Skip to the text

D 353–402

353. Cap. 32. . . . Sicut cardo permanens ducit et reducit ostium, sic PETRUS et sui successores Uberum de omni Ecclesia habent iudicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum, quia summa Sedes a ne- De ordinationibus simoniacis K stantiniana praesidens dixit: Erga simoniacos nullam misericordiam in dignitate habendam esse decernimiis ; sed iuxta canonum sanctiones et decreta sanctorum Patrum eos omnino damnamus, ac deponendos esse apostolica auctoritate sancimus. De iis autem , qui non per pecuniam, sed gratis sunt a simoniacis ordinati, quia quaestio a longo tempore est diutius ventilata, omnem modum [a/. nodum] dubietatis absolvimus: ita ut super hoc capitulo neminem deinceps ambigere permittamus. . . . Ita tamen auctoritate sanctorum Apostolorum PETRI et Pauli omnimodis interdicimus, ne aliquando aliquis gulam sibi vel alicui assumat, vel praefigat: quia hoc non auctoritas antiquorum Patrum iubendo aut concedendo promulgavit, sed temporis nimia necessitas (Contra Berengariu m.) De ss. [lus iurandum a Berengario praestitum.]

355. Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Iesu Christi Domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae. Sicut in hoc Brevi continetur et ego legi et vos intelligitis, sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adiuvet et haec sacra (sancta Dei) Evangelia.

356. Can. 1. Nullus deinceps in episcopum eligatur, nisi qui in sacris ordinibus religiose inventus est. Sacros autem ordines dicimus diaconatum ac presbyteratum. Hos siquidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse; super his solum praeceptum habemus Apostoli.

357. Anathematizo omnem haeresim et praecipue eam, quae statum praesentis Ecclesiae perturbat, quae docet et adstruit : anathema contemnendum et Ecclesiae ligamenta spernenda esse. Promitto autem oboedientiam Apostolicae Sedis Pontifici Domino Paschali eiusque successoribus sub testimonio Christi et Ecclesiae, affirmans quod affirmat, damnans quod damnat sancta et universalis Ecclesia.

358. (4) Per multos iam annos regni Teutonici latitudo ab Apostolicae Sedis unitate divisa est. In quo nimirum schismate tantum periculum factum est, ut, quod cum dolore dicimus, vix pauci sacerdotes aut clerici catholici in tanta terrarum latitudine reperiantur. Tot igitur (ergo) filiis in hac strage iacentibus, christianae pacis necessitas exigit, ut super hos (hoc) materna Ecclesiae viscera aperiantur. Patrum itaque (ergo) nostrorum exemplis et script(ur)is instructi, qui diversis temporibus Novatianos, Donatistas et alios haereticos in suis ordinibus susceperunt: praefati regni episcopos in schismate ordinatos, nisi aut invasores aut simoniaci aut criminosi comprobentur, in officio episcopali suscipimus. Id ipsum de clericis cuiuscumque ordinis constituimus, quos vita scientiaque commendat.

359. Can. 1. 'Sanctorum Patrum exempla sequentes' et officii nostri debita innovantes, 'ordinari quemquam per pecuniam in Ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate Sedis Apostolicae modis omnibus prohibemus. Si quis vero in Ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita (-!) prorsus careat dignitate'.

360. Can. 3 (al. 7). Presbyteris, diaconibus vel subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem, praeter quas Synodus Nicaena (can. 3) propter solas necessitudinum causas habitare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam vel materteram aut alias huiusmodi, de quibus nulla valeat iuste suspicio oriri.

361. Can. 4 (al. 8). Praeterea iuxta beatissimi Stephani (papae) sanctionem statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem ; sed secundum Apostolorum canones (can. 38, al. 39) omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset. (Al. can. 9) Si quis ergo principum aut laicorum aliorum dispositionem (dispensationem vel donationem rerum) sive possessionem ecclesiasticarum rerum (possessionum ecclesiasticarum) sibi vindicaverit, ut sacrilegus iudicetur.

362. Can. 5. Coniunctiones consanguineorum prohibent leges. Leges enim divinae hoc agentes et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed maledictos appellant; leges vero saecuU infames tales (eos) vocant et ab hereditate repellunt. Nos itaque, Patres censemus 305 Can. 10. Nullus in episcopum, nisi canonice36o electum ad consecrandum manus mittat. Quodsi praetionis spe deponatur. Conc. LATERANENSE II . Oecumenicum X (contra Pseudo-Pontifices). De simonia, usura, falsis poenitentiis, sacramentis-.

364. Can. 2. Si quis praebendam, vel prioratum, seu decanatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesiasticam, seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utpote chrisma vel oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, interveniente exsecrabili ardore avaritiae per pecuniam acquisivit : honore male acquisito careat, et emptor atque venditor et interventor nota infamiae percellantur. Et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis ante vel post a quoquam aliquid exigatur, vel ipse dare praesumat : quoniam simoniacum est; sed libere et absque imminutione aliqua, collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur.

365. Can. 13. Porro detestabilem et probrosam, divinis et humanis legibus per Scripturam in Veteri et in Novo Testamento abdicatam, illam, inquam, insatiabilem foeneratorum rapacitatem damnamus, et ab omni ecclesiastica consolatione sequestramus, praecipientes, ut nullus archiepiscopus, nullus episcopus vel cuiuslibet ordinis abbas, seu quivis in ordine et clero, nisi cum summa cautela usurarios recipere praesumat, sed in tota vita infames habeantur et, nisi resipuerint, christiana sepultura priventur.

