D 403–442
403. Consuluit nos tua devotio, an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiore pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: Date mutuum, nihil inde sperantes (cf. Lc 6, 35): huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, cum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda in animarum iudicio efficaciter inducendi.
404. Consuluisti nos, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur: videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, cum, quod verbis non potest, signis valeat declarare.
405. Tua fraternitas intimavit, quod altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur, ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod utrum possit fieri de iure, per tuas Nos duxisti litteras consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum Nostrorum consilio respondentes distinguimus, licet quidam praedecessor noster (scl. Caelestinus III) sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit; et in hoc casu intelligimus, quod ait Apostolus: 'Si infidelis discedit, discedat: frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi' (cf. I Cor 7, 15). Et canonem etiam, in quo dicitur: Quod 'contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur'.
406. Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum: inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit: quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, numquam amittitur, sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniugibus illo durante perduret.
407. Utrum pagani uxores accipientes in secundo ve1 tertio vel ulteriore gradu sibi coniunctas sic coniuncti debeant post conversionem suam insimul remanere vel ab invicem separari, edoceri per scriptum Apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus dicens: 'Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat' (cf. I Cor 7, 12); et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur (Quid enim ad nos, secundum Apostolum eundem, 'de his, quae foris sunt, iudicare?' (cf I Cor 5, 12)): in favorem praesertim christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores se deseri timentes viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, cum per sacramentum baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur.
408. Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei christianae, cum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et Scriptura divina testetur, quod 'propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una' (Eph 5, 31; Gn 2, 24; cf. Mt 19, 5); non dixit 'tres vel plures', sed duo: nec dixit: 'adhaerebit uxoribus', sed uxori. Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto, et Samson ab homicidio, sic et Patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio Veritatis testantis in Evangelio: 'Quicunque dimiserit uxorem suam (, nisi) ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur' (Mt 19, 9; cf. Mc 10, 11). Si ergo uxore dimissa duci alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, cum non ad imparia judicentur circa matrimonium, reprobandam.
409. Nos nolentes a praedecessorum Nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum, reliquo etiam inconsulto, ad religionem transire, ita quod reliquus extunc legitime poterit alteri copulari: hoc ipsum tibi consulimus observandum.
410. ... Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri... Respondemus, quod baptisma circumcisione successit... Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat (Gn 17,14), sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni caelorum introiturn obtinebit (Jo 3, 5) ... Etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum caelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubricati culpa remittitur, et ad regnum caelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur quin et ipsis rnisericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem ... Quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute..., aliis asserentibus per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi, habentibus illas quoad habitum (cf. DS 904), non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam.... Dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex: originale scilicet et actuale: originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur.... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus...
411. Id est religioni christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum et ipse tamquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est ad observantiam fidei christianae.... Ille vero, qui numquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere, quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si prius quam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent: quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti; secus autem si prius catechumeni exstitissent et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit Ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.
412. Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis, aliquorum simplicitas in caput ac pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod cum in baptismo duo semper, videlicet 'verbum et elementum', necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: Euntes in mundum etc. (Mc 16, 15; cf. Mt 28, 19), eademque dicat de elemento: Nisi quis etc. (Jo 3, 5), dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum.
413. Sane ... intimasti, quod quidam Iudaeus in mortis articulo constitutus, cum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam seipsum immersit dicendo: 'Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (, Amen)'. Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus in devotione christianae fidei perseverans debeat baptizari. Nos autem ... respondemus, quod, cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: (Ite,) baptizate omnes gentes ... (cf: Mt 28, 19), memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat ... Quamvis, si talis continuo decessisset, ad (caelestem) patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum.
414. Quaesivisti siquidem, quis formae (al.: quae sit forma) verborum, quam ipse Christus expressit, cum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, (cum) illud in canone Missae, quo Ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse... In canone Missae sermo iste videlicet 'mysterium fidei' verbis ipsi(u)s interpositus invenitur. ... Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo vel facto expressisse leguntur. ... Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet 'mysterium fidei', munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod Scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates Scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, Scripturas et virtutem Dei pariter nescientes (cf. Mt 22, 29). ... Dicitur tamen 'mysterium fidei', quoniam et aliud ibi creditur, quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. ...
415. Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est 'sacramentum et non res'. Secundum est 'sacramentum et res'. Tertium est 'res et non sacramentum'. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. ...
416. Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, cum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta, redemptionis in sanguine ac regenerationis in aqua, in illa duc vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur. ... Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, cum in vinum transeat mixta vino. ... Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa.... Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. ... Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari. (cf. DS 798).
417. In quadam Nostra decretali epistola (DS 784) asseris te legisse, illud fuisse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet Eucharistiae aquam in phlegma converti; nam de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exiisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen Nos in contrarium sentimus, Nostrae compelleris sententiae consentire... Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit et testimonium veritati perhibuit (Cf. Io 19, 35), profecto non aquam, sed phlegma, dixisset. ... Restat igitur, ut qualiscumque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata sive de componentibus ex parte aliqua resoluta procul dubio vera fuit.
418. Quaesivistis (enim) a Nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui cum se sciat in mortali crimine constitutum, missarum sollemnia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare ... peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit. ... Cum ergo falsa sint abicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora: licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare; cum ille culpam vitando, dum facit, in solius misericordis Dei manum incidat iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat.
419. Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur. Unde cum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, i. e. episcopus, debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant (cf. Act 8, 14 ss).
420. Corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur et ritum Sanctum tres personas esse, unum Deum totamque aeternalem et omnipotentem et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum, sicut in «Credo in Deum» [v. n.2], in «Credo in unum Deum» [v. n. 86] et in «Quicunque vult» [v. n.39] continetur.
421. Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorein, factorem, gubernatorem et dispositorem omnium corporalium et spirituahum, visibihum et invisibihum, corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti unum eundemque auctorem credimus esse Deum, qui in Trinitate, ut dictum est, permanens, de nihilo cuncta creavit; loannemque Baptistam ab eo missum esse sanctum et iustum et in utero matris suae Spiritu Sancto repletum.
422. Incarnationem divinitatis non in Patre neque in Spiritu Sancto factam, sed in Filio tantum, corde credimus et ore confitemur; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus veus ex Patre, esset in humanitate hominis filius (et) homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam rationabilem, simul (in eo) utriusque naturae, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, omnium auctor et rector, natus ex virgine Maria vera carnis nativitate; manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, (qui)passus est vera carnis suae passione, (et) mortuus (est) vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae ad corpus (-!) resumptione; in qua postquam manducavit et bibit, ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris et in eadem venturus est judicare vivos et mortuos (corde credimus...).
423. Corde credimus et ore confitemur (-!) unam Ecclesiam non haereticorum, sed sanctam Romanam (-!) catholicam, (sanctam,) apostolicam (et immaculatam), extra quam neminem salvari credimus.
424. Approbamus ergo baptismum infantium, qui (ut) si defuncti fuerint post baptismum, antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et (-!) in baptismate (vero) omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum quam illa, quae voluntarie com missa sunt, dimitti credimus. - Confirmationem (quoque) ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande esse accipiendam (venerandam accipiendam esse) censemus. - Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum (-!) corpus et verum (-!) sanguinem Domini nostri (-!) Jesu Christi, firmiter et indubitanter corde puro (-!) credimus et simpliciter verbis fidelibus (-!) affirmamus, in quo nihil a bono maius nec a malo minus perfici credimus (perficitur) sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus Sancti. Unde firmiter credimus et confitemur, quod quantumcumque quilibet honestus, religiosus, sanctus et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare nec altaris Sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria : scilicet certa persona, id est presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa sollemnia verba, quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis; ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicumque sine proecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit, se posse sacrificium Eucharistiae facere, haereticus est et perditionis Core et suorum complicum est particeps atque consors (Nm 16), et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus (-!). - Peccatoribus vere (corde) paenitentibus (et ore confitentibus et opere secundum Scripturas satisfacientibus) veniam concedi a Deo credimus (a Deo posse consequi concedimus) et eis libentissime communicamus. - Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. - Coniugia carnalia esse contrahenda, secundum Apostolum (cf. I Cor 7) non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur (-!), nec etiam secunda et ulteriora (-!) matrimonia condemnamus (damnamus ).
