Skip to the text

Sectio 1, art. 2: Utrum saera doetrina sit una seientia

St, quaesdonis. Quaeritur utrum sit una scientia in specie atoma, ait dividatur in plures scientias, sicut sunt plures scientiae mathematicae, sciL geometria, arithmetica, et plures scientiae philosophicae, scil, logica, philosophia naturalis, metaphysica, ethica.

Difficultas est, ut dicitur initio articuli, quia sacra theologia tractat non solum de Deo, sed de creaturis, de angelis, de homine, de creaturis inferioribus, nec npn de moribus hominum ; haec autem diversa pertinent ad diversas scientias philosophicas, scil. ad metaphysicam et ad ethicam, unde videtur quod theologia dogmatica, quae praecipue est de Deo, sit scientia distincta a theologia morali quae est de moribus hominum. Sic essent piures scientiae theologicae, ut inter scholasticos putavit Vasquez antea normnales, ut Durandus et Gabriel Biei.

Responsio autem sancti Thomae est : sacra doctrina est una scientia.

Hoc quidem jam mnuitur ex ejus nomine, quod est singuiare, non plurale : « sacra theologia ». ,

Sic probatur conclusio. Unitas potentiae et habitus sumitur ab unitate rationis formalis objecti. Atqm sacra theologia omnia considerat secundum quod sunt per revelatio- nem cognoscibilia. Ergo sacra theologia est una scientia in specie atoma.

se-iST CSt Ph?0S°Phice certa> visus specificatur a colorato sub luce sc^ou,, iog,ca ab ente rationis, philosophia naturalis ab ente mobili sub

5° lumine rationis secundum primum gradum abstractionis, mathematica ab ente quantp juxta secundun>gradum abstractionis, metaphysica specificatur ab ente in quantum est ens, sub lumine rationis secundum tertium abstractionis gradum, scil. ab omni materia, ethica ab actibus> humanis,

Minor. Sacra Theologia autem omnia considerat secundum quod sunt per revelationem cognoscibilia, iscilicet ipsa formaliter revelata ac fide credita, et virtualiter revelata, scilicet quae ex revelatis deduci possunt. Haec virtualiter revelata vocari possunt, sicut in corpore articuli, revelabilia ; et cognoscuntur sub lumine revelationis non formalis sed virtualis. Revelatio formalis est motivum formale ipsius fidei ; revelatio autem virtualis est lumen seu motivum formale propter quod assentimus conclusionibus theologicis.

Ergo omnia quae considerantur in theologia, scil. Deus, creaturae t>mnes, mores hominum, communicant in una ratione formali objecti, prout sunt sub lumine revelationis virtualis, quae est objectum formale quo sacrae theologiae.

i° Confirmatur conclusio ex responsione ad im : « Sacra doctrina non determinat de Deo et de creaturis ex aequo, sed de Deo principaliter et de creaturis secundum quod referuntur ad Deum, ut ad principium et iinem. Unde unitas scientiae non impeditur ».

In hac responsione agitur de objecto formali quod consideratur a Sacra Theologia ; magis explicite determinabitur in articulo 70 ubi erit sermo de subjecto proprio et formali hujusce scientiae. Sed jam ex definitione n siominali theologiae constat quod est principaliter de Deo, et solum secundario de his quae procedunt a Deo, scil. de creaturis, et de motu creaturae rationalis ad Deum, Sic unitas scientiae non impeditur. Et ut clarim apparebit ex articulo 70, haec unitas sacrae theologiae dependet ab unitate ntriusque objecti formalis, scil. quo et quod. Versatur enim circa Deum, sub ratione Deitatis, prout cadit sub revelatione virtuali ; sic distinguitur a metaphysica quae versatur circa ens in quantum ens, et circa Deum sub ratione entis, prout cadit sub lumine naturali rationis.

Communiter autem tenetur in philosophia quod scientiae habent speciem et unitatem ex unitate utriusque objecti formalis quo et quod : sic physica, mathematica et metaphysica distinguuntur prout ia versatur circa ens mobile secundum primum gradum abstractionis, 2a circa ens quantum in secundo gradu abstractionis, 3a circa ens in quantum ens in tertio gradu abstractionis. Sic quaelibet specificatur ab objecto, non ut res est, sed formaliter ut objectum est, et ut scibile est sub tali lumine seu motivo formali.

2° Confirmaiur conclusio ad 2m ubi ostenditur quod quamvis sird diversae scienitae philosophicae est una scientia iheologica. Ratio est quia superior scientia respicit objectum sub universaliori ratione, sicut sensus communis, scil. infimus sensus internus qui colligit objecta quinque sensuum externorum, attingit visibile, audibile, tangibile, etc, secundum rationem magis communem ipsius sensibilis.

