Sectio 1, art. 4: Utrum saera dectrina sit diguior aliis sfcientUs*
Su qu« ; Hucusque tenemus sacram theologiam esse scientiam veram, et quidem unam ac eminenter speculativam et practicam, et haec tria pendent ab una et eadem ratione, scilicet quia sacra theoiogia procedit ex printipiis revelatis a superiori scieniia Dei, quae simul est certissima, absclute una et eminenter specuiativa et practica. Nunc est sermo de dignitate seu -excellentig Sacrae Theoiogiae per respectum ad alias scientias, scilicat quoad certitudinem et quoad altitudinem objecti. ,*
DE DIGNXTATE THEOLOGIAE s
Difficultas est quia procedit ex principiis non evidentibus, de quibus quidam dubitant, sic videtur esse inferior scientiis mathematicis. Insuper theologia accipit aliquid a philosophicis disciplinis, ergo videtur esse illis inferior. Sanctus Thomas plura accipit ab Aristotele.
Responsio tamen sancti Thomae est : Sacra tkeologia transcendit omnes alias scientias tam speculativas quam practicas.
i° Hoc probatur argumento traditionis, in quo philosophia et aliae cientiae humanae dicuntur ancillae sacrae doctrinae, et citatur locus Proverbiorum IX, 3 ubi dicitur * « Sapientia aedificavit sibi domum et misit ancillas suas ad arcem, et ad moenia civitatis. » Dignitas sacrae theoiogiae saepe commendata est a Summis Pontificibus v. g. a Pio IX contra semirationalismum et in Syilabo, prop. 8, 9, n, 12, et a Leone XIH speciatim in Encycl. Aeterni Patris.
20 Theologice sic probatur conclusio bimembris, per partes, in corpore articuli. Inter scientias speculativas est una dignior altera propter certitudinem et dignitatem materiae. Atqui sacra theologia excedit alias speculativas scientias quoad utrumque. lErgo est aliis dignior.
Major est evidens, nam sic dignitas accipitur tum ex parte objecti tum ex parte subjecti. — Minor autem est certa, nam sacra theologia habet certitudinem , non ex lumine rationis, sed ex lumins divinae scientiae ; ex principiis fide divina creditis, fides autem est quoad se certior omnibus scientiis propter auctoritatem Dei revelantis, cf. IIa Il««f q. 4, a. 8. Et ex parte objecti est de his quae sua altitudine rationem imo intellectum angelicum transcendunt.
P ariter Sacra Theologia dignior est ethica et omnibus sdentiis practicis, quia nos ordinat et dirigit ad finem altiorem, scil. ad uUimum finem supernaturalem, ad vitam aeternam, quae prout est essentialiter supernaturalis superat vitam futuram de qua loquebantur meiiores inter philosophos antiquos.
Quoad litteram corporis articuli nulla difficuitas, ratio est ciara, et
-»« C5i 111 eirucuiis praeceaennbus ; scil. sacra theologia proce< lumiue divino et versatur circa altissimum objectum quod est suprema veritas et ultimus finis.
simu!
Remanet tamen prima difficultas, scil. sacra theologia prout procedii prmcipns non evidentibus videtur ematica, physica.
certa aliis scientiis certior quoad se, suum
Z-T 6UUb/' z tamen' ut lde« Aristoteies dicit fl. I de Partbammahum.c.5 «minimumminH^,!,^™- . .' ^ara&us mariirn . °: 5) ! 1uod Potest haberi de cognitione rerum aitissu
^rSus " rs ? quan certissima cogRiti° ^ ***** de -S- e :u_ <»Jita ' v ' • ~ Qma eum c°gnitio specificetur ab obfecto, «3as dignitas sumitur potms ex parte objecti cogniti, quam ex oarte modi
<6 DE SACRA BOCTRINA
» j cognoscendL — Sic airgumentum convenientiae de possibilitate Trinitatis est quid altius quam rigorosa demonstratio alicujus proprietatis trianguli.
