D 1972–2014
1972. Cum hac de naturalibus virtutibus sententia alia cohaeret admodum, qua christianae virtutes universae in duo quasi genera dispertiuntur, in passivas, ut aiunt, atque activas; adduntque, illas in elapsis aetatibus convenisse melius, has cum praesenti magis congruere. ... Christianas autem virtutes alias temporibus aliis accommodatas esse is solum velit, qui Apostoli verba non meminerit; 'Quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui' (Rom 8, 29). Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Iamvero, haud mutatur Christus progredientibus saeculis, sed idem heri et hodie et in saecula (Hebr 13, 8). Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud: 'Discite a me, quia mitis sum et humilis corde' (Mt 11, 29); nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum oboedientem usque ad mortem (Phil 2, 8); valetque quavis aetate Apostoli sententia: 'Qui ... sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis' (Gal 5, 24)...
1973. Ex quo virtutum evangelicarum veluti contemptu, quae perperam passivae appellantur, pronum erat sequi, ut religiosae etiam vitae despectus sensim per animos pervaderet. Atque id novarum opinionum fautoribus commune esse, conicimus ex eorum sententiis quibusdam circa vota, quae ordines religiosi nuncupant. Aiunt enim illa ab ingenio aetatis nostrae dissidere plurimum, utpote quae humanae libertatis fines coerceant; esseque ad infirmos animos magis quam ad fortes apta; nec admodum valere ad christianam profectionem humanaeque consociationis bonum, quin potius utrique rei obstare atque officere. ...
1974. Postremo, ne nimiis moremur, via quoque et ratio, qua adhuc sunt usi ad dissidentes revocandos, deserenda edicitur in posterum adhibenda. . . . Quodsi e diversis rationibus verbi Dei eloquendi ea quandoque praeferenda videatur, qua ad dissidentes non in templis dicant, sed privato quovis honesto loco, nec ut qui disputent, sed ut qui amice colloquantur; res quidem reprehensione caret: modo tamen ad id muneris auctoritate episcoporum ii destinentur, qui scientiam integritatemque suam antea ipsis
1975. Ex his igitur, quae huc usque disseruimus, patet, ... non posse Nobis opiniones illas probari, quarum summam Americanismi nomine nonnulli indicant.
1976. Una unitate doctrinae sicut unitate regiminis eaquei82i catholica est Ecclesia: cuius quoniam Deus in cathedra beati PETRI centrum ac fundamentum esse statuit, iure Romana dicitur; ubi enim Petrus , ibi Ecclesia Quamobrem quicunque nomine censeri vult, is verba Hieronymi ad DAMASUM Pontificem usurpare ex veritate debet : «Ego nullum primum nisi Christum sequens beatitudini tuae, id est cathedrae PETRI, communione consocior: super illam petram aedificatam Ecclesiam scio; . . . quicunque tecum non coiligit, spargit.» i De materia baptismi -. [Ex Decr. S. Off., 21. Aug. 1901.]
1977. Expos.: Plures medici in nosocomiis aut alibi casu necessitatis infantes praecipue in utero matris, baptizare solent aqua cum hydrargyro bichlorato corrosivo (gallice: chloride de mercure) permixta. Componitur fere haec aqua solutione unius partis huius chloreti hydrargici in mille partibus aquae, eaque solutione aquae potio venefica est. Ratio vero, cur hac mixtura utantur, est, ne matris uterus morbo afficiatur. Qu.: 1. Estne baptisma cum huiusmodi aqua administratum certo an dubie validum?
1978. Absit igitur pervagatus ille error perniciosissimus opinantium, Eucharistiae usum ad eos fere amandandum esse, qui vacui curis angustique animo conquiescere instituant in quodam vitae religiosioris proposito. Ea quippe res, qua nihil sane nec excellentius nec salutarius, ad omnes omnino, cuiuscumque demum muneris praestantiaeve sint, attinet, quotquot velint (neque unus quisquam non velle debet) divinae gratiae in se fovere vitam. cuius ultimum est adeptio vitae cum Deo beatae.
1979. Utrum ad enodandas difficultates, quae occurrunt in nonnullis sacrae Scripturae textibus, qui facta historica referre videntur, liceat exegetae catholico asserere, agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab auctore non inspirato conscripti, cuius asserta omnia auctor inspiratus minime approbare aut sua facere intendit, quaeque ideo ab errore immunia haberi non possunt? Resp. (cfirm. a S. P'ce 13. Febr.): Negative, excepto casu, in quo, salvis sensu ac iudicio Ecclesiae, solidis argumentis probetur: 1. Hagiographum alterius dicta vel documenta revera citare, et 2. eadem nec probare nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio nomine loqui.