Ita ea quae tractantur in diversis scientiis philosophicis, scil. in

UTRUM THEOLOGJ A SIT UNA SCIENTIA 51 philosophia naturali, in metaphysica, in ethica, potest sacra theologia ronsiderare sub una ratione, in quantum scil. sunt divinitus revelabilia, virtualiter revelata, et prout haec omnia ad Deum ordinantur tan- seu quam ad principium quod manifestant et ad finem ad quem tendunt.

In art. 6° et 70 apparebit quod Deus in sua vita intima non potest cognosci nisi per revelationem divinam, et pariter ea quae sunt participationes vitae intimae Dei, ut gratia, virtutes infusae et dona. Sic videbimus quod est convertibilitas inter objectum formale quod.et objectum formale quo theoiogiae, sicut in aliis scientiis. Deitas et lumen divinum convertuntur, sicut ens in quantum ens et lumen rationis in tertio gradu abstractionis, sicut quantitas mathematica et lumen rationis in secundo gradu abstractionis, etc. sicut coloratum et lumen sensibile.

jum Corollarium. Theologia positiva et theologia speculaiiva non suni iuae scientiae, sed sunt in eadem scientia sicut pars inductiva et pars deductiva. Theologia positiva enim inductive colligit ex Sacra Scriptura et Traditione veritates revelatas ; et postea theologia speculativa instituit anaiysim conceptualem harum veritatum, eas defendit speculative contra negantes ex analogia rerum naturaliter cognoscibilium, et deducit conclusiones in eis virtualiter contentas.

2um Corollarium : Theologia positiva, ut vera pars theologiae, procedit sub lumine revelationis, sic distinguitur ab historia, sed utitur historia, sicut theologia speculativa utitur metaphysica.

3ura Corollarium : Specializatio est difficilior in theologia quam tn aliis ; cientiis, propter ejus unitatem. Non potest enim profunde cognosci pars moralis theologiae quoad gratiam, virtutes infusas, dona, meritum et ciemeritum, quin profunde cognoscatur pars dogmatica circa amorem Dei erga nos, circa motionem divinam, circa Redemptionem et apphcationem ejus ad nos ipsos. Unde specializatio ducit quandoque in theologia ad cognitionem nimis materialem et superficialem, quae non ampiius attingit ipsam animam hujusce corporis doctrinalis.

Quandoque specialistae in tali vel tali parte theologiae parum cognoscunt theoiogiam generalem, et igitur ea quae sunt fundamentalia in theologia, sic male cognoscunt suam propriam specialitatem, v. g. asceticam, aut mysticam.

Jam medici non debent ignorare medicinam generalem alioquin male :ognoscunt suam propriam specialitatem.

Ut constat ex responsione sancti Thomae ad 2ra Sacra Theologia Hiam agendo de homine et de moribus hominum inquirit in illis quid fropne dtvtnum, quod non potest cognosci nisi sub lumine revelationis vn-tuahs «t in ordine ad Deum ut Deus est, id est ad vitam Dei jntimam. In hoc apparet altitudo theologiae, scil. in omnibus considerat -d quod diyinum est sub lumine divino, scil. diversas ^articipati^ Nitae Dei mtimae, gratiam, virtutes, dona, actus eorum, modaiitates norum actuum, ut meritum, et per oppositum demeritum, prout eadem -si ratio contrariorum.

m praedicatione Christi non distinguuntur duae partes, scil.

ones

Sicut

DE SACRA DOCT.RINA dogmatica et moralis, sed agitur de regno Dei, seu de vita Dei ut est in afi, et ut est per participationem in nobis, ita in Sacra Theologia non sunt duae scientiae specifice distinctae, dogmatica et moralis, sed est unicus habitus scientificus, qui versatur circa Deum ex revelatione cognoscibilem et circa ea quae ad Deum ordinantur.

Propterea sanctus Thomas dicit in fine responsionis ad 2m : « Sacra doctrina est velut quaedam impressio divinae scientiae, quae est una simplex omnium. »

Unde dogmatica et moralis sunt solum rami ejusdem scientiae, a fortiori, soteriologia, mariologia, ascetica, mystica.

4um Corollarium : Inter scientias humanas, metaphysica quamdam affinitatem habet cum theologia, prout versatur circa ens in quantum est ens, id est circa supremas generalitates et altiora principia ; sic est una et tamen tractat suo altiori modo de omnibus rebus, scil. secundum resolutionem ad ens et ad prima entis principia.

Sacra Theologia altius omnia considerat ut ordinantur ad Deum et sub lumine divino. Unde est perfecte una, sic disponit ad contemplationem sanctorum, quae adhuc simplicior est.

Chapter 3 of 105