Skip to the text

Sectio 1, art. 5: Utrum Sacra Theologia sit sapientia

St. qu. Vidimus quod sacra theologia est scientia subalternata scientiae Dei, eminenter speculativa et practica, quaeritur an mereatur nomen sapientiae, sicut, inter scientias ordinis naturalis, metaphysica seu prima philosophia.

Difficultas est i° quia sacra theologia accipit sua principia a superiori scientia, ergo subordinatur ; dum « sapientis est ordinare » et non ordinari ; 2° quia Sacra Theologia non probat nec defendit ex alto principia aliarum scientiarum, sicut v. g. metaphysica tractando de ente defendit principia quibus utuntur aliae scientiae ; 3° Sacra Theologia, nec videtur esse sapientia supernaturalis, quia haec est infusa et non acquiritur studio humano.

Responsio tamen est : Sacra Theologia est maxime sapientia inter omnes sapientias humanas.

Saepe in Sacra Scriptura, sacra doctrina dicitur Sapientia, v. g, iit Deuter. vi, 6, hic citato a s, Thoma, et in libro Sapientiae, praecipue c. v et vn. S, Paulus in I Cor. c. i et n comparat Sapientiam Dei cum sapientia hujus mundi, et dicit I Cor., n, & : « Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est... Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei ». — Sanctus Paulus in hoc loco loquitur quidem de sacra doctrina revelata, de ipsa fide donis Spiritus Sancti illustrata. Sed ex ea procedit Sacra Theologia, studio humano acquisita, et sic participat perfectioni sapientiae,

In corpore articuli, sanctus Thomas utitur notione philosophica sapientiae, quae determinata est ab Aristotele in 1. I Metaphysicorum c, i et 2, ubi ostendit metaphysicam esse non solum scientiam, sed sapientiam seu aitissimam scientiam, quia est cognitio rerum non solum per causas, sed per altissimas causas. Haec notio servatur a sancto Thoma, in hoc articulo, nec non I» q. 14, a. 1, ad 2, et I* q. 57, a. 2, ad 1.

DE SACRA 0OCTRINA

Ratio articuli ad hoc reducitur : Sapientia est cognitio rerum per altissimam causam. Atqui Sacra Theologia propriissime est de Deo, altissima causa, etiam quantum ad id quod notum est sibi soli de seipso, et aliis per revela- tionem.

Ergo Sacra Theologia est maxime sapientia, supra metaphysicam.

Major est ipsa definitio sapientiae statuta ab Aristotele in L I Met c. i et 2. Et in hoc articulo sanctus Thomas breviter ostendit valorem hujusce definitionis realis, incipiendo a definitione nominali. Etenim secundum definitionem nominalem, sapientia est quid excellens in ordine cognitionis, sic communiter dicitur : sapientis est ordinare et judicare. Judicium autem scientificum est de re per causas ejus; quid sit res in se, quaenam sint ejus causa efficiens et finis. Et judicium altissimum est igitur per altissimam causam. Sic sapientia superat scientias, prout simplex scientia est cognitio per causas proximas, sapientia autem per eausas altissimas. Sic metaphysica est de ente in quantum ens per causas ejus altissimas, et ideo non perficitur nisi perveniat ad notionem explicitam creationis seu productionis totius entis finiti ex nihilo, et ad finem creationis, scil. ad manifestandam Dei bonitatem. Ad hanc autem explicitam notionem, naturaliter cognoscibilem, non pervenit Aristoteles ; dum e contra aequivalenter exprimitur in prima Iinea libri Geneseos: «In principio Deus creavit caelum et terram. »

, Minor constat ex definitione nominali Sacrae Theologiae et ex praedictis. Est enim scientia de Deo ex revelatione procedens. Unde « propriissime determinat de Deo, secundum quod est altissima causa » et non solum causa entis in quantum est ens rerum creatarum, sed ut est causa gratiae et gioriae, scil. ut est Auctor salutis. Ratio est quia determinat de Deo non solum prout est naturaliter cognoscibilis ex creaturis, sed etiam quantum ad id quod noium est sibi $oli de seipso et aliis per revelationem comtnunicatum.