366. Can. 22. 'Sane quia inter cetera unum est, quod sanctam maxime perturbat Ecclesiam, falsa videlicet paenitentia, confratres nostros et presbyteros admonemus, ne falsis paenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem paenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo paenitentia agitur: aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est: 'Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac 2,10): scilicet quantum ad vitam aeternam. Sicut enim, si peccatis esset omnibus involutus, ita, si in uno tantum maneat, aeternae vitae ianuam non intrabit. Falsa etiam fit paenitentia cum paenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet; aut si odium in corde gestetur, aut si offenso cuilibet non satisfiat, aut si offendenti offensus non indulgeat aut si arma quis contra iustitiam gerat.'

367. Can 23. 'Eos autem, qui religiositatis speciem simulantes, Domini corporis et sanguinis sacramentum, baptisma puerorum, sacerdotium et ceteros ecclesiasticos ordines et legitimarum damnant foedera nuptiarum, tanquam haereticos ab Ecclesia Dei pellimus et damnamus et per potestates exteras coerceri praecipimus. Defensores quoque ipsorum eiusdem damnationis vinculo innodamus.'

369. 2. Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia (omnipotentia) Patris (aut Filii), immo anima mundi.

371. 3 (4). Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret.

372. 4 (5). Quod neque Deus et homo, neque haec persona quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate.

373. 5 (6). Quod liberum arbitrium per se sufficiat (sufficit) ad aliquod bonum.

374. 6 (7). Quod ea solummodo possit (potest) Deus facere, quae facit (-!), vel dimittere, quae dimittit (-!), vel eo modo tantum, vel eo tempore, (quo facit) et non alio.

376. 8 (9). Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum.

377. 9 (10). Quod non peccaverunt, qui Christum ignorantes crucifixerunt

378. 11. Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini

379. 12. Quod potestas ligandi atque solvendi Apostolis tantum data sit, et (-!) non successoribus eorum (-!).

381. 14. Quod ad Patrem, quia (qui) ab alio non est, proprie vel specialiter attineat omnipotentia (operatio), non etiam sapientia et benignitas.

385. 18. Quod anima Christi perse non descendit ad inferos, sed per pontentiam tantum.

386. 19. Quod neque opus neque voluntas neque concupiscentia neque delectatio, quae (cum) movet eam, peccatum sit, nec debemus eam velle exstingui (velle eam exstinguere).

388. Presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse significasti, quia in sanctae matris Ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum et caelestis patriae gaudium esse adeptum asserimus incunctanter. Lege super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: 'Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit'. Librum etiam beati Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis ergo quaestionibus, doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.

389. 39 1. Credimus et confitemur simphcem naturam diviniquin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Si vero dicitur: Deum sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse, et alia huiusmodi: credimus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse; nonnisi ea magnitudine, quae est ipse Deus, magnum esse; nonnisi ea aeternitate, quae est ipse Deus, aeternum esse; nonnisi ea unitate, quae est ipse Deus, unum esse; nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse : id est, seipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum.

390. 2. Cum de tribus personis loquimur, Patre, Filio et Spiritu Sancto, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam esse fatemur. Et e converso cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas confitemur.

391. 3. Credimus (et confitemur) solum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res, sive relationes, sive proprietates, sive singularitates vel unitates dicantur, et huiusmodi adesse Deo, quae sint ab aeterno, quae non sint Deus.

392. 4. Credimus (et confitemur) ipsam divinitatem, sive substantiam divinam sive naturam dicas, incarnatam esse, sed in Propositio erronea de humanitate Christi

393. Cum Christus perfectus Deus perfectus homo sit, mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei (dici) abusio suboriri vel error induci, (...) mandamus, quatenus (...) auctoritate Nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero dicere audeat, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia sicut verus Deus, ita verus est homo ex anima rationali et humana carne subsistens.

394. In civitate tua dicis saepe contingere, quod, cum quidam piper, seu cinnamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt se illis, a quibus illas merces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras: et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, cum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari.

395. Quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia (excommunicationis), qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri, quod ab eo noscitur recepisse, et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane quod Dominus in Evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere (Mt 5, 32; 19, 9), intelligendum est, secundum interpretationem sacri eloquii, de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est (sibi) ad religionem transire.

396. Post consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicut Sancti quidem de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos: et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire; quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere...

397. Si (inter virum et mulierem) legitimus consensus... interveniat de praesenti, ita quidem, ut unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat.... sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum.

398. Si quis sane puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen, et non dixerit: 'Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen', non est puer baptizatus (al.: Si quis - sane puerum tunc merserit dicendo: 'In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti': si non dixerit: 'Ego te baptizo', talis immersio non potest dici baptismus).

399. De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: 'Si baptizatus es, non te baptizo; sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.'

400. Cap. 10. Monachi non pretio recipiantur in monasterio... Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat. Is autem, qui acceperit, officii sui privatione mulctetur.

401. Cap. 27. Sicut ait beatus LEO, licet ecclesiastica efficiat ultioncs: catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale super se metuunt evenire supplicium. Eapropter, quia in Gasconia, Albegesio et partibus Tolosanis et aliis locis ita haereticorum, quos Catharos, Patarenos, aliis nominibus vocant, invaluit damnata perversitas, ut iam non in occulto, sicut nequitiam suam exerceant, sed suum errorem manifestent et ad suum consensum attrahant et infirmos: eos et defensores et receptatores eoruni anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domibus vel in terra sua tenere vel fovere vel negotiationem cum eis exercere praesumat De sacramentis contra Albigenses*. [Ex decreto contra haerelicos.]

402. Et quoniam nonnulli sub specie pietatis... auctoritatem sibi vindicant praedicandi..., omnes, qui vel prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel episcopo loci susceptam publice vel privatim praedicare praesumpserint, et universos, qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi vel de baptismate seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia praedicat et observat, et generaliter quoscumque eadem Romana Ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi, Sede vacante, cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus.

Chapter 8 of 48