D 1840–1881
1840. (Canon.) Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit : anathema sit.
1841. ...Fides (tamen) docet et humana ratio demonstrat, i82i exsistere rerum ordinem simulque binas distinguendas esse potestates in terris, alteram naturalem, quae humanae societatis tranquillitati et saecularibus negotiis prospiciat, alteram vero, cuius origo supra naturam est, quae praeest civitati Dei, nimirum Ecclesiae Christi ad pacem animarum et salutem aeternam divinitus instituta. Haec autem duplicis potestatis officia sapientissime ordinata sunt, ut reddantur quae sunt Dei Deo et propter Deum quae sunt Caesaris Caesari [Mt , 21]; qui «ideo magnus est, quia coelo minor est ; illius enim est ipse, cuius (et) coelum est et omnis creatura» A quo certe divino mandato nunquam deflexit Ecclesia, quae semper et ubique fidelium suorum animis ingerere contendit obsequium, quod servare debent erga supremos principes eorumque iura quoad saecularia; docuitque cum Apostolo esse principes 7ion tiniori boni operis sed mali, iubens fideles subditos esse non sohim propter iram, quia princeps gladium portat vindex in iram ei qui ynalum agit , sed etiam propter conscientiam , quia in officio suo Dei est [Romi3, 3bqq]. Hunc autem principum metum ipsa cohibuit ad opera mala, eundem plane excludens a divinae legis observantia, memor eius quod fideles docuit beatus PETRUS: vestrum patiatur ut ho7nicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor; si autem 2it Christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto [i Petr 4, 15 sq]. De libertate Ecclesiae *. [Ex Encycl. «Quod nunquam» ad episcopos Bonissiae, 5. Febr. 1875.] 1821 . . . Partes Nostri muneris implendas intendimus per hasce Htteras aperta testatione denuntiantes omnibus, ad quos ea res pertinet, et universo catholico orbi, leges illas irritas esse, utpote quae divinae Ecclesiae constitutioni prorsus adversantur. Non enim potentes huius saecuU praefecit Dominus sacrorum antistitibus in iis quae ad sanctum ministerium attinent ; sed beatum PETRUM , cui non modo agnos sed et oves suas pasce7idas commendavit [cf.Io2i, 16 17]; proindeque a nulla quantumvis sublimi saeculi potestate epi- Sajictus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei-» [Act , 28]. . . . IUud autem sciant qui Vobis infesti sunt, quod renuentes vos praestare Caesari, quae Dei sunt, nullam regiae auctoritati iniuriam allaturi estis, et nihil ex ea detracturi; scriptum est enim oportet Deo magis quam [Act5, 29]; ac simul noverint, unumquemque vcstrum tributum et obsequium Caesari dari paratum esse, propter iram, sed propter conscieyitiam [Romi3, 5] in iis, quae civiU subsunt imperio et De explicatione transsubstantiationis Ad dubium: «Utrum tolerari possit explicatio trans- substantiationis in ss. Eucharistiae sacramento, quae sequentibus propositionibus comprehenditur :
1843. Qu.: Utrum tolerari possit explicatio transsubstantiationis in ss. Eucharistiae sacramento, quae sequentibus propositionibus comprehenditur: 1. Sicut formalis ratio hypostaseos est per se esse seu per se subsistere, ita formalis ratio substantiae est in se esse et actualiter non sustentari in alio tamquam primo subiecto; probe enim ista duo discernenda sunt : esse per se (quae est formalis ratio hypostaseos), et esse in se (quae est formalis ratio substantiae).
1844. 2. Quare sicut natura humana in Christo non est hypostasis, quia non per se subsistit, sed est assumpta ab hypostasi superiore divina, ita substantia finita, ex. gr. substantia panis, desinit esse substantia eo solum et absque alia sui mutatione, quod in alio supernaturaliter sustentatur, ita ut iam non in se sit, sed in alio ut in primo subiecto.
1845. 3. Hinc transsubstantiatio seu conversio totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri explicari potest hac ratione, quod corpus Christi, dum fit substantialiter praesens in Eucharistia, sustentat naturam panis, quae hoc ipso et absque alia sui mutatione desinit esse substantia, quia iam non est in se, sed in alio sustentante; adeoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae; et ideo non duae sunt substantiae, sed una sola nempe corporis Christi.