Circa distinctionem datam in hac responsione ad im inter id quod est eertius quoad se non vero quoad nos, et id quod est certius quoad nos et non quoad set in memoriam revocandum est id quod pluries dicit Aristoteles in Metaphysica, scil. ea quae sunt magis intelligibilia quoad se, ut Deus, Actus purus,ejus immutabilis aeternitas, sunt minus intelligibilia quoad nos* quia surit a sensibus remotissima, cognitio enim nostra humana oritur a sensibus. E contrario motus et tempus, quae sunt quoad nos magis inteiligibilia quam immobilis aeternitas, sunt minus intelligibilia quoad se: aeternitas in se est lucidissima, est mensuratio ipsius Intelligere subsistentis, seu Actus puri, qui est intellectio intellectionis.
■ fum dubium : An sacra theologia quae est aliis scientiis certior quoad set non vero quoad nos, sit illis certior prout est in nobis viatoribus.
Respondetur affirmativej cum thomistis. Cf. Gonet in hunc articulum, Probatur : quia repugnat causam formalem informare subjectum et non tribuere illi suum effectum formalem ; sic fides infusa eo ipso quod secipitur in intellectu nostro, non obstante obscuritate mysteriorum, tommunicat intellectui nostro firmitatem seu certitudinem majorem quam quaelibet scientia naturalis. Dicit Augustinus : « Facilius dubitarem vivere me, quam esse vera quae audivi » a Deo (Confess., 1. VII, c. 10). Christus enirn dicit : « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt » sunt igitur firmissime tenenda ; uride sanctus Paulus ait (Gaiat., 1, 8) « Licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quoo evangelizavimus vobis, anathema sit. » — Unde secundum sanctum Thomaro jja jjaa ^t a 3^ fides infusa non solum quoad se, ac quasi in aere, extra nos, sed ut est in nobis certior est quam prima rationis principia, quia motivum ejus formale, scil. auctoritas Dei revelantis, superat valorem evidentiae rationis, seu vim luminis rationis. Sacra autem Theologia, prout ejus motivum est revelatio virtualis, participat, infra fidem, huic certitudini fidei, quae vere in nobis est.
v Attamen quoadnos fides et theologia sunt minus certae quia objectum obscurum minus quietat intellectum nostrum, minus perfecte respondet modo connaturali intellectus nostri. Cf. Cajetanum, Joannem a sancto Thoma, Gonet. Ipse sanctus Thomas dicit IIa IIae q. 4. a. 8 : « Certitudo potest considerari dupliciter. Uno modo ex causa certitudinis (quoad se) ; et sic dicitur esse certius iliud quod habet certiorem causam. Et hoc modo Sdes est certior tribus praedictis (id est omni cognitione naturali) ; quia innititur verita,ti divinae (et non rationi humanae). — Alio modo potest considerari ex parte subjecti (quoad nos) ; et sic dicitur esse certius, quod plenius consequitur intellectus hominis... Et sic fides est minus certa » cognitione naturali evidenti, quia intellectus noster non ita connaturaliter et plene attingit objectum obcursum, sicut objectum evidens. Non fruimur objecto obscuro, sicut objecto evidenti.
DE DIGNJTATE THEOLOGIAE
Sed ut ibidem dicit sanctus Thomas, « unumquodque judicatur simpliciter secundum suam causam ; — secundum autem dispositionem, quae exparte subjecti est, judicatur secundum quid ; — inde est, quod fides est simpliciter certior, sed alia (scil. intellectus primorum principiorum, sapientia acquisita, et scientiae) sunt certiora secundum quid, scilicet quoad nos ». — Theologia autem procedens ex fide infusa, quae est radix ejus, participat certitudini fidei.
Sic «habemus thesaurum istum (fidei) in vasis fictilibus » II Cor,, iv, 7 ; sed habemus illum , in nobis est ; id est : fides et etiam theologia sunt certiores qualibet cognitione naturali, quoad se et in nobis, quamvis non quoad nos.
Unde si sunt dubia indeliberata propter obscuritatem objecti, haec dubia sunt tantum quoad nos, ratione debilitatis subjecti, non vero ratione motivi formalis habitus fidei aut theologiae.