1980. Qu.: Utrum admitti possit tamquam principium rectae exegeseos sententia, quae tenet, sacrae Scripturae libros, qui pro historicis habentur, sive totaliter sive ex parte non historiam proprie dictam et obiective veram quandoque narrare, sed speciem tantum historiae prae se ferre ad aliquid significandum a proprie litterali seu historica verborum significatione alienum? Resp. (cfirm. a S. P'ce): Negative, excepto tamen casu non facile nec temere admittendo, in quo, Ecclesiae sensu non refragante eiusque salvo iudicio solidis argumentis probetur, Hagiographum voluisse non veram et proprie dictam historiam tradere sed sub specie et forma historiae parabolam, allegoriam, vel sensum aliquem a proprie litterali seu historica verborum significatione remotum proponere.
1981. Desiderium vero Iesu Christi et Ecclesiae, ut omnes Christifideles quotidie ad sacrum convivium accedant, in eo potissimum est, ut Christifideles per sacramentum Deo coniuncti robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, praecavenda: non autem praecipue, ut Domini honori ac venerationi consulatur, nec, ut sumentibus id quasi merces aut praemium sit suarum virtutum. Unde S. Tridentinum Concilium Eucharistiam vocat 'antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur' (cf. DS 1638).
1982. Defervescente interim pietate ac potissimum Ianseniana lue undequaque grassante disputari coeptum est de dispositionibus, quibus ad frequentem et quotidianam communionem accedere oporteat, atque alii prae aliis maiores ac difficiliores tamquam necessarias expostularunt. Huiusmodi disceptationes id effecerunt, ut perpauci digni haberentur qui ss. Eucharistiam quotidie sumerent et ex tam salutifero sacramento pleniores effectus haurirent, contentis ceteris eo refici aut semel in anno aut singulis mensibus, vel unaquaque ad summum hebdomada. Quin etiam eo severitatis ventum est, ut a frequentanda caelesti mensa integri coetus excluderentur, uti mercatorum, aut eorum, qui essent matrimonio coniuncti.
1983. Ad haec Sancta Sedes officio proprio non defuit (cf. DS 2090ss 2323)... Virus tamen Iansenianum, quod bonorum etiam animos infecerat, sub specie honoris ac venerationis Eucharistiae debiti, haud penitus evanuit. Quaestio de dispositionibus ad frequentandam recte ac legitime communionem S. Sedis declarationibus supervixit; quo factum est, ut nonnulli etiam boni nominis theologi raro et positis compluribus condicionibus quotidianam communionem fidelibus permitti posse censuerint.
1984. ... Sanctitas vero Sua, cum ipsi maxime cordi sit, ut* . . . christianus populus ad sacrum convivium perquam frequenter et etiam quotidie advocetur eiusque fructibus potiatur, quaestionem praedictam huic s. Ordini examinandam ac definiendam commisit. . . . statuit ac declaravit: nibus cuiusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad s. mensam accedat, impediri ab ea possit.
1985. 1. Communio frequens et quotidiana... omnibus Christifidelibus cuiusvis ordinis aut condicionis pateat, ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad s. mensam accedat, impediri ab ea possit.
1986. 2. Recta autem mens in eo est, ut qui ad s. mensam accedit, non usui aut vanitati aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate coniungi ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere.
1987. 3. Etsi quam maxime expediat, ut frequenti et quotidiana communione utentes venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus, ut culpis mortalibus vacent, cum proposito, se numquam in posterum peccaturos. ...
1988. 4. ... Curandum est, ut sedula ad s. communionem praeparatio antecedat et congrua gratiarum actio inde sequatur iuxta uniuscuiusque vires, condicionem ac officia.
1989. 5. ... Confessarii consilium intercedat. Caveant tamen confessarii, ne a frequenti seu quotidiana communione quemquam avertant, qui in Statu gratiae reperiatur et recta mente accedat. ...
1990. ... 9. Denique post promulgatum hoc Decretum omnes ecclesiastici scriptores a quavis contentiosa disputationc circa dispositiones ad frequentem et De lege clandestinitatis Tridentina K ... I. In universo hodierno Imperio Germaniae caput Tametsi Concilii TRIDENTINI [v. n.990sqq], quamvis in pluribus locis sive per expressam publicationem sive per legitimam observantiam nondum fuerit certo promulgatum et inductum, tamen inde a die festo Paschae (i. e. a die . huius anni omnes catholicos, etiam hucusque immunes a forma Tridentina servanda, ita adstringat, ut inter se non quam coram parocho et duobus vel tribus testibus matrimonium celebrare possint [cf. n. 2066 sqq].