1846. 4. Igitur in Eucharistia manent materia et forma elementorum panis; verum iam in alio supernaturaliter exsistentes rationem substantiae non habent, sed habent rationem supernaturalis accidentis, non quasi ad modum naturalium accidentium afficerent corpus Christi, sed eo dumtaxat, quod a corpore Christi modo, quo dictum est, sustentantur. Resp.: Prout hic exponitur, tolerari non posse.
1847. 1821 . . . Nos novissime declarare coacti fuimus, tolerari dem episcoporum laicae potest?ti exhibeantur, ad occurrendum, quantum in Nobis est, funestissimis rerum adiunctis, in quibus non amplius agebatur de temporalium bonorum possessione , sed ipsae fidelium conscientiae, earum pax, animarum procuratio et salus, quae suprema Nobis lex est, in apertum discrimen vocabantur. Verum in hoc quod egimus ad gravissima pericula removenda, palam ac iterum agnosci volumus, Nos iniustam eam legem, quae regium placitum vocatur, omnino improbare ac detestari, aperte declarantes per ipsam laedi divinam Ecclesiae auctoritatem eiusque Hbertatem violari . . [v. n. 1829]. De receptione haereticorum conversorum
1848. Qu.: 'An baptismum sub condicione conferri debeat haereticis, qui se convertunt ad religionem catholicam, a quocumque loco proveniant et ad quamcumque sectam pertineant?' Resp.: 'Negative. Sed in conversione haereticorum, a quocumque loco vel a quacumque secta venerint, inquirendum de validitate baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit, aut nullum aut nulliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute. Si autem pro tempore et locorum ratione, investigatione peracta, nihil sive pro validitate sive pro invaliditate detegatur aut adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tum sub condicione secreto baptizentur. Demum si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abiurationem seu professionem fidei.'
1849. Ex Evangelicis documentis ea est hominum aequalitas, ut omnes eandem naturam sortiti ad eandem filiorum Dei celsissimam dignitatem vocentur, simulque et uno eodemque fine omnibus praestituto singuli secundum eandem legem iudicandi sint, poenas aut mercedem pro merito consecuturi.
1850. Si tamen quandoque contingat temere et ultra modum 'pubhcam a principibus potestatem exerceri, Ecclesiae doctrina in eos insurgere proprio marte non sinit, ne ordinis tranquillitas magis magisque turbetur neve societas maius exinde detrimentum capiat. Cumque res eo devenerit, ut nulla alia spes salutis affulgeat, docet, christianae patientiae meritis et instantibus ad Deum precibus remedium esse maturandum. — Quod si legislatorum ac principum placita aliquid sanciverint aut iusserint, quod divinae aut naturaU legi repugnet, christiani nominis dignitas et officium atque Apostolica sententia suadent, oboediendum esse magis Deo quam hominibus [Act5,29]. . . .
1851. autem ac domesticae catholica sapientia, naturalis divinaeque legis praeceptis suffulta, consultissime providit etiam per ea, quae sentit ac docet de iure dominii et partitione bonorum, quae ad vitae necessitatem et utilitatem sunt comparata. Cum enim socialistae ius proprietatis tanquam humanum inventum naturaU hominum aequalitati repugnans tfaducant, et communionem bonorum affectantes, pauperiem haud aequo animo esse perferendam, et ditiorum possessiones ac iura impune violari posse arbitrentur; Ecclesia multo satius et utilius inaequalitatem inter homines, corporis ingeniique viribus naturaliter diversos, etiam in bonis possidendis agnoscit , et ius proprietatis ac dominii, ab ipsa natura profectum, intactum cuilibet et inviolatum esse iubet : novit enim ac rapinam a Deo , omnis iuris auctore ac vindice , ita fuisse prohibita, ut aliena vel conspicere non Uceat, furesque et raptores, 7ion secus ac adulteri et idololatrae, a coelesti reg7io excludantur [i Cor 6, lO ; Apc , 8]. Nec tamen idcirco pauperum curam negligit, aut ipsorum necessitatibus consulere pia mater praetermittit : quin immo materno illos complectens affectu, et probe noscens eos gerere ipsius Christi personam , qui sibi praestitum beneficium putat, quod vel in minimum pauperem a quopiam fuerit , magno illos habet in honore, omni qua potest ope sublevat; domos atque hospitia iis excipiendis, alendis et curandis ubique terrarum curat erigenda, eaque in suam recipit tutelam. Gravissimo divites urget praecepto, ut quod superest pauperibus tribuant, eosque divino terret iudicio, quo, nisi egenorum inopiae succurrant, aeternis sint suppliciis mulctandi. Tandem pauperum animos maxime recreat ac solatur, sive exemplum Christi obiciens, qui cum esset dives propter nos egenus factus est [2 Cor 8, 9], sive eiusdem verba recolens, pauperes beatos [Mt5,3] edixit et aeternae beatitudinis praemia sperare iussit. De matrimonio christiano '. [Ex Encycl. «Arcanum divinae sapientiae», 10. Febr. 1880.]