Attente igitur distinguendae sunt in hac re hae duae expressiones quoad nos et in nobis. Hoc illustratur exemplo : principium finalitatis, Dmne agens agit propter finem, est certius quoad se et in nobis quam existentia colorum a parte rei, et tamen haec existentia colorum est quoad nos (saitem pro pluribus, pro majoritate hominum) magis certa quam principium finalitatis. Omnes vident sensibiliter colores, sed non omnes percipiunt intellectualiter necessitatem absolutam et universalitatem principii finalitatis. Ita pariter fides de Trinitate est magis certa quoad se et in nobis quam existentia colorum, sed est minus certa quoad nos ; quia Trinitas est objectum remotissimum a sensibus, a quibus oritur eognitio nostra.
E contrario aliqui tenacissime tenent opiniones in se parum probabiles, v. g. quasdam opiniones politicas. Et haereticus formalis cum pertinacia retinet errorem, qui non est quid certum quoad se, sed quid pertinaciter inhaerens huic subjecto male disposito. Quidam debiliter tenent veritates in se certissimas, et alii tenacissime tenent opiniones debilissimas aut errores. Sic clare constat distinctio inter id quod est certum quoad se et id quod est certum quoad nos.
Remanet igitur quod sacra theologia est digmor omnibus aliis scientiis et objective propter dignitatem objecti, et subjective propter majorem certitudinem, quae ex lumine divino procedit.
2um dubiuni : Quomodo sacra theologia sit dignior scientiis a quibus ahqmd accipit; plura accipit a metaphysica, ergo videtur quod sit ci snfenor, sicut optica accipiens aiiquid a geornetria est ei inferior, tanquam scientia subaiternata.
Respondetur ad 2um : Sacra Theologia non accipit ab aliis scientiis sua prmcipia, quae sunt a Deo reveiata, sed accipit ab eis instrumentum quoddam ad meiius manifestanda revelata, et sic utiiur hisscientiis tanquam nfenonom et ancillis. Imo utitur illis non propter defectum suum, sed c.S DE SACRA DOCTRINA propter defectum intellectus nostri, qui ex naturalibus facilius manuducitur ad quamdam intelligentiam mysteriorum supernaturalium.
Haec responsio profunda est et plura continet : si Sacra Theologia acciperet a metaphysica sua principia, ei subalternaretur, sicut optica geometriae. Sed ab ea accipit solum instrumentum, quo utitur ad majorem nianifestationem revelatorum.
Sic Sacra Theologia utitur scientiis naturalis ordinis, secundum propriam significationem verbi uti; solus superior proprie uiitur inferiori, 20 est ordinat actionem inferioris ad cooperandum actioni suae superiori quae ad superiorem finem ordinatur. Sic scriptor utitur penna, pictor penicillo, dux exercitus militibus, artes superiores artibus inferioribus, ut ars navigationis utitur arte constructiva navis. Pariter Sacra Theologia, m superior scientia, utitur metaphysica, tanquam inferiori et ancilia. Et sic metaphysica v. g. Aristotelis subservit ad finem multo altiorem, v. g. notio aristotelica relationis praedicamentalis subservit ad quamdam jnteliigentiam mysterii Trinitatis ; Aristoteles non poterat tantum honorem €t gloriam praevidere, scilicet quod ejus metaphysica serviret ad altiorem scientiam de Deo. Sic metaphysica non despicitur, sed honoratur, sicut honoratur ille civis qui proxime servit regi ; melius est enim obedire regi, quam regere villam, propter altitudinem finis ad cujus obtentionere datur collaboratio.