1991. ... I. In universo hodierno Imperio Germaniae caput 'Tametsi' Concilii Tridentini (DS 1813ss), quamvis in pluribus locis sive per expressam publicationem sive per legitimam observantiam nondum fuerit certo promulgatum et inductum, tamen inde a die festo Paschae (i. e. a die 15. Aprilis) huius anni 1906 omnes catholicos etiam hucusque immunes a forma Tridentina servanda, ita adstringat, ut inter se non aliter quam coram parocho et duobus vel tribus testibus validum matrimonium celebrare possint (cf. DS 3468ss).
1992. II. Matrimonia mixta, quae a catholicis cum haereticis vel schismaticis contrahuntur, graviter sunt manentque prohibita, nisi accedente iusta gravique causa canonica, datis integre, formiter, utrimque legitimis cautionibus, per partem catholicam dispensatio super impedimento mixtae religionis rite fuerit obtenta. Quae quidem matrimonia, dispensatione licet impetrata, omnino in facie Ecclesiae coram parocho ac duobus tribusve testibus celebranda sunt, adeo ut graviter delinquant, qui coram ministro acatholico vel coram solo civili magistratu vel alio quolibet modo clandestino contrahunt. Immo si qui catholici in matrimoniis istis mixtis celebrandis ministri acatholici operam exquirunt vel admittunt, aliud patrant delictum et canonicis censuris subiacent.
1993. Nihilominus matrimonia mixta in quibusvis Imperii Germanici provinciis et locis, etiam in iis, quae iuxta Romanarum Congregationum decisiones vi irritanti capitis 'Tametsi' certo hucusque subiecta fuerunt non servata forma Tridentina iam contracta vel (quod Deus avertat) in posterum contrahenda, dummodo nec aliud obstet canonicum impedimentum, nec sententia nullitatis propter impedimentum clandestinitatis ante diem festum Paschae huius anni legitime lata fuerit et mutuus coniugum consensus usque ad dictam diem perseveraverit, pro validis omnino haberi volumus idque expresse declaramus, definimus atque decernimus.
1994. III. Ut autem iudicibus ecclesiasticis tuta norma praesto sit, hoc idem iisdemque sub condicionibus et restrictionibus declaramus, statuimus ac decernimus de matrimoniis acatholicorum, sive haereticorum sive schismaticorum, inter se in iisdem regionibus non servata forma Tridentina hucusque contractis vel in posterum contrahendis; ita ut, si alter vel uterque acatholicorum coniugum ad fidem catholicam convertatur, vel in foro ecclesiastico controversia incidat de validitate matrimonii duorum acatholicorum cum quaestione validitatis matrimonii ab aliquo catholico contracti vel contrahendi conexa, eadem matrimonia ceteris paribus pro omnino validis pariter habenda sint. ...
1995. . • . Nos pro suprema quam obtinemus divinitus auc-i82i toritate sancitam legem, quae rempublicam seorsum separat, reprobamus ac damnamus; idque ob eas quas exposuimus causas: quod maxima afficit iniuria Deum, quem eiurat, principio declarans rempublicam cuiusvis religiosi cultus expertem; quod naturae ius gentiumque violat et pactorum fidem; quod constitutioni divinae et rationibus intimis et iibertati adversatur Ecclesiae; quod iustitiam evertit, ius opprimendo dominu titulo ipsaque conventione legitime qiiacsitum ; quod graviter Apostolicae Sedis dignitatcm ac pcrsonam Nostram, episcoporum ordinem, clcrimi et catholicos Gallos offendit. Propterea de rogatione, latione, promulgatione eiusdem legis vehementissime expostulamus; in eaque testamur nihil quicquam inesse momenti ad infij-manda Kcclesiae iura nulla hominum vi ausuque De forma brevissima extremae [Ex Decr. S. Off., 25. Apr. 1906.]
1996. Cum... quaesitum fuerit, ut unica determinaretur formula brevis in administratione sacramenti Extremae Unctionis in casu mortis imminentis, ... (Inquisitores) decreverunt: In casu verae necessitatis sufficere formam: 'Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Dominus, quidquid deliquisti. Amen'.