1853. (Universalis traditio docet) Christum Dominum ad sacramenti dignitatem evexisse matrimonium, simulque effecisse, ut coniuges caelesti gratia, quam merita eius pepererunt, saepti ac muniti, sanctitatem in ipso coniugio adipiscerentur, atque in eo, ad exemplar mystici connubii sui cum Ecclesia mire conformato, et amorem, qui est naturae consentaneus, perfecisse et viri ac mulieris individuam suapte natura societatem divinae caritatis vinculo validius coniunxisse. ... - Similiter Apostolis auctoribus didicimus unitatem perpetuamque firmitatem quae ab ipsa requirebatur nuptiarum origine, sanctam esse et nullo tempore violabilem Christum iussisse. ...
1854. Neque quemquam moveat illa tantopere a Regalistis praedicata distinctio, vi cuius contractum nuptialem a sacramento disiungunt, eo sane consilio, ut, Ecclesiae reservatis sacramenti rationibus, contractum tradant in potestatem arbitriumque principum civitatis. Etenim non potest huiusmodi distinctio, seu verius distractio, probari; cum exploratum sit, in matrimonio christiano contractum a sacramento non esse dissociabilem; atque ideo non posse contractum verum et legitimum consistere, quin sit eo ipso sacramentum. Nam Christus Dominus dignitate sacramenti auxit matrimonium; matrimonium autem est ipse contractus, si modo sit factus iure.
1855. Etsi homo arrogantia quadam et contumacia incitatus frenos imperii depellere saepe contendit, numquam tamen assequi potuit, ut nemini pareret. Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas. ... Interest autem attendere hoc loco, eos, qui reipublicae praefuturi sint, posse in quibusdam causis voluntate iudicioque deligi multitudinis non adversante neque repugnante doctrina catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus: neque mandatur imperium, sed statuitur, a quo sit gerendum. - Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis: nihil enim est, cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit, et in communem utilitatem intentus. Quamobrem, salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio aut maiorum institutis moribusque magis apte conveniat.
1856. Ceterum ad politicum imperium quod attinet, illud a Deo proficisci recte docet Ecclesia. ... Qui civilem societatem a libero hominum consensu natam volunt, ipsius imperii ortum ex eodem fonte petentes, de iure suo inquiunt aliquid unumquemque cessisse et voluntate singulos in eius se contulisse potestatem, ad quem summa illorum iurium pervenisset. Sed magnus est error non videre, id quod manifestum est, homines cum non sint solivagum genus, citra liberam ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem esse natos: ac praeterea pactum, quod praedicant, est aperte commenticium et fictum, neque ad impertiendum valet politicae potestati tantum virium, dignitatis, firmitudinis, quantum tutela reipublicae et communes civium utilitates requirunt. Ea autem decora et praesidia universa tunc solum est habiturus principatus, si a Deo, augusto sanctissimoque fonte, manare intelligatur. ...
1857. Una illa hominibus causa est non parendi, si quid ab iis postuletur, quod cum naturali aut divino iure aperte repugnet: omnia enim, in quibus naturae lex vel Dei voluntas violatur, aeque nefas est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut principum iussa negligere, Iesu Christo parendum est reddere iubenti 'quae sunt Caesaris, Caesari, quae sunt Dei, Deo' (Mt 22, 21), atque ad exemplum Apostolorum animose respondendum: 'Oboedire oportet Deo magis quam hominibus' (Act 5, 29). ...
1858. Profecto Ecclesia Christi neque principibus potest esse suspecta neque populis invisa. Principes quidem ipsa monet sequi iustitiam nullaque in re ab officio declinare : at simul eorum roborat multisque rationibus adiuvat auctoritatem. Quae in genere rerum civilium versantur , ea in potestate supremoque imperio eorum esse agnoscit et declarat : in iis, quorum iudicium, diversam licet ob causam, ad sacram civilemque pertinet potestatem , vult exsistere inter utramque concordiam, cuius beneficio funestae utrique contentiones devitantur. De societatibus clandestinis [Ex Encycl. «Humanum genus», 20. Apr. 1884.]