Proinde, ut bene notat Joannes a sancto Thoma, quando Sacra Theologia utitur praemissa naturali ; v. g. veritate metaphysica, ea utitur Hanquam instrumento . Instrumentum autem, ut penna vei penicillum, agii in virtute alterius, simul applicatur et elevatur per motionem instrumen- <alem principalis agentis, ut producat effectum qui superat ejus virtutem propriam. Sic sub motione instrumentaii scriptoris penna non solum atramentum in cartam deponit sed scribit quid intelligibile, et peniciilum rton solum colores in telam ponit, sed eos optime, artificiose ordinat. Item sub directione navigatoris, navifactor facit navim ad navigationem aptam. Pariter Sacra Theologia utitur praemissa naturaJi dessumpta v. g. tx metaphysica ; ad hoc prius eam approbat sub lumine divino revelationis, saitem negative, prout scilicet haec praemissa naturalis non opponitur revelatis, et postea ea positive utitur, motione non solum applicativa sed instrurnentali ad finem suum superiorem, scil. ad quamdam intelligentiam mysteriorum supernaturalium sive in se (si agitur de discursu expiicativo) si ve quoad ecrum consectaria, corollaria (si agitur de discursu illativo). Ideoque conclusio theologica quae sic obtinetur, quamvis sit minus certa quam propositio fidei, est tamen magis certa quam praemissa naturalis secundum se sumpta, quia deducitur ex hac praemissa ut elevata et illustrata a lumine superiori. Sic etiam in hoc casu, instrurnentum producit effectum, qui superat suam virtutem prcpriam, et disposi tive operatar ad effectum principaiis agentis.
) Notandum est quod magni Doctores ut sanctus Augustirms faciunt stiam cum instrumento valde imperfecto, v. g. cum phiiosophia neoplato- Eicorum, mirabile cpus ttieoiogicum, v.g. sic libros de Trinitate conscripsit
DE DIGNITATE TKEOLOGIAE 59
Ammstinus Ita magni pictores cum imperfectissimo peniciUo pulchram picturam quandoque faciunt Et tunc in his magnis Doctoribus fides illustrata donis inteUectus et sapientiae supplet imperfectioni mstrumenti, seu philosophiae l.
Sanctus Thomas autem usus est philosophia mag1S exacta, quia primae notiones phUosophicae et principia metaphysica cum magna praecisione enuntiata sunt ab Aristotele, sicut elementa geometriae ab EucUde. Sic sanctus Thomas eminet in utraque sapientia, scil. acquisita, quae procedit secundum perfectum usurn rationis,et sapientia infusa, quae judicaf secundum connaturalitatem ad res divinas, sub inspiratione Spiritus
Aliis verbis, praemissa naturalis aliquo modo ad ordinem supernaturalem manifestandum elevatur et recipit majorem aliquam certitudinem quam secundum se ha±>eret ; etenim a fide et a theologia judicatur, corrigitur,(si necesse est) et approbatur. -
V. g. sanctus Thomas in tractatu de Trinitate approbat et quodammodo corrigit distinctionem aristotelicam inter principium et causatn, ostendendo quod in divinis Pater est principium Filii sed non ^auaa.
Hoc quodammodo ex experientia constat ; v. g. experimur nos certtus a«sentiri veritatibus naturalibus a nobis inventis, quando videmus eas a praecipuis doctoribus approbatas, a fortiori quando videmus eas a Deo confirmatas et approbatas. w
Praemissa quidem naturalis quae esset in se tantum probabiiis, non acciperet certitudinem ex conjunctione cum praemissa fidei, nec duceret ad conclusionem theologicam certam, acciperet solum majorem probabilitatem ; sed si est in se certa, fit certior, prout iliustratur lumine superiori* Ita philosophus qui jam metaphysice certus de existentia Dei antequam habeat fidem infusam, fit certior postea, prout fides infusa ex alto confirmat hanc certitudinem metaphysicam.
Haec vera sunt etiam in discursu proprie illativo, a fortiori in discursu explicativo.
Ex his omnibus clare constat quod SacraTheologianonest subalternata metaphysicae, sed solum scientiae Dei et beatorum ; nam quantum ad sua propria et intrinseca principia non pendet nisi a revelatione divina. Sed rieoiogia utitur ex alto principiis naturaHbus, tanquam extraneis, et non propter deficientiam suam, sed propter deficientiam intellectus nostri, qui non potest ex solo lumine fidei cognoscere ea quae implicite et \drtualiter sunt in revelatis. Jam intellectus angeHcus, qui non est discursivus, non ita indiget cognitione naturali superaddita ad quamdam intelligentiam niysteriorum supernaturaiium. Angelus enim videt statim conclusiones in principiis, proprietates in essentia, sic statim cognoscit omnes proprietates nominis in ipsa notione naturae humanae. Proinde statim, absque discursu, av.gustin/enle Maritmn' Les d*$ris du 5<w/«>. partie, chap. VII : La sagesse
60 D£ SACRA DOCTKINA inteliigit In hac veritate revelata : « Verbum homo factum est » ea quae nos nonnisi per discursum lente deducimus.
