Sectio 5, art. 4: Utrum sit unum aevum tanturn,
Sf. qu. Hic articulus est ad comparandam unitatem aevi omnium aeviternorum, scilicet angelorum et animarum separatarum, cum unitate temporis omnium motuum sensibilium.
Besponsio sancti Thomae est : secundum veriorem senientiam esi unum aevum pro omnibus aeviiernis subordinaiis , sicut est unum tempus pro omnibus motibus sensibilibus subordinatis in universo.
Manifestum est enim quod ad cognitionem unitatis durationis spiritualium debemus prius considerare unitatem durationis sensibilium.
Unitas autem durationis sensibilium seu unitas temporis continui dependet ex hoc quod moius primi mobilis' (nos dicimus solis pro systemate nostfo solari) supponiiur uniformis. Sic tempus solare est mensura intrinseca motus solaris et mensura extrinseca aliorum motuum subordinatorum ; sic datur unum tempus continuum.
Analogice igitur est unum aevum, prout angeli sunt subordinati et sic esse omnium aeviternorum subordinatorum mensuratur velut extrinsece secundum mensuram intrinsecam primi aeviterni, seu supremi angelL
Haec sententia supponit quod angeli non sunt aequales, sed sunt subordinati, seu procedunt a Deo in quodam gradu et ordine ut infra dicetur Ia, q. 47, a. 2.
Notandum quod ad unitatem temporis continui supponitur, sed juxta plures non apodictice probatur, quod motus apparens solis est uniformis, seu quod motus realis terrae circa solem est uniformis, scil. semper ejusdem velocitatis. Hoc autem, juxta plures, non apodictice probatur, quia oporteret prius habere fixam unitatem temporis quae sumitur secundum motum, qui praesupponitur uniformis. Attamen hypothesis de uniformitate apparentis motus solis confirmatur per concordantiam diversorum modorum mensurae temporis, v.g. horologiorum, quibus utimur1. Insuper haec hypothesis jam explicite formulata ab Aristotele (Physica, jh, VIII, c. 14, et Met. 1. X, c. 1) conformior est simplicitati legum naturae quam hypothesis alicujus motus non uniformis, sed acceleratus, aut retardatus, aut quandoque acceleratus et fquandoque cum compensatione retardatus, seu cujus velocitas non semper eadem esset.
Verior igitur sententia est quod est unum tempus et unum aevum.
Objicitur tamen : quae non dependent ab invicem non videntur
- Cf. Leckalas, Espacs et iemps, p. 84.
DE ALIIS DURATIONIBUS 233 habere unam mensuram durationis. Aeviterna autem non dependent ab invicem, quia unus angelus non est causa alterius. Ergo.
Respondeiur ad 4m : « Ad hoc quod aliqua mensurentur per aliquod unum, non requiritur quod illud unum sit causa omnium eorum, sed quod sit simplicius. » Sic unitas arithmetica est principium nurneri, et littera est unitas syllabae.
Recapitulatio : sic terminatur haec pulchra quaestio de aeternitate, cum aliis durationibus comparata. Ex hoc clare apparet quod character principalis aeternitatis non est quod careat principio et fine, sed quod sit iota simul, absque successione ac varietate, secundum perfectissimam uniformitatem. Unde nunc aeternitatis est unictcm et semper sians. E contrario nunc temporis continui est fluens inter praeteritum et futurum, Aevum est medium inter tempus et aeternitatem, sic est « totum simul, sed compatitur secum prius ct posterius » secundum successionem cogitationum angelorum. Denique in tempore discreto, quo mensurantur hae cogitationes successivae angelorum, sunt plura nunc staniia, successiva ; ita ut una cogitatio seu contemplatio angelica sit in eodem instanti, et subsequens cogitatio in alio instanti absque tempore continuo intermedio, dum in nostro tempore duo instantia semper separantur ab uno tempore divisibili in infinitum. Sic etiam, dum angeli movent localiter corpora, ut infra dicetur, « tempus motus angeli potest esse non continuum ; et sic angelus in uno instanti potest esse in uno loco, et in alio instanti in alio lcco, nullo tempore intermedio existenti » Ia, q. 53, a. 3, ad jm.
