confessarii mediam inter utramque sententiam viam se posse tenere arbitrantur. Si quis ipsos consulat de istiusmodi lucro, illum ab eo deterrere conantur. Si paenitens perseveret in consilio pecuniam mutuo dandi negotiatoribus, et obiciat, sententiam tali mutuo faventem multos habere patronos et insuper non fuisse damnatam a Sancta Sede non semel ea de re consulta: tunc isti confessarii exigunt, ut paenitens promittat se filiali oboedientia obtemperaturum iudicio Summi Pontificis, si intercedat qualecumque sit; nec, hac promissione obtenta, absolutionem denegant quamvis probabiliorem credant opinionem contrariam tali mutuo. Si paenitens non confiteatur de lucro ex pecunia sic mutuo data, et videatur in bona fide: isti confessarii, etiamsi aliunde noverint ab eo perceptum esse aut etiam nunc percipi istiusmodi lucrum, eum absolvunt, nulla ea de re interrogatione facta, quando timent, ne paenitens admonitus restituere aut a tali lucro abstinere recuset.

1610. Qu.: 1. Utrum possit horum posteriorum confessariorum agendi rationem probare ? 2. Utrum alios confessarios rigidiores ipsum adeuntes consulendi causa possit hortari, ut istorum agendi rationem sequantur, donec S. Sedes expressum ea de quaestione iudicium ferat? Resp. S. Pontificis: Ad 1. Non esse inquietandos. - Ad 2. Provisum in primo.

1612. Qu. (9 septembre 1837): An paenitentes, qui moderatum lucrum solo legis titulo ex mutuo dubia vel mala fide perceperunt, absolvi sacramentaliter possint, nullo imposito restitutionis onere, dummodo de patrato ob dubiam vel malam fidem peccato sincere doleant et filiali oboedientia parati sint stare mandatis S. Sedis? Resp.: Affirmative, dummodo parati sint stare mandatis S. Sedis.

1613. Alteram nunc persequimur causam malorum uberrimam, quibus afflictari in praesens comploramus Ecclesiam, indifferentismum scilicet, seu pravam illam opinionem, ... qualibet fidei professione aeternam posse animae salutem comparari, si mores ad recti honestique normam exigantur. ... Atque ex hoc putidissimo indifferentismi fonte absurda illa fluit ac erronea sententia seu potius deliramentum, asserendam esse ac vindicandam cuilibet libertatem conscientiae.

1614. Cui quidem pestilentissimo errori viam sternit plena illa atque immoderata libertas opinionum, quae in sacrae et civilis rei labem late grassatur, dictitantibus per summam impudentiam nonnullis, aliquid ex ea commodi in religionem promanare. At 'quae peior mors animae quam libertas erroris?' inquiebat Augustinus. ...

1615. Neque laetiora et religioni et principatui ominari posparari mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. Constat quippe, pertimesci ab impudentissimae libertatis amatoribus concordiam illam, quae semper rei et sacrae et civili fausta exstitit ac Eos imprimis affectu paterno complexi, qui ad praesertim disciplinas et ad philosophicas quaestiones animum appulere, hortatores auctoresque iisdem sitis, ne solius ingenii sui viribus freti imprudenter a veritatis semita in viam abeant impiorum. Meminerint Deum esse sapientiae ducem emendatoremque sapientiiun [cf. Sap 7, i5j, ac fieri non posse, ut sine Deo Deum discamus, qui per Verbum docet homines scire Deum Superbi seu potius insipientis hominis est, fidei mysteria, quae exsuperant omnem sensum , humanis examinare ponderibus nostraeque mentis rationi confidere, quae naturae humanae conditione debilis est et infirma. De falsis doctrinis Felicitati de Lamennais K [Ex Encycl. «Singulari nos affecerant gaudio» ad episcopos Gallianmij

1616. Eos imprimis affectu paterno complexi, qui ad sacras praesertim disciplinas et ad philosophicas quaestiones animum appulere, hortatores auctoresque iisdem sitis, ne solius ingenii sui viribus freti imprudenter a veritatis semita in viam abeant impiorum, Meminerint Deum esse sapientiae ducem emendatoremque sapientium (cf. Sap 7, 15), ac fieri non posse, ut sine Deo Deum discamus, qui per Verbum docet homines scire Deum.