425. Carnium perceptionem minime culpamus (-! Vd. infra DS 797). Non condemnamus iuramentum, imo credimus puro corde, quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare (-!). (Additum a. 1210: De potestate saeculari asserimus, quod sine peccato mortali potest iudicium sanguinis exercere, dummodo ad inferendam vindictam non odio, sed iudicio, non incaute, sed consulte procedat ).
426. Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus, tamen ex auctoritate vel licentia Summi Pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis, ubi manifeste haeretici manent et Deum et fidem sanctae Romanae Ecclesiae abdicant et blasphemant, credimus, quod disputando et exhortando modis onmibus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire (-!). Ordines vero ecclesiasticos et omne quod in sancta Romana (-!) Ecclesia sancitum legitur aut canitur, humiliter collaudamus et fideliter veneramur.
427. Diabolum non per condicionem, sed per arbitrium malum factum esse credimus. (Carnium perceptionem minime culpamus. ) Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam (circum)gestamus, et non alterius, resurrectionem. Iudicium quoque per Jesum Christum (-! ) futurum et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt, recepturos vel poenas vel praemia, firmiter credimus et affirmamus Eleemosynas (et) sacrificium ceteraque beneficia fidelibus posse p r o d e s s e d e f u n c t i s credimus (non dubitamus). (Et quia fides secundum Iacobum Apostolum " sine operibus mortua est " (Jac 2, 17), saeculo abrenuntiavimus. et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita ut de crastino solliciti es5e non curamus (Mt 6, 34), nec aurum nec argentum vel aliquid tale praeter victum et vestitum quotidianum a quoquam accepturi sumus. Consilia quoque evangelica velut praecepta servare proposuimus.) Remanentes (autem) in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et cetera beneficia ex rebus suis agentes praecepta Domini servantes salvari (eos omnino) fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Domini credimus clericis persolvendas (-!) (Quapropter discretionem vestram omnino deposci mus, quod si forte contigerit aliquos venire ad vestras partes, dicentes se esse ex nobis, si hanc fidem non habuerint, ipsos ex nostris non fore pro certo sciatis.)
428. Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino: Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque: absque initio, semper ac sine fine: Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens: consubstantiales et coaequales et coomnipotentes et coaeterni: unum universorum principium: creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium: qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit. Haec sancta Trinitas, secundum communem essentiam individua, et secundum personales proprietates discreta, primo per Moysen et sanctos Prophetas aliosque famulos suos, iuxta ordinatissimam dispositionem temporum, doctrinam humano generi tribuit salutarem.
429. Et tandem unigenitus Dei Filius Jesus Christus, a tota Trinitate communiter incarnatus, ex Maria semper Virgine Spiritus Sancti cooperatione conceptus, verus homo factus, ex anima rationali et humana carne compositus, una in duabus naturis persona, viam vitae manifestius demonstravit. Qui cum secundum divinitatem sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis et mortalis: qui(n) etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus, descendit ad infernos, resurrexit a mortuis et ascendit in caelum: sed descendit in anima, et resurrexit in carne: ascenditque pariter in utroque: venturus in fine saeculi, iudicaturus vivos et mortuos, et redditurus singulis secundum opera sua, tam reprobis quam electis: qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam.
430. Una vero est fidelium universalis Ecc1esia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina: ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. Sacramentum vero baptismi (quod ad Dei invocationem et individuae Trinitatis videlicet Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, consecratur in aqua) tam parvulis, quam adultis in forma Ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad salutem. Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper paenitentiam reparari. Non solum autem virgines et continentes, verum etiam coniugati, per rectam fidem et operationem bonam placentes Deo, ad aeternam merentur beatitudinem pervenire.
431. Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem Abbas Joachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum, de unitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit Sententiis: " Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens. " Unde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nec est essentia, nec substantia nec natura: quamvis concedat, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia iuxta illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act 4, 32); et: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo (I Cor6,17); item: " Qui . . . plantat, et qui rigat, unum sunt " (I Cor 3, 8); et: Omnes unum corpus sumus in Christo (Rom 12, 5); rursus in libro Regum (3 Reg 22, 5): Populus meus et populus tuus unum sunt. Ad hanc autem suam sententiam astruendam illud potissimum verbum inducit, quod Christus de fidelibus inquit in Evangelio: " Volo, Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum " (Jo 17, 22 s). Non enim (ut ait) fideles Christi sunt unum, i e. quaedam una res, quae communis sit onmibus, sed hoc modo sunt unum, id est una Ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis caritatis quemadmodum in canonica Joannis Apostoli epistola legitur Quia " tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt " (1 Jo 5, 7), statimque subiungitur: " Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis et hi tres unum sunt " (1 Jo 5, 8), sicut in quibusdam codicibus invenitur.
432. Licet igitur " alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud ": sed id quod est Pater, est Filius et Spiritus Sanctus idem omnino ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. Pater enim ab aeterno Filium generando, suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur: 'Pater quod dedit mihi, maius omnibus est' (Jo 10, 29). Ac dici non potest, quod partem substantiae suae illi dederit, et partem ipse sibi retinuerit, cum substantia Patris indivisibilis sit, utpote simplex omnino sed nec dici potest, quod Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio, quod non retinuerit ipsam sibi alioquin desiisset esse substantia, Patet ergo, quod sine ulla diminutione Filius nascendo substantiam Patris accepit, et ita Pater et Filius habent eandem substantiam: et sic eadem res est Pater et Filius. nec non et Spiritus Sanctus ab utroque procedens.
433. In nullo tamen propter hoc Florensi monasterio (cuius ipse Ioachim exstitit institutor) volumus derogari: quoniam ibi et regularis est institutio, et observantia salutaris: maxime, cum ipse Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit, Apostolicae Sedis iudicio approbanda seu etiam corrigenda, dictans epistolam, quam propria manu subscripsit, in qua firmiter confitetur, se illam fidem tenere, quam Romana tenet Ecclesia, quae (disponente Domino) cunctorum fidelium mater est et magistra.
434. Quia vero 'nonnulli sub specie pietatis, virtutem eius (iuxta quod ait Apostolus) abnegantes (cf. 2 Tim 3, 5), auctoritatem sibi vindicant praedicandi, cum idem Apostolus dicat: 'Quomodo ... praedicabunt, nisi mittantur?' (Rom 10, 15), omnes, qui prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint (DS 76l), excommunicationis vinculo innodentur : et nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur.
435. Licet Graecos, in diebus nostris ad oboedientiam Sedis Apostolicae revertentes, fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo, in his tamen illis deferre nec volumus nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab oboedientia Sedis Apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificare volebant in illis, quam ea tamquam per hoc inquinata lavissent; baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant: et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes ergo tantum scandalum ab Ecclesia Dei amovere, sacro suadente Concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tamquam oboedientiae filii sacrosanctae Romanae Ecclesiae matri suae, ut sit 'unum ovile et unus pastor' (Jo 10, 16). Si quis autem quid tale praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.
436. Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes, sacra universali Synodo approbante, sancimus, ut post Romanam Ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymitana quartum locum obtineant.
437. Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi paenitentiam pro viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare.
438. Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem : sed si prudentiore consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam qui peccatum in paenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam paenitentiam in arctum monasterium detrudendum.
439. Quoniam 'omne quod non est ex fide, peccatum est' (Rom 14, 23), synodali iudicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, cum generaliter sit omni constitutione atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut, qui praescribit, in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.
440. Cum ex eo, quod quidam Sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim ostendunt, christianae religioni detractum sit saepius: ne posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant illos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, vanis figmentis aut falsis decipi documentis, sicut et in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit.
441. Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiore quantitate de aqua ponitur in sacrificio quam de vino: cum secundum rationabilem consuetudinem Ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus id non de cetero facias nec in tua provincia fieri patiaris.
