Skip to the text

D 1388–1433

1388. 38. Peccator non est liber nisi ad malum sine gratia Liberatoris. -Lc 8, 9.

1389. 39. Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet luminis nisi ad aberrandum, ardoris nisi ad se praecipitandum, virium nisi ad se vulnerandum, est capax omnis mali et incapax ad omne bonum. - Mt 20, 34.

1391. 41. Omnis cognitio Dei, etiam naturalis, etiam in philosophis ethnicis, non potest venire nisi a Deo ; et sine gratia non producit nisi praesumptionem, vanitatem et oppositionem ad ipsum Deum loco affectuum adorationis, gratitudinis et amoris. - Rom 1, 19.

1393. 43. Primus effectus gratiae baptismalis est facere, ut moriamur peccato, adeo ut spiritus, cor, sensus non habeant plus vitae pro peccato, quam homo mortuus habeat pro rebus mundi. - Rom 6, 2: ed. 1693.

1394. 44. Non sunt nisi duo amores, unde volitiones et actiones omnes nostrae nascuntur : amor Dei, qui omnia agit propter Deum, quemque Deus remuneratur, et amor, quo nos ipsos ac mundum diligimus, qui, quod ad Deum referendum est, non refert et propter hoc ipsum fit malus. - Jo 5, 29.

1395. 45. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas omnesque actiones eius corrumpat. - Lc 15, 13: ed. 1693.

1397. 47. Oboedientia legis profluere debet ex fonte, et hic fons est caritas. Quando Dei amor est illius principium interius, et Dei gloria eius finis, tunc purum est, quod apparet exterius; alioquin non est nisi hypocrisis aut falsa iustitia. - Mt 25, 26: ed. 1693.

1398. 48. Quid aliud esse possumus, nisi tenebrae, nisi aberratio et nisi peccatum, sine fidei lumine, sine Christo et sine caritate? -Eph 5, 8.

1399. 49. Ut nullum peccatum est sine amore nostri, ita nullum est opus bonum sine amore Dei. - Mc 7, 22 23.

1400. 50. Frustra clamamus ad Deum: 'Pater mi', si spiritus caritatis non est ille, qui clamat. - Rom 8, 15.

1401. 51. Fides iustificat, quando operatur, sed ipsa non operatur nisi per caritatem. - Act 13, 39.

1402. 52. Omnia alia salutis media continentur in fide tamquam in suo germine et semine ; sed haec fides non est absque amore et fiducia. - Act 10, 43.

1403. 53. Sola caritas christiano modo facit (actiones christianas) per relationem ad Deum et Jesum Christum. - Col 3, 14.

1404. 54. Sola caritas est, quae Deo loquitur; eam solam Deus audit. - 1 Cor 13, 1.

1405. 55. Deus non coronat nisi caritatem: qui currit ex alio impulsu et ex alio motivo, in vanum currit. - 1 Cor 9, 24.

1406. 56. Deus non remunerat nisi caritatem: quoniam caritas sola Deum honorat. - Mt 25, 36.

1407. 57. Totum deest peccatori, quando ei deest spes; et non est spes in Deo, ubi non est amor Dei. - Mt 27, 5.

1408. 58. Nec Deus est nec religio, ubi non est caritas. - 1 Jo 4, 8.

1409. 59. Oratio impiorum est novum peccatum; et quod Deus illis concedit, est novum in eos judicium. Jo 10.25 : ed. 1693

1410. 60. Si solus supplicii timor animat paenitentiam, quo haec est magis violenta, eo magis ducit ad desperationem. - Mt 27, 5.

1412. 62. Qui a malo non abstinet nisi timore poenae, illud committit in corde suo et iam est reus coram Deo. - Mt 21, 46.

1413. 63. Baptizatus adhuc est sub lege sicut Judaeus, si legem non adimpleat, aut adimpleat ex solo timore. - Rom 6, 14.

1415. 65. Moyses, Prophetae, sacerdotes et doctores Legis mortui sunt absque eo, quod ullum Deo dederint filium, cum non effecerint nisi mancipia per timorem. - Mc 12, 19.

1416. 66. Qui vult Deo appropinquare, nec debet ad ipsum venire cum brutalibus passionibus neque adduci per instinctum naturalem aut per timorem sicuti bestiae, sed per fidem et per amorem sicuti filii. - Hebr 12, 20: ed. 1693.

1417. 67. Timor servilis non sibi repraesentat Deum nisi ut dominum durum, imperiosum, iniustum, intractabilem. - Lc 19, 21: ed. 1693.

1418. 68. Dei bonitas abbreviavit viam salutis, claudendo totum in fide et precibus. - Act 2, 21.

1419. 69. Fides, usus, augmentum et praemium fidei, totum est donum purae liberalitatis Dei. - Mc 9, 22.

1420. 70. Numquam Deus affligit innocentes; et afflictiones semper serviunt vel ad puniendum peccatum vel ad purificandum peccatorem. - Jo 9, 3.

1421. 71. Homo ob sui conservationem potest sese dispensare ab ea lege, quam Deus condidit propter eius utilitatem. - Mc 2, 28.

1422. 72. Nota Ecclesiae christianae est, quod sit catholica, comprehendens et omnes angelos caeli et omnes electos et iustos terrae et omnium saeculorum. - Hebr 12, 22-24.

1423. 73. Quid est Ecclesia, nisi coetus filiorum Dei manentium in eius sinu, adoptatorum in Christo, subsistentium in eius persona, redemptorum eius sanguine, viventium eius spiritu, agentium per eius gratiam, et exspectantium gratiam futuri saeculi ? - 2 Thess 1, 1s: ed. 1693.

1424. 74. Ecclesia sive integer Christus incarnatum Verbum habet ut caput, omnes vero Sanctos ut membra. - 1 Tim 3, 16.

1425. 75. Ecclesia est unus solus homo compositus ex pluribus membris, quorum Christus est caput, vita, subsistentia et persona; unus solus Christus compositus ex pluribus Sanctis, quorum est sanctificator. - Eph 2, 14-16.

1426. 76. Nihil spatiosius Ecclesia Dei: quia omnes electi et iusti omnium saeculorum illam componunt. - Eph 2, 22.

1427. 77. Qui non ducit vitam dignam filio Dei et membro Christi, cessat interius habere Deum pro Patre et Christum pro capite. - 1 Jo 2, 24: ed. 1 693.

1428. 78. Separatur quis a populo electo, cuius figura fuit populus Judaicus et caput est Jesus Christus, tam non vivendo secundum Evangelium quam non credendo Evangelio. - Act 3, 23.

1429. 79. Utile et necessarium est omni tempore, omni loco et omni personarum generi, studere et cognoscere spiritum, pietatem et mysteria sacrae Scripturae. - 1 Cor 14, 5.

1431. 81. Obscuritas sancta verbi Dei non est laicis ratio dispensandi se ipsos ab eius lectione. - Act 8, 31.

1432. 82. Dies Dominicus a Christianis debet sanctificari lectionibus pietatis et super omnia sanctarum Scripturarum. Damnosum est, velle Christianum ab hac lectione retrahere. - Act 15, 21.

1433. 83. Est illusio sibi persuadere, quod notitia mysteriorum religionis non debeat communicari feminis lectione sacrorum librorum. Non ex feminarum simplicitate, sed ex superba virorum scientia ortus est Scripturarum abusus, et natae sunt haereses. - Jo 4, 26.

Chapter 31 of 48