1617. Ceterum lugendum valde est, quonam prolabantur humanae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat atque contra Apostoli monitum nitatur p/us sapere quam oporteai sapere [cf. Rom , 3], sibique nimium praefidens veritatem quaerendam autumet extra in qua absque vel levissimo erroris coeno ipsa invenitur, quaeque idcirco columna ac firmamentum veritatis appellatur et est. Probe autem intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos hic loqui etiam de fallaci illo haud ita pridem invecto philosophiae systemate plane improbando, quo ex proiecta et effrenata novitatum cupiditate veritas, ubi certo consistit, non quaeritur, sanctisque et apostolicis traditionibus posthabitis doctrinae aliae inanes, futiles incertaeque, nec ab Ecclesia probatae adsciscuntur , quibus veritatem ipsam fulciri ac sustineri vanissimi homines perperam arbitrantur. Damnatio operum Georgii Hermes*. [Ex Brevi «Dum acerbissimas», 26. Sept. 1835.]

1618. Ad augendas, quibus diu noctuque ob id [scil. perse- cutiones Ecclesiae] premimur, angustias illud etiam calamitoigitur hac in Encyclica librum damnat, conqueriturque vehementer, quod allegantur. sissimum ac summopere deplorandum accedit, quod inter eos, qui pro religione editis operibus certant, nonnulli simulate se intrudere audeant, qui similiter pro eadem videri volunt et ostentant se dimicare, ut retenta religionis specie, veritate autem despecta, facilius possint per philosophiam seu per vanas eorum philosophicas commentationes et inanem fallaciam incautos seducere atque pervertere, hinc et populos decipere fidentiusque inimicis palam saevientibus adiutrices porrigere manus. Quapropter, ut nobis impiae et insidiosae quorundam horum scriptorum mohtiones innotuerunt , non distuhmus per nostras Utteras calhda eorum et prava denuntiare consiha erroresque damnare, simul et exitiales patefacere fraudes, quibus divinam Ecclesiae constitutionem et ecclesiasticam , immo et totum ipsum publicum ordinem funditus evertere vaferrime contendunt. Et quidem tristissimo facto comprobatum est, eos deposito tandem simulationis velo vexillum contra quamcunque a Deo constitutam potestatem alte iam

1619. Verum non haec sola subest gravissima lugendi causa. Praeter enim eos, qui omnium catholicorum scandalo se perduellibus devoverunt, ad amaritudinum nostrarum cumulum in theologicum etiam studium prodire videmus, qui novitatis cupidine et aestu " semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes "(2Ti 3,7) magistri exsistunt erroris, quia veritatis discipuli non fuerunt.(DS 2738) Peregrinis quippe improbandisque doctrinis sacra ipsi inficiunt studia et publicum etiam, si quod tenent in scholis et academiis, docendi magisterium profanare non dubitant, ipsumque, quod tueri se iactant, sacratissimum adulterare dignoscuntur fidei depositum. Atque inter huiusmodi erroris magistros ex constanti et fere communi per Germaniam fama adnumeratur Georgius Hermes, utpote qui audacter a regio, quenn universa traditio et SS. Patres in exponendis ac vindicandis fidei veritatibus tramitem stravere, deflectens, quin et superbe contemnens et damnans, tenebrosam ad errorem omnigenum viam moliatur in dubio positivo tanquam basi omnis theologicae inquisitionis et in principio, quod statuit, rationem principem normam ac unicum medium esse, quo horno assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem....

1620. (Judicatum est, auctorem in suis) operibus contexere absurda et a doctrina catholicae Ecclesiae aliena; praesertim vero circa naturam fidei et credendorum regulam, circa sacram Scripturam, traditionem revelationem et Ecclesiae magisterium, circa motiva credibilitatis circa argumenta, queis existentia Dei adstrui confirmarique consuevit, circa ipsius Dei essentiam, sanctitatem, iustitiam, libertatem, eiusdemque finem in operibus, quae a theologis vocantur ad extra, necnon circa gratiae necessitatem, eiusdemque ac donorum distributionem, retributionem praemiorum, et poenarum inflictionem, circa protoparentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires;

1623. 2. La divinité de la (La) révélation mosaÔque se prouve avec certitude par la tradition orale et écrite de la synagogue et du christianisme.

1624. 3 . La preuve, (de la révélation chrétienne) tirée des miracles de Jésus-Christ, sensible et frappante pour les témoins oculaires, n'a point perdu sa force et son éclat vis--vis des générations subséquentes. Nous trouvons cette preuve en toute certitude dans l'authenticité du Nouveau Testament (-! ), dans la tradition orale et écrite de tous les chrétiens. C'est par cette double tradition que nous devons la démontrer l'incrédule qui la rejette ( ceux qui la rejettent) ou a ceux (-!) qui sans l'admettre encore, la désirent.

