Skip to the text

D 1882–1927

1882. IUud etiam publicae salutis interest, ad rerum J ) urbanarum administrationem conferre sapienter operam : in eaque studere maxime et efficere, ut adolescentibus ad religionem, ad probos mores informandis ea ratione, qua aequum est Christianis, publice consultum sit: quibus ex rebus magnopere pendet singularum salus civitatum.

1883. Item catliolicorum hominum operam ex hoc tanquam rempublicam complecti generatim utile est atque honestum. Generatiin eo dicimus, quia haec praecepta Nostra gentes universas attingunt. Ceterum potest ahcubi accidere, ut maximis iustissimisque de causis rempublicam capessere in muneribusque versari nequaquam expediat. Sed generatim, ut diximus, nullam velle rerum pubhcarum partem attingere tam esset in vitio quam nihil ad communem utibtatem afterre studii, nihil operae: eo vel magis, quod catholici homines ipsius, quam profitentur, admonitione doctrinae ad rem integre et ex fide gerendam impelluntur. Contra, ipsis otiosis, facile habenas accepturi sunt ii, quorum opiniones spem salutis haud sane magnam afiferant. Idque esset etiam cum pernicie coniunctum christiani nominis : propterea quod plurimum possent, qui male essent in Ecclesiam animati, minimum, qui bene.

1884. Quamobrem perspicuum est, ad rempublicam adeundi causam esse iustam catholicis: non enim adeunt neque adire debent ob eam causam, ut probent quod est hoc tempore in rerum rationibus non honestum; sed ut has ipsas rationes, quoad fieri potest, in bonum publicum transferant sincerum atque verum, destinatum animo habentes, sapientiam virtutemque catholicae religionis tanquam saluberrimum succum . . . Ne animorum coniunctio criminandi temeritate dirimatur, sic universi : integritatem pro-18S5 posse cum opinionibus ad naturalismum vel rationalismum accedentibus, quarum summa est tollere funditus instituta christiana hominisque in societate principatum, posthabito Deo. — Pariter non licere aliam officii formam privatim sequi, aliam publice, ita ut Ecclesiae auctoritas in vita privata observetur, in publica respuatur. Hoc enim esset honesta et turpia coniungere hominemque secum facere digladiantem, cum contra debeat sibi semper constare, neque ulia in re in genere vitae a virtute christiana deficere.

1886. Verum si quaeratur de rationibus mere politicis, optimo genere de ordinandis vel alia ratione civitatibus, utique de his rebus potest honesta esse dissensio. Quorum igitur cognita ceteroqui pietas est animusque decreta Sedis Apostolicae oboedienter accipere paratus, iis vitio verti dissentaneam de rebus quas diximus sententiam, iustitia non patitur: multoque est maior iniuria, si in crimen violatae suspectaeve fidei quod non semel factum dolemus, adducantur.

1887. Omninoque istud praeceptum teneant qui cogitationes suas solent mandare Utteris, maximeque ephemeridum auctores. In hac quidem de rebus maximis contentione nihil est intestinis concertationibus, vel partium studiis loci , sed conspirantibus animis studiisque id debent universi contendere, quod est commune omnium propositum, remque conservare. Si quid igitur dissidiorum antea fuit, oportet voluntaria quadam conterere; si quid temere, si quid iniuria actum, ad quoscunque demum ea culpa pertineat, compensandum est caritate mutua, et praecipuo quodam omnium in Sedem obsequio redimendum.

1891. 1. In ordine rerum creatarum immediate manifestatur humano intellectui aliquid divini in se ipso, huiusmodi nempe, quod ad divinam naturam pertineat.

1892. 2. Cum divinum dicimus in natura, vocabulum istud 'divinum' non usurpamus ad significandum effectum non divinum causae divinae neque mens nobis est loqui de 'divino' quodam, quod tale sit per participationem.

1893. 3. In natura igitur universi, id est in intelligentiis, quae in ipso sunt, aliquid est, cui convenit denominatio divini non sensu figurato, sed proprio. - Est actualitas non distincta a reliquo actualitatis divinae.

1894. 4. Esse indeterminatum, quod procul dubio notum est omnibus intelligentiis, est divinum illud, quod homini in natura manifestatur.

1895. 5. Esse, quod homo intuetur, necesse est, ut sit aliquid entis necessarii et aeterni, causae creantis, determinantis ac finientis omnium entium contingentium atque hoc est Deus.