1859. Nomen sectae Massonum dare nemo sibi quapiam de causa licere putet, si catholica professio et salus sua tanti apud eum sit, quanti esse debet.
1860. (3) Ne quis vero errori locus fiat, cum diiudicandum erit, quaenam ex his perniciosis sectis censurae, quae vero prohibitioni tantum obnoxiae sint, certum imprimis est, excommunicatione latae sententiae mulctari massonicam aliasque eius generis sectas, quae ... contra Ecclesiam vel legitimas potestates machinantur, sive id clam sive palam fecerint, sive exegerint sive non a suis asseclis secreti servandi iuramentum.
1861. (4) Praeter istas sunt et aliae sectae prohibitae atque sub gravis culpae reatu vitandae, inter quas praecipue recensendae illae omnes, quae a sectatoribus secretum nemini pandendum et omnimodam oboedientiam occultis ducibus praestandam iureiurando exigunt. Animadvertendum insuper est, adesse nonnullas societates, quae, licet certo statui nequeat, pertineant necne ad has, quas memoravimus, dubiae tamen et periculi plenae sunt tum ob doctrinas quas profitentur, tum ob agendi rationem, quam sequuntur ii, quibus ducibus ipsae coaluerunt et reguntur ...
1862. A/ diibia: I. Potestne medicus rogatus a duellantibus duello assistere cum intentione citius finem pugnae imponendi, vel simpliciter vulnera ligandi ac curandi, quin incurrat excommunicationem Summo Pontifici simpliciter reservatam? II. Potestne saltem, quin duello sit praesens, in domo vicina vel in loco propinquo sistere, proximus ac paratus ad praebendum suum ministerium, si duellantibus opus fuerit? III. Quid de confessario in iisdem conditionibus? Respo7istim est: Ad I. Non posse et excommunicationem incurri. Ad II. et III. Quatenus ex condicto fiat, item non posse et excommunicationem incurri. De crematione cadaverum Ad dubia: I. An hcituni sitnomen dare societatibus, quibus cadavera? II. An licitum sit mandare, ut sua aliorumve cadavera comburantur? Responsiun est die . Maii : Ad I, Negative, et si agatur de societatibus massonicae sectae filialibus, incurri poenas contra hanc latas. Ad II.
1863. Qu.: 1. An licitum sit nomen dare societatibus, quibus propositum est, promovere usum comburendi hominum cadavera ? 2. An licitum sit, mandare, ut sua aliorumve cadavera comburantur? Resp. (cfirm. a S. P'ce): Ad I- Negative, et si agatur de societatibus Massonicae sectae filialibus, incurri poenas contra hanc latas. - Ad 2 Negative.
1864. Quoties agatur de iis, quorum corpora non propria ipsorum, sed aliena voluntate cremationi subiiciantur, Ecclesiae ritus et suffragia adhiberi posse tum domi tum in ecclesia, non autem usque ad cremationis locum, remoto scandalo. Scandalum vero removeri etiam poterit, si notum fiat, cremationem non propria defuncti voluntate electam fuisse.
1865. Qu.: 1. An recta sit interpretatio per Gallias diffusa ac etiam typis data, iuxta quam satisfacit condicioni praecitatae iudex, qui, licet matrimonium aliquod validum sit coram Ecclesia, ab illo matrimonio vero et constanti omnino abstrahit, et applicans legem civilem pronuntiat, locum esse divortio, modo solos effectus civiles solumque contractum civilem abrumpere mente intendat, eaque sola respiciant termini prolatae sententiae? Aliis terminis, an sententia sic lata dici possit divino aut ecclesiastico iuri non repugnans ? Resp. (cfirm. a S. P'ce): Negative ad 1.