1997. Qu. 1 : Utrum argumenta a criticis congesta ad impugnandam authentiam mosaicam sacrorum librorum, qui Pentateuchi nomine designantur, tanti sint ponderis, ut, posthabitis quampluribus testimoniis utriusque Testamenti collective sumptis, perpetua consensione populi iudaici, Ecclesiae quoque constanti traditione nec non indiciis internis, quae ex ipso textu eruuntur, ius tribuant affirmandi, hos libros non Moysen habere auctorem, sed ex fontibus maxima ex parte aetate mosaica posterioribus fuisse confectos? Resp.: Negative.
1998. Qu. 2: Utrum mosaica authentia Pentateuchi talem necessario postulet redactionem totius operis, ut prorsus tenendum sit, Moysen omnia et singula manu sua scripsisse vel amanuensibus dictasse an etiam eorum hypothesis permitti possit, qui existimant, eum opus ipsum a se sub divinae inspirationis afflatu conceptum alteri vel pluribus scribendum commisisse, ita tamen, ut sensa sua fideliter redderent, nihil contra suam voluntatem scriberent, nihil omitterent; ac tandem opus hac ratione confectum, ab eodem Moyse principe inspiratoque auctore probatum, ipsiusmet nomine vulgaretur? Resp.: Negative ad primam partem; affirmative ad secundam.
1999. Qu. 3: Utrum absque praeiudicio mosaicae authentiae Pentateuchi concedi possit, Moysen ad suum conficiendum opus fontes adhibuisse, scripta videlicet documenta vel orales traditiones, ex quibus secundum peculiarem scopum sibi propositum et sub divinae inspirationis afflatu nonnulla hauserit eaque ad verbum vel quoad sententiam contracta vel amplificata ipsi operi inseruerit? Resp.: Affirmative.
2000. Qu. 4: Utrum salva substantialiter mosaica authentia et integritate Pentateuchi admitti possit, tam longo saeculorum decursu nonnullas ei modificationes obvenisse, uti: additamenta post Moysi mortem vel ab auctore inspirato apposita vel glossas et explicationes textui interiectas, vocabula quaedam et formas e sermone antiquato in sermonem recentiorem translatas, mendosas demum lectiones vitio amanuensium adscribendas, de quibus fas sit ad normas artis criticae disquirere et iudicare? Resp.: Affirmative, salvo Ecclesiae iudicio.
2001. 1. Ecclesiastica lex, quae praescribit subicere praeviae censurae libros divinas respicientes Scripturas, ad cultores critices aut exegeseos scientificae Librorum Veteris et Novi Testamenti non extenditur.
2002. 2. Ecclesiae interpretatio sacrorum Librorum non est quidem spernenda, subiacet tamen accuratiori exegetarum iudicio et correctioni.
2003. 3. Ex iudiciis et censuris ecclesiasticis contra liberam et cultiorem exegesim latis colligi potest, fidem ab Ecclesia propositam contradicere historiae, et dogmata catholica cum verioribus christianae religionis originibus componi reipsa non posse.
2005. 5. Cum in deposito fidei veritates tantum revelatae contineantur, nullo sub respectu ad Ecclesiam pertinet iudicium ferre de assertionibus disciplinarum humanarum.
2006. 6. In definiendis veritatibus ita collaborant discens et docens Ecclesia, ut docenti Ecclesiae nihil supersit, nisi communes discentis opinationes sancire.
2008. 8. Ab omni culpa immunes existimandi sunt, qui reprobationes a Sacra Congregatione Indicis aliisve Sacris Romanis Congregationibus latas nihili pendunt.
2009. 9. Nimam simplicitatem aut ignorantiam prae se ferunt, qui Deum credunt vere esse Scripturae sacrae auctorem.
2010. 10. Inspiratio librorum Veteris Testamenti in eo consistit, quod scriptores israelitae religiosas doctrinas sub peculiari quodam aspectu, gentibus parum noto aut ignoto, tradiderunt.
2011. 11. Inspiratio divina non ita ad totam Scripturam sacram extenditur, ut omnes et singulas eius partes ab omni errore praemuniat.
2012. 12. Exegeta, si velit utiliter studiis biblicis incumbere, imprimis quamlibet praeconceptam opinionem de supernaturali origine Scripturae sacrae seponere debet, eamque non aliter interpretari quam cetera documenta mere humana.
2014. 14. In pluribus narrationibus non tam quae vera sunt Evangelistae retulerunt, quam quae lectoribus, etsi falsa, censuerunt magis proficua.
Chapter 44 of 48