Ex his sequitur quod certitudo conclusionis theologicae proprie dictae est infra certitudinem fidei infusae, sed supra certitudinem scientiarum ordinis naturalis, etiam metaphysicae.
Certitudo conclusionis theologicae improprie dictae, quae habetur per discursum explicativum, est infra certitudinem fidei, sed certitudinem Sdei acquirit, si ex speciali assistentia Spiritus Sancti definitur ab Ecclesia ; tunc ei adhaerendum est non propter discursum explicativum, sed quia m visum est Spiritui Sancto ».
Objectio : Conclusio in syllogismo sequitur debiliorem partem. Atqui conclusio theologica saepe oritur ex una praemissa solum naturaliter certa. Ergo tunc conclusio theologica non est nisi naturaliter certa, sequitu? nempe debiliorem partem.
Respondetur cum Gonet : distinguo majorem : si praemissae ex aequo :lnfluunt in conclusionem, concedo ; si una est instrumentum alterius sub iumine superiori, nego. — Contradistinguo minorem : conclusio theologica saepe oritur ex una praemissa naturali, quae est instrumentum alterius praemissae fidei, sub lumine altiori, concedo ; quae influit ex aequo, nego. Et nego consequens et consequentiam. — Attamen aliquomodo verificatur adhuc praedictum axioma logicum, quatenus conclusio theologica est minus certa quam praemissa fidei. Non possumus enim adhaerere conclusionf theologicae proprie dictae unice propter auctoritatem Dei revelantis, sed partim propter lumen rationis, quamyis ipsa fides utatur ratione ad deductionem hujusce novae veritatis, solum virtualiter in revelatione fcontentae (ita est praesertim si praemissa naturalis sit major potius quam minor).
3um dubium s An theologia sit habitus entitative supernaturalis. Communiter thomistae respondent negative, contra Contenson. Id est : sacra theologia esi habitus entitative seu intrinsece naturalis, cujus tamen radix extrinsecay scil. fides infusa, est essentialiter supernaturalis.
Ratio est quia sacra theologia est habitus studio humano acquisiius ; id est per actus naturales intelligentiae acquisitus et non infusus. Hoc constat ex experientia studii theologici. Cf. art. seq. ad 3um.
Insuper objectum formale quod theologiae, scil. Deus, non specificat, eam nisi prout substat objecto formali quo. Atqui hoc objectum formale quo, seu lumen, est revelatio virtualis, non formalis, id est lumen rationis deducens ex revelatione conclusiones in ea virtualiter contentas. Objectum theologiae est Deus non ut formaliter revelatus sed ut virtualiter revelatus.
I Attamen radix extrinseca theologiae est fides infusa, quae est supernaturalis quoad essentiam ratione utriusque objecti formalis quod et quo ;
AN THEOLOGIA SIT SAPIENTIA Gl ita ut fide sublata, per haeresim formalem, non remaneat theologia, ut diximus, sed solum ejus cadaver, quia deest nexus formahs idearum pro- veniens ex principiis fidei. , . , t . . ',t
Proinde sunt theologi qui praestant fide altion et intensa ut sanctus Rernardus hi sunt sanctiores ; alii, ut Abaelardus, praestant dialectica, seu ratione seu instrumento fidei, Quidam inter sanctos theologiam ignorant sed habent magnam fidem, id est profundissime vivunt ex mystems Chnsti fides eorum est valde intensa ac profunda ; e contra plures theoiogt non tantam fidem habent, quoad intensitatem et profunditatem, sed extenstm melius cognoscunt quidquid definitum est per Ecclesiam et plerasque conclusiones theologicas. Augmenturn autem intensivum fidei est majom momenti quam ejus augmentum extensivum.
Chapter 5 of 105