1866. Itaque Deus humani generis procurationem inter duas potestates partitus est, scilicet ecclesiasticam et civilem, alteram quidem divinis, alteram humanis rebus praepositam. Utraque est in suo genere maxima: habet utraque certos, quibus contineatur, terminos eosque sua cuiusque natura causaque proxima definitos; unde aliquis velut orbis circumscribitur, in quo sua cuiusque actio iure proprio versetur. Sed quia utriusque imperium est in eosdem, cum usu venire possit, ut res una atque eadem, quamquam aliter atque aliter, sed tamen eadem res ad utriusque ius iudiciumque pertineat, debet providentissimus Deus, a quo sunt ambae constitutae, utriusque itinera recte atque ordine composuisse. ... Itaque inter utramque potestatem quaedam intercedat necesse est ordinata colligatio; quae quidem coniunctioni non immerito comparatur, per quam anima et corpus in homine copulantur. ... Quidquid igitur est in rebus humanis quoquo modo sacrum, quidquid ad salutem animorum cultumve Dei pertinet, sive tale illud sit natura sua, sive rursus tale intelligatur propter causam, ad quam refertur, id est omne in potestate arbitrioque Ecclesiae : cetera vero, quae civile et politicum genus complectitur, rectum est civili auctoritati esse subiecta, cum Jesus Christus iusserit, quae Caesaris sint, reddi Caesari, quae Dei, Deo (Mt 22, 21). ...
1867. Ecclesiam vero etiam in suorum officiorum munere potestati civili velle esse subiectam, magna quidem iniuria, magna temeritas est, Hoc facto perturbatur ordo, quia quae naturalia sunt praeponuntur iis, quae sunt supra naturam: tollitur aut certe magnopere minuitur frequentia bonorum, quibus, si nulla re impediretur, communem vitam Ecclesia compleret; praetereaque via ad inimicitias munitur et certamina, quae, quantam utrique reipublicae perniciem afferant, nimis saepe eventus demonstravit.
1868. Ex iis autem Pontificum praescriptis illa omnino intelligi necesse est, ortum publicae potestatis a Deo ipso, non a multitudine repeti oportere: seditionum licentiam cum ratione pugnare: officia religionis nullo loco numerare, vel uno modo esse in disparibus generibus affectos, nefas esse privatis hominibus, nefas civitatibus: immoderatam sentiendi sensusque palam iactandi potestatem non esse in civium iuribus neque in rebus gratia patrocinioque dignis ulla ratione ponendam.
1869. Similiter intelligi debet, Ecclesiam societatem esse, non minus quam ipsam civitatem, genere et iure perfectam: neque debere qui summam imperii teneant, committere, ut sibi servire aut subesse Ecclesiam cogant, aut minus esse sinant ad suas res agendas liberam, aut quicquam de ceteris iuribus detrahant, quae in ipsam a Iesu Christo collata sunt.
1870. In negotiis autem mixti iuris, maxime esse secundum naturam, itemque secundum Dei consilia non secessionem alterius potestatis ab altera, multoque minus contentionem, sed plane concordiam, eamque cum causis proximis congruentem, quae causae utramque societatem genuerunt. - Haec quidem sunt, quae de constituendis temperandisque civitatibus ab Ecclesia catholica praecipiuntur.
1871. Quibus tamen dictis decretisque si recte diiudicari velit, nulla per se reprehenditur ex variis reipublicae formis, ut quae nihil habent, quod doctrinae catholicae repugnet, eaedemque possunt si sapienter adhibeantur et iuste, in optimo statu tueri civitatem.
1872. Immo neque illud per se reprehenditur, participem plus minus esse populum reipublicae: quod ipsum certis in temporibus certisque legibus potest non solum ad utilitatem, sed etiam ad officium pertinere civium.
1873. Insuper neque causa iusta nascitur, cur Ecclesiam quisquam criminetur aut esse in lenitate facilitateque plus aequo restrictam aut ei, quae germana et legitirna sit, libertati inimicam.
1874. Revera si divini cultus varia genera eodem iure esse, quo veram religionem, Ecclesia iudicat non licere, non ideo tamen eos damnat rerum publicarum moderatores, qui, magni alicuius adipiscendi boni aut prohibendi causa mali, moribus atque usu patienter ferunt, ut ea habeant singula in civitate locum.
1875. Atque illud quoque magnopere cavere Ecclesia solet, ut ad amplexandam fidem catholicam nemo invitus cogatur, quia quod sapienter Augustinus monet: 'Credere non potest (homo) nisi volens.'
1876. Simili ratione nec potest Ecclesia libertatem probare eam, quae fastidium gignat sanctissimarum Dei legum debitamque potestati legitimae oboedientiam exuat. Est enim licentia verius quam libertas: rectissimeque ab Augustino 'libertas perditionis', a Petro Apostolo 'velamen malitiae' (I Petr 2, 16) appellatur: immo, cum sit praeter rationem, vera servitus est: 'qui enim facit peccatum, servus est peccati' (Jo 8, 34). Contra illa germana est atque expetenda libertas, quae, si privatim spectetur, erroribus et cupiditatibus, teterrimis dominis, hominem servire non sinit : si publice, civibus sapienter praeest, facultatem augendorum commodorum large ministrat remque publicam ab alieno arbitrio defendit.