1625. 4. On n'a pas (point) le droit d'attendre d'un incrédule qu'il admette la résurrection de notre divin Sauveur, avant de lui en avoir administré des preuves certaines; et ces preuves sont déduites (de la même tradition) par le raisonnement.

1626. 5. Sur ces questions diverses, la raison précede la foi et doit nous y conduire (L'usage de la raison précede la foi, et y conduit l'homme par la révélation et la grce) (cf. DS 2813).

1627. 6. Quelque faible et obscure que soit devenue la raison par le péché originel, il lui reste assez de clarté et de force pour nous guider avec certitude l'existence de Dieu, la révélation faite aux Juifs par MoÔse, et aux chrétiens par notre adorable Homme-Dieu (La raison peut prouver avec certitude l'authenticité de la révélation faite aux Juifs par MoÔse et aux chrétiens par Jésus-Christ).

1628. Propositio: Quod nempe sacramentum extremae unctionis oleo episcopali benedictione non consecrato ministrari valide possit: Declar. S. Officii: propositionem esse temerariam et errori proximam.

1629. Qu.: An in casu necessitatis parochus ad validitatem sacramenti extremae unctionis uti possit oleo a se benedicto? Resp.: (cfirm. a S. Office): Negative, ad formam Decreti (S. Officii) 13 janvier 1611 (coram Paulo V)

1630. ... Neque denique ignoratis, quanta vel diligentia vel sapientia opus sit transferenda fideliter in aliam linguam eloquia Domini; ut nihil proinde facilius contingat, quam ut in eorundem versionibus per societates biblicas multiplicatis gravissimi ex tot interpretum vel imprudentia vel fraude inserantur errores; quos ipsa porro illarum multitudo et varietas diu occultat in perniciem multorum. Ipsarum tamen societatum parum aut nihil omnino interest, si homines Biblia illa vulgaribus sermonibus interpretata lecturi in alios potius quam alios errores dilabantur, dummodo assuescant paulatim ad liberum de Scripturarum sensu iudicium sibimet ipsis vindicandum, atque ad contemnendas traditiones divinas ex Patrum doctrina in Ecclesia catholica custoditas, ipsumque Ecclesiae magisterium repudiandum.

1631. Hunc in finem bibhci hdem soch Ecclesiam sanctamque hanc PETRI Sedem calumniari non cessant, quasi a pluribus iam saecuhs fidelem popuhim a sacrarum Scripturarum cognitione arcere conetur; cum tamen plurima exstent eademque luculentissima documenta singularis studii, quo recentioribus ipsis temporibus summi Pontifices, ceterique ductu cathohci antistites usi sunt, ut cathohcorum gentes ad Dei eloquia scripta et tradita impensius erudirentur.

1632. Iis in regulis, quae a Patribus a Tridentina Synodo delectis conscriptae et a Pio IV (DS 1854) ... approbatae Indicique librorum prohibitorum praemissae sunt, generali sanctione statutum legitur, ut Biblia vulgari sermone edita non aliis permitterentur, nisi quibus illorum lectio ad fidei atque pietatis augmentum profutura iudicaretur. Huic eidem regulae nova subinde propter perseverantes haereticorum fraudes cautione constrictae ea demum auctoritate Benedicti XIV adiecta declaratio est, ut permissa porro habeatur lectio vulgarium versionum, quae ab Apostolica Sede approbatae, aut cum annotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae Patribus vel ex doctis catholicisque viris editae fuerint ...

1633. Hinc notum omnibus sit, gravissimi coram Deo et Ecclesia criminis reos fore illos omnes, qui earundem societatum dare nomen aut operam suam commodare seu quomodocunque favere praesumpserint. De fide et ratione (contra [Ex Encycl. «Qui pluribus», 9. Nov. 1846.]

1634. (Noscitis, christiani nominis hostes docere:) commentitia esse et hominum inventa sacrosancta nostrae religionis mysteria, catholicae Ecclesiae doctrinam humanae societatis bono et commodis adversari (cf. DS 2940), ac vel ipsum Christum et Deum eiurare non extimescant. Et quo facilius populis illudant atque incautos praesertim et imperitos decipiant et in errores secum abripiant, sibi unis prosperitatis vias notas esse comminiscuntur, sibique philosophorum nomen arrogare non dubitant, perinde quasi philosophia, quae tota in naturae veritate investiganda versatur, ea respuere debeat, quae supremus et clementissimus ipse totius naturae auctor Deus singulari beneficio et misericordia hominibus manifestare est dignatus, ut veram ipsi felicitatem et salutem assequantur.