Hoc est dicere : Sacra Theologia tractat de Deo, non solum ut est primum ens, Ipsum esse subsistens et causa entium in quantum sunt entia, sed de Deo, in sua vita intima, seu sub ratione Deitatis. Hoc est id quod dicebat sanctus Paulusl Cor., n, 10 : «Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus Sanctus omnia scrutatur etiam profunda Dei*} seu vitarn Dei intimam. Aliis verbis hoc objectum exprimitur, scil. : Deus sub ratione Deitatis, quia Deitas continet formaliter eminenter omnes perfectiones simpliciter simplices : ens, unum, verum, bonum, etc, quae sunt naturaliter participabiles a creaturis, dum Deitas ipsa non est participabilis nisi per gratiam, quae nos facit « consortes divinae naturae » II Petri, i, 4. Sic Deitas quodammodo est supra ens, supra unum, prout in sua eminentia altiori has omnes perfectiones formaliter eminenter continet, plus quam albedo continet septem colores arcus caelestis, quas includit non formaliter eminenter, sed solum virtualiter eminenter. Cf. infra, q. 13, a. 3 et 5.

Unde Sacra Theologia est maxime sapientia quia propriissime est de Deo7 altissima causa, m sua vita intima. ;

AN THEOLOGIA SIT SAPIENTIA

Attamen theoiogia praesertim viatoris, non cognoscit Deum quiddkative, sicut in se estt non videt Deitatem, sed eam attingit in caligine fidei, praesertim agendo de Trinitatis mysterio.

Sic Sacra Theologia potest ex alto judicare de omnibus rebus creatis et de vita humana, scil. per altissimam causam entis et gratiae et per ultimum finem non solum naturalem sed supernaturaiem.

Ad Jm : Sacra Theologia accipit sua principia, non a scientiis humanis, sed a scientia Dei, sic remanet sapientia. Principia ejus sunt praesertim quatuordecim articuli fidei, ex quibus aliae veritates etiam fidei deduci possunt.

jum dubium : Quomodo sacra theologia judicat de aliis scientiis ?

Sanctus Thomas respondet ad 2um : i° « Non pertinet ad eam probi>r* principia aliarum scientiarum » quia ipsa proprie versatur circa supernaturalia revelata, et principia scientiarum naturalium aut sunt per se h©ia$ aut probantur in scientia naturali subalternante, ut geometria probat principia opticae. Item metaphysica defendit prima rationis principia.

2° Sacra Theologia judicat tamen de aliis scientiis, et hoc dupliciter : negative, quia « quidquid in aliis scientiis invenitur veritati hujusce scienti&e repugnans, totum condemnatur ut falsum » ; ita plures hypotheses na*n scientifice probatae, eo ipso quod sunt contra revelationem divinatm reprobantur a theologia. Pbsitive autem ipsa approbat talem propositionem metaphysicae, aut philosophiae naturalis, aut ethicae, prout est aliuntte revelata, aut saltem conformis cum revelatione ; v. g. approbat propo5iitiones de immortalitate animae, aut de fundamento obligationis morafo, de distinctione inter bonum honestum, bonum delectabile et utile.

Coroilarium : Sic servatur legiiima et relativa autonomia scimtiarmm ordinis naturalis, prout procedunt « ex suis principiis naturaliter noti

1 X ^ _ — J f #■ .T ■* - M _ utuntur sua profria methodo » ut dicit Conc. Vatic. 1799 ; sed non poss^... affirmare ut certum et scientifkum id quod contrariatur veritati revelata^ quia verum non contrariatur vero. Cf. Denzinger, 1797 sq. 1799, 1878 m unde contra rationalismum damnata est absoluta autonomia rati^us numanae, cf. Conc. Vatic. Denz. 1810 : « Si quis dixerit, rationem humaaam ita independeniem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit, an sk • Item n° 1789.

Sic plures sunt declarationes Ecclesiae secundum quas ut w&t Wenzmger m suo indice systematico, I, e : Revelatio rationem ab errorib^ «berat, illustrat, confirmat, 1799, 1807 ; certitudinem et puritatem co^ntioms naturalis fovet, 1786 ; est Philosophiae rectrix infallibilis, 1656 i4 • in»o T1*- !jUS ™8tiv' J7J4 ; nec tantum Philosophus sed PhUosophia

3Si ^H6"0/^ SUbCSt* l674> Sqq- 1682 sq- l6^6 •• »7io. 1714. 3073. 05 sq. tioc declaratur contra rationalismum moderatum, in Sv«abe

Pii IX ubi damnatur haec pr. : « Cum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille jus et officium habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit ; at philosophia neque potest neque debet ulli sese submittere auctoritati. » Hoc perduceret ad id quod damnatum est ut haereticum in C. Vatic. : « Ratio humana ita independens est, ut fides ei a Deo imperari non potest ». Hoc esset dicere : motivum formale adhaesionis philosophicae non est infra motivum formale fidei infusae, scil. auctoritatem Dei revelantis, et sic in ultima analysi certitudo hdei infusae resoiveretur non solum materialiter et extrinsece in evidentia naturali signorum revelationis, sed formaliter et intrinsece. Sic ratio humana remaneret supremus judex veri et falsi. In hoc fuit error semi rationalismi Giinther, Hermes, et modernistarum.