1877. - Atqui honestam hanc et homine dignam libertatem Ecclesia probat omnium maxime, eamque ut tueretur in populis firmam atque integram, eniti et contendere nunquam destitit. - Revera quae res in civitate plurimum ad communem salutem possunt ; quae sunt contra licentiam principum populo male consulentium utiliter institutae ; quae summam rempublicam vetant in municipalem vel domesticam rem importunius invadere ; quae valent ad decus, ad personam hominis, ad aequabilitatem iuris in singulis civibus conservandam: earum rerum omnium Ecclesiam catholicam vel inventricem vel auspicem vel custodem semper fuisse superiorum aetatum monumenta testantur. Sibi igitur perpetuo consentiens, si ex altera parte libertatem respuit immodicam, quae et privatis et populis in licentiam vel in servitutem cadit, ex altera volens et libens amplectitur res meliores, quas dies afferat, si vere prosperitatem contineant huius vitae, quae quoddam est velut stadium ad alteram eamque perpetuo mansuram.
1878. ad alteram camque pcrpctuo mansuram. — Ergo quod plinae, et quaecunque horum temporum ingcnium peperit, omnia promiscue repudiare, inanis est et iciuna calumnia. Insaniam quidem repudiat opinionum, improbat nefaria scditionum studia ilkimque nominatim habitum animorum, in quo initia perspiciuntur voluntarii Deo proficisci necesse est, quidquid indagando veri attingatur, agnoscit Ecclesia vclut quoddam divinae mentis vestigium. Cumque nihil sit in rerum natura veri , quod doctrinis divinitus traditis fidem abroget, multa quae adrogent, omnisque possit inventio veri ad Dcum ipsum vel cognoscendum vel laudandum idcirco quidquid accedat ad scientiarum fines proferendos gaudcnte et Hbente Ecclesia semper accedet: eademque studiose, ut solet, sicut ita etiam fovebit ac provehet, quae positae sunt in naturae.
1879. Quibus in studiis non adversatur Ecclesia, si quid mens repererit novi : non repugnat quin plura quaerantur ad decus commoditatcmquc vitae: immo inertiae dcsidiaeque inimica magnopcrc vult, ut hominum ingenia iiberes ferant exercitatione et cultura fructus; incitamenta praebet ad omne genus artium atque operum: omniaque harum rerum studia ad honestatem salutemque virtute sua dirigens, impedire nititur, quominus a Deo bonisque coelestibus sua hominem intelligentia atque industria deflectat. . . .
1880. Itaque in tam difficili rerum cursu catholici homines, gj Nos, ut oportet, audierint, facile videbunt, quae sua cuiusque sint tam in opinionibus quam in factis officia. — Et in opinando quidem, quaecunque Pontifices Romani tradiderunt vel tradituri sunt, prehensa, et palam, quoties res postulaverit, profiteri. Ac nominatim de iis quas libertates vocant novissimo tempore quaesitas oportet Apostolicae Sedis stare iudicio, et quod ipsa senserit, idem sentire singulos. Cavendum, ne quem fallat honesta illarum species: cogitandumque quibus ortae initiis, et quibus passim sustententur atque alantur studiis. Satis iam est experiendo cognitum, quarum illae rerum efifectrices sint in civitate : eos quippe passim genuere fructus, quorum probos viros et sapientes iure poeniteat. Si talis aut reapse sit aut fingatur cogitatione civitas, quae christianum nomen insectetur proterve et tyrannice, cum eaque conferatur genus id reipubhcae recens, de quo loquimur, poterit hoc videri tolerabilius. Principia tamen, quibus nititur, sunt profecto eiusmodi, sicut ante diximus, ut per se ipsa probari nemini debeant.
1881. Potest autem aut in privatis domesticisque rebus aut in publicis actio versari. — Privatim quidem primum officium est, praeceptis evangelicis diligentissi quid christiana virtus exigat ad patiendum tolerandumque paulo difficilius. Debent praeterea singuli Ecclesiam oboedienter leges et honori servire et iura salva velle: conarique, ut ab iis, in quos quisque aliquid auctoritate potest, pari pietate colatur atque ametur.
Chapter 41 of 48