1896. 6. In esse, quod praescindit a creaturis et a Deo, quod est esse indeterminatum, atque in Deo, esse non indeterminato, sed absoluto, eadem est essentia.

1897. 7. Esse indeterminatum intuitionis, esse initiale, est aliquid Verbi, quod mens Patris distinguit non realiter, sed secundum rationem a Verbo.

1898. 8. Entia finita, quibus componitur mundus, resultant ex duobus elementis, id est ex termino reali finito et ex esse initiali, quod eidem termino tribuit formam entis.

1899. 9. Esse, obiectum intuitionis, est actus initialis omnium entium. - Esse initiale est initium tam cognoscibilium quam subsistentium : est pariter initium Dei, prout a nobis concipitur, et creaturarum.

1900. 10. Esse virtuale et sine limitibus est prima ac simplicissima omnium entitatum, adeo ut quaelibet alia entitas sit composita, et inter ipsius componentia semper et necessario sit esse virtuale. - Est pars essentialis omnium omnino entitatum, utut cogitatione dividantur.

1901. 11. Quidditas (id quod res est) entis finiti non constituitur eo, quod habet positivi, sed suis limitibus. Quidditas entis infiniti constituitur entitate, et est positiva; quidditas vero entis finiti constituitur limitibus entitatis, et est negativa.

1902. 12. Finita realitas non est, sed Deus facit eam esse addendo infinitae realitati limitationem. - Esse initiale fit essentia omnis entis realis. - Esse, quod actuat naturas finitas, ipsis coniunctum, est recisum a Deo.

1903. 13. Discrimen inter esse absolutum et esse relativum non illud est, quod intercedit substantiam inter et substantiam, sed aliud multo maius; unum enim est absolute ens, alterum est absolute non-ens. At hoc alterum est relative ens, Cum autem ponitur ens relativum, non multiplicatur absolute ens; hinc absolutum et relativum absolute non sunt unica substantia, sed unicum esse; atque hoc sensu nulla est diversitas esse, immo habetur unitas esse.

1905. 15. Tertia operatio esse absoluti mundum creantis est divina synthesis, id est unio duorum elementorum: quae sunt esse initiale, commune omnium finitorum entium initium, atque reale finitum, seu potius diversa realia finita, termini diversi eiusdem esse initialis. Qua unione creantur entia finita.

1906. 16. Esse initiale per divinam synthesim ab intelligentia relatum, non ut intelligibile, sed mere ut essentia, ad terminos finitos reales, efficit, ut exsistant entia finita subiective et realiter.

1907. 17. Id unum efficit Deus creando, quod totum actum esse creaturarum integre ponit: hic igitur actus proprie non est factus, sed positus.

1908. 18. Amor, quo Deus se diligit etiam in creaturis et qui est ratio, qua se determinat ad creandum, moralem necessitatem constituit, quae in ente perfectissimo semper inducit effectum: huiusmodi enim necessitas tantummodo in pluribus entibus imperfectis integram relinquit libertatem bilateralem.

1909. 19. Verbum est materia illa invisa, ex qua, ut dicitur Sap 11, 18, creatae fuerunt res omnes universi.

1910. 20. Non repugnat, ut anima humana generatione multiplicetur, ita ut concipiatur, eam ab imperfecto, nempe a gradu sensitivo, ad perfectum, nempe ad gradum intellectivum, procedere.

1911. 21. Cum sensitivo principio intuibile fit esse, hoc solo tactu, hac sui unione, principium illud antea solum sentiens, nunc simul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, naturam mutat, ac fit intelligens, subsistens atque immortale.

1912. 22. Non est cogitatu impossibile, divina potentia fieri posse, ut a corpore animato dividatur anima intellectiva, et ipsum adhuc maneat animale; maneret nempe in ipso, tamquam basis puri animalis, principium animale, quod antea in eo erat veluti appendix.

1913. 23. In statu naturali anima defuncti exsistit perinde ac non exsisteret; cum non possit ullam super se ipsam reflexionem exercere, aut ullam habere sui conscientiam, ipsius condicio similis dici potest statui tenebrarum perpetuarum et somni sempiterni.

1914. 24. Forma substantialis corporis est potius effectus animae atque interior terminus operationis ipsius: propterea forma substantialis corporis non est ipsa anima. - Unio animae et corporis proprie consistit in immanenti perceptione, qua subiectum intuens ideam, affirmat sensibile, postquam in hac eius essentiam intuitum fuerit.

