Skip to the text

Sectio 5, art. 2: Utrum aeternitas differat a tempore

St* qiio Hic non quaeritur proprie an sit differentia, sed quaenam sit ratio hujusce differentiae. Sic ex alto comparantur aeternitas et tempus} dum in articuio primo mens ascendebat, via inventionis, a tempore ad aeternitatem definiendam. JNunc in via judicii sapientiae, judicatur de tempore ex altissima causa, seu ex aeternitate jam definita. Dimcultas est i° prout videtur quod aeternitas non sit aliud a tempore, quia sunt simuJ, unde videtur quod tempus sit pars aeternitatis, ut hora, quae simul est cum die, est pars diei ; aliis verbis : finitum non coexistit infinito, nisi sit pars infiniti, ut aiunt plures pantheistae. 20 Juxta Aristotelem, IV Phy$.t c. xi, nunc temporis manet idem in toto tempore, ergo non differt ab ipso nunc aeternitatis. 30 Aeternitas, quae ambit totum tempus, videtur esse mensura omnium rerum prout procedunt a Deo, sic non distinguitur a tempore.

Responsio tamen est : aeiernitas et tempus non sunt idern, quia aeternitas est toia simul, dum in tempore est prius et posterius. Est recapitulatio praedictorum.

DE ALIIS DURATIONIBUS 229

In corpore articuli3, sanctus Thomas ostendit quod etiamsi tempus careret principio et fine, distingueretur ab aeternitate, prout in eo esset successio annorum et saeculorum, scilicet prius et posterius, dum sola aeternitas est tota simul. Imo dicit : differentia desumpta ex hoc quod tempus incoepit et terminabitur, est differentia per accidens, quae scilicet posset non esse.

Ratio igitur differentiae per se est quod aeternitas est mensura ipsius esse permanentis, dum tempus est mensura ipsius motus. Confirmatur ex solutione difficultatum.

Ad Jm. Aeternitas et tempus coexistere possunt et tamen tempus non est pars aeternitatis, quia non sunt ejusdem generis, sed solum analogice conveniunt in ratione durationis. Ita ens finitum et ens infinitum coexistere possunt et tamen finitum non est pars infiniti, quia.non sunt ejusdem generis, sed solum analogice conveniunt in ratione entis. Ens infinitum est ens a se, dum ens finitum est ens secundum participationeni et non est suum esse. Est semper eadem refutatio pantheismi.

Ad 2m. Quaenam est identitas ipsius nunc temporis prout differt ab identitate ipsius nunc aeternitatis ? Nunc temporis in toto tempore est idem subjecto, sicut motus cujus tempus est mensura, sed non est idem ratione nam mobile est prius hic est postea ibi ; e contrario nunc stans aetemitatis est omnino idem, non solum subjecto sed ratione.

Sanctus Thomas dicit ibidem profunde : « Fluxus ipsius nunc secundum quod alternatur ratione, est tempus », sicut progressiva actualisatio passiva mobilis est motus, Dum dicit quod, in toto decursu temporis, nunc differt raiione, non vult dicere quod alternatio sit secundum rationem tantum et non in re ; sed loquitur sicut in III Phys.} lect. 5, ubi dicitur quod actio transitiva terminative et passio sunt idem ac motus, sed differunt ratione, prout actio est motus ut ab agente, et passio est motus ut in mobili. Hoc est dicere : sunt idem subjecto, sed differunt secundum earum rationes constitutivas, et sic pro thomistis modaliter distinguuntur actio terminatrve sumpta et passio. Item Ia q. xin, a. 12 dicitur : « Homo et albus sunt ^dem subjecto et differunt ratione, alia enim est ratio hominis et alia ratio albi. » Non vult dicere quod albedo, quae est accidens, non realiter distinguatur a substantia hominis ; sed dici potest hic homo est albus, ita ut in hac propositione, sicut in omni propositione affirmativa, « praedicatum et subjeetum significent idem secundum rem » ut ibidem dicitur.

Quoad nunc fluens temporis et nunc stans aeternitatis manifestissima est differentia, saltem in abstracto. Sed nunc fiuens temporis cadit sub experientia nostra, non vero nunc stans aeternitatis. Unde aeternitas est ftftnus inielli gibilis quoad nos quam terapus, sed est magis intelli gibilis %uoad se. Ouoad se enim nunc temporis est parum intelligibile, quia est prope nihil, in inferibribus limitibus entis, est semper instabile, et dum ^e instanti praesenti dicitur est, jam non.est. E contrario nunc aeternitatis semper stat, semper est, imo est ipsum esse subsistens, prput Deus est sua aeternitas.

Ad jm. Esse rerum corruptibilium, quia est transmutabile, non mensu- aeternitate tenriinus ejus actionis aeternae, mensurantur aeternitate. Sic aeternitas est mensura omnium mensurarum et includit omnia tempora.

Chapter 35 of 105