1635. Hinc praepostero sane et fallacissimo argumentandi genere numquam desinunt humanae rationis vim et excellentiam appellare, extollere contra sanctissimam Christi fidem, atque audacissime blaterant, eam humanae refragari rationi (cf. DS 2906). Quo certe nihil dementius, nihil magis impium, nihil contra ipsam rationem magis repugnans fingi vel excogitari potest. Etsi enim fides sit supra rationem, nulla tamen vera dissensio nullumque dissidium inter ipsas inveniri umquam potest, cum ambae ab uno eodemque immutabilis aeternaeque veritatis fonte, Deo optimo maximo, oriantur atque ita sibi mutuam opem ferant, ut recta ratio fidei veritatem demonstret, tueatur, defendat, fides vero rationem ab omnibus erroribus liberet eamque divinarum rerum cognitione mirifice illustret, confirmet atque perficiat.

1636. Neque minore certe fallacia, Venerabiles Fratres, isti divinae revelationis inimici humanum progressum summis laudibus efferentes in catholicam religionem temerario plane ac sacrilego ausu illum inducere vellent, perinde ac si ipsa religio non Dei, sed hominum opus esset aut philosophicum aliquod inventum, quod humanis modis perfici queat. In istos tam miserre delirantes percommode quidem cadit, quod Tertullianus sui temporis philosophis merito exprobrabat: 'qui stoicum et platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt'. Et sane cum sanctissima nostra religio non ab humana ratione fuerit inventa, sed a Deo hominibus clementissime patefacta, tum quisque vel facile intelligit, religionem ipsam ex ejusdem Dei loquentis auctoritate omnem suam vim acquirere neque ab humana ratione deduci aut perfici umquam posse.

1637. Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet, Deum esse locutum, ac eidem, quemadmodum sapientissime docet Apostolus, 'rationabile obsequium' exhibeat (Rom 12, 1). Quis enim ignorat vel ignorare potest, omnem Deo loquenti fidem esse habendam, nihilque rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis acquiescere firmiterque adhaerere, quae a Deo, qui nec falli nec fallere potest, revelata esse constiterit?

1638. (Motiva credibilitatis religionis christianae) Sed quam multa, quam mira, quam splendida praesto sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem et 'omne dogmatum nostrorum principium radicem desuper ex caelorum Domino accepisse', ac propterea nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius exstare, et quod firmioribus innitatur principiis. Haec scilicet fides vitae magistra, salutis index, vitiorum omnium expultrix ac virtutum foecunda parens et altrix, divini sui auctoris et consummatoris Christi Jesu nativitate, vita, morte, resurrectione, sapientia, prodigiis, vaticinationibus confirmata, supernae doctrinae luce undique refulgens ac coelestium divitiarum ditata thesauris, tot prophetarum praedictionibus, tot miraculorum splendore, tot martyrum constantia, tot Sanctorum gloria vel maxime clara et insignis, salutares proferens Christi leges, ac maiores in dies ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens, universum orbem terra marique, a solis ortu usque ad occasum, uno Crucis vexillo pervasit atque idolorum profigata fallacia, errorum depulsa caligine triumphatisque cuiusque generis hostibus, omnes populos, gentes, nationes, utcumque immanitate barbaras ac indole, moribus, legibus, institutis diversas, divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi iugo subiecit, annuntians omnibus pacem, annuntians bona (cf. Is 52, 7). Quae certe omnia tanto divinae sapientiae ac potentiae fulgore undique collucent, ut cuiusque mens et cogitatio vel facile intelligat, christianam fidem Dei opus esse.

1639. (obligatio credendi) Itaque humana ratio ex splendidissimis hisce aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens, Deum eiusdem fidei auctorem exsistere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abiecta atque remota, omne eidem fidei obsequium praebeat oportet, cum pro certo habeat, a Deo traditum esse, quidquid fides ipsa hominibus credendum et agendum proponit.

1640. Nihil dicimus de alio illo decreto, quo m.atrimonii specta eiusque institutione et natura prorsus ignorata et eversa, atque Ecclesiae in sacramentum idem potestate penitus spreta, proponebatur iuxta iam damnatos haereticorum errores atque adversus Ecclesiae doctrinam, ut matrimonium tanquam civilis tantum contractus haberetur et in variis casibus divortium proprie dictum sanciretur omnesque matrimoniales causae ad laica deferrentur tribunalia et ab iudicarentur : cum nemo ex ignoret aut ignorare possit, legis sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum, atque idcirco inter Christianos viri et praeter sacramentum coniunctionem, cuiuscunque etiam legis vi factam, nihil esse nisi turpem atque exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere I exposuisse, ephemerides tradiderunt. damnatum, ac proinde a coniugali foedere sacramentum separari nunquam posse, et omnino spectare ad Ecclesiae potestatem ea omnia decernere, quae ad idem matrimonium quovis modo possunt pertinere. Definitio immaculatae conceptionis B. M. V. * 734

1641. ... Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad decus et ornamentum Virginis Deiparae, ad exaltationem fidei catholicae et christianae religionis augmentum, auctoritate Domini nostri Jesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra declaramus, pronuntiamus et definimus, doctrinam. quae tenet, beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo revelatam atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam.