442. ... Et quidem theologicus intellectus quasi vir habet praeesse cuilibet facultati et quasi spiritus in carnem dominium exercere ac eam in viam dirigere rectitudinis, ne aberret. ... Sane tacti dolore cordis intrinsecus (cf. Gn 6, 6) amaritudine repleti sumus absynthii (cf. Thr 3, 15), quod ... quidam apud vos ... 'positos a Patribus terminos' (cf. Prv 22, 28) profana transferre satagunt novitate; caelestis paginae intellectum, sanctorum Patrum studiis certis expositionum terminis limitatae, quos transgredi non solum est temerarium, sed profanum, ad doctrinam philosophicam naturalium inclinando, ad ostentationem scientiae, non profectum aliquem auditorum, ut sic videantur non theodocti seu theologi, sed theophanti. Cum enim theologiam secundum approbatas traditiones Sanctorum exponere debeant et non carnalibus armis, sed 'Deo potentibus destruere omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivum in obsequium Christi omnem reducere intellectum'(2 Cor 10, 4s): ipsi doctrinis variis et peregrinis abducti (Hebr 13, 9) redigunt caput in caudam (Dt 28, 13 441 et ancillae cogunt famulari reginam, videlicet documentis terrenis caeleste, quod est gratiae, tribuendo naturae. Profecto, scientiae naturalium plus debito insistentes, 'ad infirma et egena elementa' mundi ... reversi et eis 'denuo servientes' (cf. Gal 4, 9) tamquam imbecilles in Christo, 'lacte, non solido cibo' (Hebr 5, 12 s) vescuntur, et videntur cor nequaquam gratia stabilisse (Hebr 13, 9); propter quod 'spoliati gratuitis et in suis naturalibus vulnerati', ad memoriam non reducunt illud Apostoli ...: 'Profanas vocum novitates et falsi nominis scientiae opiniones devita, quam quidam appetentes exciderunt a fide' (I Tim 6, 20s). O improvidi et tardi corde in omnibus, quae divinae gratiae assertores, Prophetae videlicet, Evangelistae ac Apostoli, sunt locuti (Lc 24, 26), cum natura per se quicquam ad salutem non possit, nisi gratia sit adiuta (v. D 105 108). Dicant praesumptores huiusmodi, qui doctrinam naturalium amplexantes verborum folia et non fructus auditoribus suis apponunt, quorum mentes quasi siliquis pastae vacuae remanent et inanes, et eorum anima non potest in crassitudine delectari (Is 55, 2), eo quod sitibunda et arida aqis SiloÎ currentibus cum silentio (Is 8, 6) non potatur: sed eis potius, quae de torrentibus philosophicis hauriuntur, de quibus dicitur: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, quia satietatem non afferunt, sed anxietatem potius et laborem; nonne, dum ad sensum doctrinae philosophorum ignorantium Deum sacra eloquia divinitus inspirata extortis expositionibus, immo distortis inflectunt, iuxta Dagon arcam foederis collocant (1 Rg 5, 2) et adorandam in templo Domini statuunt imaginem Antiochi? Et dum fidem conantur plus debito ratione adstruere naturali, nonne illam reddunt quodammodo inutilem et inanem? Quoniam 'fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum'. Credit denique intellecta natura, sed fides ex sui virtute gratuita intellegentia credita comprehendit, quae audax et improba penetrat, quo naturalis nequit attingere intellectus. Dicant huiusmodi naturalium sectatores, ante quorum oculos gratia videtur proscripta, quod Verbum, quod erat in principio apud Deum, factum est caro et habitavit in nobis (Io 1), estne gratiae an naturae? Absit de cetero, ut pulcherrima mulierum (Cant 6, 9) a praesumptoribus stibi peruncta oculos (4 Reg 9, 30) coloribus adulterinis fucetur, et quae a suo sponso circumamicta varietatibus (Ps 44,10), et ornata monilibus (Is 61,10) procedit splendida ut regina, consutis philosophorum semicinctiis, veste sordida induatur. Absit, ut boves foedae ac confectae macie, quae nullum dant saturutatis vestigium, speciosas devorent (Gn 41, 18sqq), crassasque consumant.
Chapter 9 of 48