1915. 25. Revelato mysterio SS. Trinitatis, potest ipsius exsistentia demonstrari argumentis mere speculativis, negativis quidem et indirectis, huiusmodi tamen, ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientifica sicut ceterae: si enim ipsa, negaretur, doctrina theosophica purae rationis non modo in completa maneret, sed etiam omni ex parte absurditatibus scatens annihilaretur.

1916. 26. Tres supremae formae esse, nempe subiectivitas, obiectivitas, sanctitas, seu realitas, idealitas, moralitas, si transferanlur ad esse absolutum, non possunt aliter concipi nisi ut personae subsistentes et viventes. Verbum, quatenus obiectum amatum, et non quatenus Verbum id est obiectum in se subsistens per se cognitum, est persona Spiritus Sancti.

1917. 27. In humanitate Christi humana voluntas fuit ita rapta a Spiritu Sancto ad adhaerendum Esse obiectivo, id est Verbo, ut illa Ipsi integre tradiderit regimen hominis, et Verbum illud personaliter assumpserit, ita sibi uniens naturam humanam. Hinc voluntas humana desiit esse personalis in homine, et cum sit persona in aliis hominibus, in Christo remansit natura.

1918. 28. In christiana doctrina Verbum, character et facies Dei, imprimitur in animo eorum, qui cum fide suscipiunt baptismum Christi.-Verbum, id est character, in anima impressum, in doctrina christiana, est Esse reale (infinitum) per se manifestum, quod deinde novimus esse secundam personam SS. Trinitatis.

1919. 29. A catholica doctrina, quae sola est veritas, minime alienam putamus hanc coniecturam: In eucharistico Sacramento substantia panis et vini fit vera caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit terminum sui principii sentientis, ipsamque sua vita vivificat: eo ferme modo, quo panis et vinum vere transsubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis.

1921. 31. In sacramento Eucharistiae vi verborum corpus et sanguis Christi est tantum ea mensura, quae respondet quantitati ('a quel tanto') substantiae panis et vini, quae transsubstantiatur: reliquum corporis Christi ibi est per concomitantiam.

1922. 32. Quoniam qui 'non manducat carnem Filii hominis et bibit eius sanguinem, non habet vitam in se' (Jo 6, 54), et nihilominus qui moriuntur cum baptismate aquae, sanguinis aut desiderii, certo consequuntur vitam aeternam, dicendum est, his qui in hac vita non comederunt corpus et sanguinem Christi, subministrari hunc caelestem cibum in futura vita, ipso mortis instanti. - Hinc etiam Sanctis Veteris Testamenti potuit Christus descendens ad inferos se ipsum communicare sub speciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei.

1923. 33. Cum daemones fructum possederint, putarunt se ingressuros in hominem, si de illo ederet ; converso enim cibo in corpus hominis animatum, ipsi poterant libere ingredi animalitatem, i. e. in vitam subiectivam huius entis, atque ita de eo disponere sicut proposuerant.

1924. 34. Ad praeservandam B. V. Mariam a labe originis, satis erat, ut incorruptum maneret minimum semen in homine, neglectum forte ab ipso daemone, e quo incorrupto semine de generatione in generationem transfuso, suo tempore oriretur Virgo Maria.

1925. 35. Quo magis attenditur ordo iustificationis in homine, eo aptior apparet modus dicendi scripturalis, quod Deus peccata quaedam tegit aut non imputat. - Iuxta Psalmistam (Ps 31, 1) discrimen est inter iniquitates, quae remittuntur, et peccata, quae teguntur : illae, ut videtur sunt culpae actuales et liberae, haec vero sunt peccata non eorum, qui pertinent ad populum Dei, quibus propterea nullum afferunt nocumentum.

1926. 36. Ordo supernaturalis constituitur manifestatione esse in plenitudine suae formae realis; cujus communicationis seu manifestationis effectus est sensus ('sentimento') deiformis, qui inchoatus in hac vita constituit lumen fidei et gratiae, completus in altera vita constituit lumen gloriae.

1927. 37. Primum lumen reddens animam intelligentem est esse ideale ; alterum primum lumen est etiam esse, non tamen mere ideale, sed subsistens ac vivens: illud abscondens suam personalitatem ostendit solum suam obiectivitatem : at qui videt alterum (quod est Verbum), etiamsi per speculum et in aenigmate, videt Deum.

Chapter 42 of 48