1642. Sunt praeterea, Venerabiles Fratres, viri quidam erudi- tione praestantes, qui religionem munus esse fatentur longe praestantissimum a Deo hominibus datum , humanam nihilominus rationem tanto habent in pretio, tantopere extolkmt, ut vel ipsi religioni aequiparandam stultissime putent. Hinc ex vana ipsorum opinione theologicae perinde ac philosophicae tractandae sunt; cum tamen illae fidei dogmatibus innitantur, quibus nihil firmius, nihil stabilius, istae vero humana explicentur atque ilkistrentur ratione, qua nihil incertius, utpote quae varia est pro ingeniorum varietate, innumerisque fallaciis et praestigiis obnoxia. Ita quideni reiecta Ecclesiae auctoritate difficillimis quibusque reconditisque quaestionibus latissimus patuit campus, ratioque humana infirmis suis confisa viribus Ucentius excurrens turpissimos in errores lapsa est, quos hic referre nec vacat nec lubet, quippe Vobis probe cognitos atque exploratos, quique in rehgionis et civiks rei detrimentum illudque maximum redundarunt. Quamobrem istis hominibus, qui plus aequo vires efiferunt humanae rationis, ostendere oportet, plane id esse contrarium verissimae ilU sententiae Doctoris gentium si quis putet se aliquid esse, cuni nihil sit, ipse se seducit [Gale, 3]. Demonstrandum est, quantae sit arrogantiae pervestigare mysteria, quae revelare nobis dignatus est clementissimus Deus, eademque assequi complectique audere humanae mentis et angustiis, cum longissime ea vires excedant nostri inteliectus, qui ex ApostoU eiusdem dicto captivandus est in obsequium fidei [cf. 2 Cor lO, 5].

1643. Atque huiusmodi humanae rationis sectatores seu proponunt eiusque ductu fausta sibi omnia certe sunt, quam grave et acerbum ex culpa primi parentis inflictum sit vulnus humanae naturae, quippe quod et obfusae tenebrae menti et prona efifecta ad malum vokmtas. Hinc celeberrimi ex antiquissima aetate philosophi quamvis praeclare scripserint, doctrinas tamen suas gravissimis erroribus contaminarunt; hinc assiduum illud certamen, quod in nobis experimur, de quo loquitur Apostolus: Sentio in menibris meis legem repugnantem legi mentis meae [Rom7, 23].

1644. Nunc quando ex originis labe in universos Adami tionis lumen, et ex pristino iustitiae atque innocentiae statu miserrime deciderit humanum genus, ecquis satis esse rationem ducat ad assequendam veritatem? ecquis in tantis periculis atque in tanta virium infirmitate ne labatur et corruat, necessaria sibi neget ad salutem religionis divinae et gratiae coelestis auxilia? quae quidem auxilia benignissime iis largitur Deus, qui humili prece eadem flagitent, cum scriptum sit «Deus superbis resistit, humilibiis autem dat [Iac4, 6]. Idcirco conversus olim ad Patrem Christus Dominus altissima veritatum arcana patefacta haud esse affirmavit prudentibus et sapientibus huius saeculi , qui ingenio doctrinaque sua superbiunt et praestare negant obsequium fidei, sed vero humilibus ac simplicibus hominibus, qui fidei divinae oraculo nituntur et conquiescunt [cf.Mtii, 25; Lcl0,2l].

1645. Salutare hoc documentum eorum animis inculcetis oportet, qui humanae rationis vim usque adeo exaggerant, illius ut ope mysteria ipsa scrutari audeant atque explicare, quo nihil ineptius, nihil insanius. Revocare illos contendite a tanta mentis perversitate, exponentes nimirum, nihil esse a providentia Dei concessum hominibus, quam fidei divinae auctoritatem, hanc nobis esse quasi facem in tenebris, hanc ducem quam sequamur ad vitam, hanc necessariam prorsus esse ad salutem, utpote quod «sine fide . . . impossibile est placere bitury-) [Mci6, 16].

Chapter 36 of 48