Sectio 1, art. 3: Utruin sacra doctrina sit seientia pracfcica
St. qu. : Videtur quod sit scientia practica, quia ordinatur ad operationem regulandam, scil. ad directionem vitae christianae, et explicat legerm tum veterem, tum novam, quae mores dirigit. Notandum est quod juxta Scotum, qui longissime de hac re scripsit, theologia est scientia practica, quia proprius ejus finis est operatio, praesertim amor Dei et proximi, prout in his duobus praeceptis tota Iex*pendet et prophetae. Scotus ad hanc sententiam inclinat, quia pro illo voluntas est altior intellectu et omnis cognitio, etiam visio beatifica, ordinatur ad amorem, sicut dispositio ad perfectionem altiorem.
Notandum est etiam quod haec tendentia practica jam apparet apud Magistrum Sententiarum, qui opus suum sic dividebat, per respectum ad actus voluntatis : frui et uti :
i° de rebus quibus fruendum est, scil, Pater, Filius, Spiritus Sanctus ; 20 de rebus quibus utendum est, ad beatitudinem consequendam : munduset in eo creata ; i
3° de rebus quibus fruendum et utendum est : scil. de humanitate Christi, de angelis et de sanctis.
Sanctus Bonaventura autem in Prooem. I Sent. q. III, dicebat: sacra theologia est scientia affectiva, scil, media inter speculativam et practicam, quia pro fine habet tum contemplationem, tum ut boni fiamus.
banctus Albertus magnus in sua Summa initio, non dissimili modo luquitur, quia, juxta ipsum, sacra theologia studium suum refert ad affectum, scjj. ad Dei amorem.
Nominales cum Durando admittunt quod in theologia sunt duae scientiae, una speculativa, una practica.
Responsio sancti Thomae est : Sacra doctrina, una existem, est simul eminenter speculativa et practica, sed magis speculaiiva.
i° Probatur in arg. sed c. ex definitione nominali theologiae, quia scilicet versatur principaliter circa Deum, qui non est quid operabile, "ed ad quem ordinari debent intentiones et actiones nostrae.
2° Probatur ex propriis, in corpore articuli, primapars conclusionis, sic : Scientia quae sub eadem ratione formali considerat speculabilia et agenda est eminenter speculativa et practica. Atqui Sacra Theologia omnia speculabilia et agenda considerat sub revelatione virtuali in ordine ad Deum, primam veritatem et ultimum finem. Ergo sacra theologia est eminenter speculativa et practica.
Dicitur « eminenter » in hoe sensu « eminenter formaliter », et non solum eminenter virtualiter, id est sicut Deus continet eminenter formaliter et plus quam virtualiter perfectiones simpliciter simplices ; sicut etiam anima humana est formaliter eminenter sensitiva et vegetativa. Ita etiam, ut infra dicetur, fides infusa est eminenter speculativa et practica, prout est et de mysteriis credendis et de praeceptis ac de consiliis ; item dona intellectus et sapientiae, cf. IIa IIae, q. 4, a. 2, q. 8, a. 3, q. 9, a. 3, q. 45, a. 3. 30 Probatur in corp. secunda pars conclusionis, sic : Sacra theologia est magis speculativa quam practica ; quia ut nomen ejus indicat, est principalius de Deo quam de actibus humanis. Deus autem est objectum speculationis et contemplationis, non vero quid •operabile. Scientia autem proprie practica versatur circa operabilia , scil. ethica circa agibilia, et artes circa factibilia. Sic sanctus Thomas melius distinguit quam sanctus Bonaventura theologiam quae acquiritur studio humano et contemplationem infusam, quae est proprie cognitio affectiva et quasi experimentalis, quae procedit ex dono sapientiae, cf. IIa IIae, q. 45, a. 1 et 2.
Sed quamvis theoiogia studio humano acquisita et donum sapientiae specifice distinguantur, convenientissime tamen uniuntur, ut patet in magnis Doctoribus Ecclesiae, ut in sancto Augustino, in sancto Thoma, «1 sancto Bonaventura, in sancto Alberto et aliis. Imo Ecclesia nunquam declarat aliquem servum Dei Doctorem Ecclesiae quin prius fuerit non soium beatificatus sed canonizatus, id est quin emineat in sanctitate et proinde in dono sapientiae sicut in scientia acquisita.
N. B. Quoad doctrinam hujus articuli, Scotus negat quod una et eadem scientia possit esse simul eminenter speculativa et practica.
Ad quod Cajetanus n° III respondet : practicum et speculativum non sunt differentiae essentiales scientiae, ut scientia est, sed ut finita est. Et ea quae sunt divisa in inferioribus, v. g. in scientiis philosophicis, unmntur in superioribus ; ita in fide et in donis inteliectus et sapientiae.
Gonet pariter bene defendit articulum, considerando aftitudinem utnusque objecti formalis quod et qug sacrae theoiogiae. Nam objectum c]us formale quod non est solum quid speculabile ut ens in quantum ens nec solum quid operabile, ut actiones humanae circa quas versatur ethieai sed est Deus sub ratione Deitatis, qui simul est prima veritas speculabilis, et ultimus finis consequendus, ac prima regula vitae nostrae.
Item objectum formale quo, seu lumen sacrae theologiae est revelatio virtualis, revelatio autem fundat simul cognitionem speculativam et practicam, sic fevelatio formalis est motivum formale fidei, quae est simu! speculativa seu contemplativa et practica, prout est et de mysteriis credendis et de praeceptis adimplendis. Objectum autem formale quod et objectum formale quo sunt correlativa, prout primum non cognoscitur nisi sub lumine alterius.
Objedio : Si theologia esset simul speculativa et practica, quilibet ejus actus esset simul speculativus et practicus, propter rationem formalem hujusce scientiae. Atqui hoc falsum est ; nam sunt in theologia conclusiones mere speculativae : v. g. sunt quatuor relationes in divinis, et aliae mere practicae : v. g. hic actus est vitandus.
Respondetur negando majorem , quamvis enim anima rationalis sit eminenter formaliter vegetativa et sensitiva, non sequitur quod quilibet actus ejus debeat esse vegetativus et sensitivus. Item quilibet actus alicujus scientiae non fertur ad omnia quae ad hanc scientiam pertinent. Non necesse est quod quilibet actus totaliter et adaequate participet rationem formalem scientiae. Quamvis enim illa sit formaliter indivisibills, est tamen virtuaiiter multiplex.
Proinde quidam theologi eminent in dogmatica, ut sanctus Thomas, alii in theologia morali, ut sanctus Alphonsus de Ligorio. Pariter quamvis donum sapientiae sit formaHter eminenter simul speculativum et practicum. quidam sancti eminent in contemplatione ut sanctus Joannes a Cruce, alii autem in sapienti directlone operum misericordiae, ut sanctus Vincentius a Paulo ; in his duobus est sapientiae donum in alto gradu, sed in uno magis apparet sub forma contemplativa, in alio sub forma magis directe ad praxim ordinata ; in uno est ut splendens radius, in alio ut lux diffusa in aere quae tamen omnia ex alto illuminat.
Ex hoc articulo sicut ex praecedenti apparet unitas superior sacrae theologiae, prout est velut participatio scientiae Dei et beatoi um, tanquan scientia subalternata huic scientiae seu. potius huic visioni superiorL
Chapter 4 of 105