2um dubium : quomodo sapieniia theologica distinguiiur a dono sapieniiae ?

Respondet sanctus Thomas ad 3um et magis explicite IIa II^ q. 45 de dono sapientiae, a. 2 : Sapientia theologica, quae studio humano acquiritur, sub lumine divinae revelationis judicat secundum perfecium ttsum rationis9 scii. per analysim conceptualem principiorum fidei seu enuntiationis mysteriorum et per deductionem conclusionum quae in his principiis continentur., E contrario donum sapientiae infusum, sub speciali inspiratione Spiritus Sancti, ac supra discursum, judicat de rebus divinis per modum inclinaiionis seu per connaturalitaiem ad eas, quae in caritate fundatur. Haec connaturahtas quae oritur ex caritate est sympathia affectiva, secundum quam mysteria revelata apparent non solum ut vera, tanquam a Deo revelata, sed ut opiinia prout mirabiliter respondent altioribus nostris aspirationibus, Ita in ordine naturali est duplex modus judicandi, v. g. de rebus moralibus, aui per modum cognitionis scientificae , ut judicat ille qui est instructus in scientia morali etiamsi non sit virtuosus ; aut per modum inclinationis, ut virtuosus v. g. castus, etiamsi non cognoscat scientiam moralem, bene judicat de his quae ad castitatem pertinent ; quia haec sunt conformia cum sua inclinatione virtuosa. « Qualis unusquisque est (secundum appetitum seu affectum) talis finis videtur ei conveniens » dicebat Aristoteles. Propterea « judicium' prudentiae dicitur practice verum per conformitatem ad appetitum rectum », id est ad intentionem rectam, etiamsi sit speculative falsum propter involuntarium errorem. Cf. Ia IIa€ q. 57, a. 5, ad 3um. Sic prudentia praesupponit omnes virtutes morales e: sine ea esse nequit.

Item cognitio procedens ex dono sapientiae praesupponit caritatem, duni theologia acquisita remanet in theologo qui est in statu peccati ( mortalis. I

■• - Attente legenda est responsio ad 3lim eam comparando cum IIa II^ q. 45, a. 2. Quidam superficietenus legendo non vident in cognitione doni sapientiae nisi cpnnaturalitatem affectivam ad res divinas (quod invenitur

A N THEOLGGIA SIT SAPIEKTIA

6S jam in actu fidei vivae, a caritate informata, etiam sine speciali inspiratione Spiritus Sancti). Aiii vident praesertim hanc specialem inspirationem et non satis animadvertunt quod Spiritus Sanctus per hanc speciaiem inspirationem utitur praedicta connaturalitate affectiva ad manifestandum quomodo mysteria fidei sunt optima, prout mirabiliter satiant aspirationes nostras altiores : « Gustate et videte quoniam suavis est Donunus ».,

Si non consideratur haec specialis inspiratio Spiritus Sancu non intelligitur quare Hierotheus dicatur « paiiens divina ».

Magni theologi eminent in utraque sapientia, sic cognitio non discursiva procedens ex dono sapientiae illustrat et confirmat ex alto cognitionem iiscursivam theologiae acquisitae, ut ciare apparet apud saneturn Au<nistmunj et non raro haec altior confortatio aliquo modo supplet imperfectioni formationis philosophicae.

Aiiud coroHarium ; Apologetica non est scientia specifice distincta a S. Theologia, sed est munus rationale theologiae, et pertinet ad eam, ut est sapientia, et ut defendit principia fidei et ipsam adhaesionem fidei contra negantes. Hoc longius alibi exposuimus (cf . de Revelatione, 1. 1 c II et III) et magis apparebit ex articulo 8" ubi dicitur : theologiam sua principia efendere contra negantes et non relinquere hanc defensionem alteri scientiae qma est sapientia seu suprema scientia acquisita. Sed, in hoc mun-re rauonali Seu apologetico, Sacra Theologia utitur historia et philosoohia'

Chapter 6 of 105