Propterea « nunc stans » aeternitatis figuratur ut culmen coni, cujus basis figuraret successionem partium temporis ; inter autem culrnen et basim est aevum cum mutatione annexa, et tempus discretum, cujus plura sunt nunc stantia successiva. Sic profundius cognoscitur definitio aeternitatis a Boetio formulata : « Interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio » ad quam accedit vita unitiva sanctorum, jam in terris, et praesertim visio beatifica quae mensuratur aeternitate participata.
De tmitate Deh
Quare sanctus Thomas nunc tractat de unitate Dei ? Videtur quod de ea tractare debuisset antequam de bonitate divina, quia unitas est prirna proprietas entis in se considerati, et antecedit veritatem et bonitatem. Insuper videtur quod sanctus Thomas in qu. 3, de simflicitate divina, jam tractaverit de unitate Dei, quia unitas est indivisio entis et jam ostensum est in hac qu. 3, quod Deus est ens omnino indivisum et indivisibile, quia in eo non est compositio materiae et formae, essentiae et esse, substantiae et accidentis, etc.
Ad hoc respondendum est, quod in hac qu. xi, ut constat praesertim ex articulo 30 utrum Deus sit unus an sit plures Dii, agitur praesertim de unicitaie Dei, sed unicitas Dei fundatur in indivisibilitate absoluta naturae divinae (cf. a. 30, ia ratio), id est in unitate et summa simplicitate naturae divinae. Propterea ad recte tractandum de unicitate Dei, sarictus Thornas loquitur etiam de ejus indivisibilitate seu unitate proprie dicta,
Cf. Cajetanum de hac difficultate quoad distributionem materiae. Id est sanctus Thomas prius tractavit de natura divina, quasi metaphysice considerata in seipsa, et nunc quaerit an ista natura divina possit esse in pluribus diis, sicut quaereretur an Michaelitas possit esse in pluribus angelis, sicut humanitas in pluribus numerice distinctis hominibus.
Agitur ergo potius de unicitate Dei, ut constat ex art. 30, sed duo priores articuli tractant de unitate in communi, prout ea est, cum simplicitate, fundamentum unicitatis.
Sic sunt quatuor articuli : i° Utrum unum aliquid addat supra ens ; 2° Utrum et quomodo opponuntur unum et multa (ex hoc articulo corroboratur quasi ex alto 4a via ad existentiam Dei) ; 30 Utrum Deus sit unus seu unicus ; 40 Utrum sit maxime unus.
Hoc quibusdam videtur repetitio praedictorum, non est proprie repetitio, sed potius circularis contemplatio, de qua agitur infra IIa IIae, q. 180, a, 6, et quae semper redit ad eamdem veritatem supremam (Deus est Ipsum esse subsistens) ad conspiciendos novos radios qui ex ea procedunt.
Art. — I. Uirum umim addat aliquid supra ens,
St. q*i. Agitur non de unitate numerica quae est principium numeri, in categoria quantitatis, sed de unitate transcendentali, quae est proprietas
DE UNO TRANSCENDENf AU entis et invenitur in omni categoria entis, prout dicitur substantia una, qualitas una et simplex, actio una etc. Haec distinctio innuitur m pnma difflcultate initio articuli posita. .
Notandum est quod in antiquitate magna fuit de hoc disputatio mter Parmenidem et Heraclitum. Parmenides affirmabat unitatem et unicitatem entis usque ad negationem possibilitatis multitudinis entium. Procedebat secundum tendentiam realismi absoluti, secundum quem umversale existit formaliter a parte rei et sic confundebat ens universale cum ente divino et dicebat : ens non potest diversificari a seipso (quia ens est ens et mhil aliud), nec ab alio, (quia id quod esset aliud ab ente esset non ens, et non ens nihil est). Unde concludebat : « Ens est, non ens non est, impossibue est ex hac cogitatione egredi. » Aliis verbis multitudo entium est omnino impossibilis. Hoc argumentum renovatum est a Spinoza initio suae Ethicae, (def. III, axioma vn, propos. VII) ad probandam unicitatem substan-
- Sanctus Thomas examinavit post Aristotelem hoc argumentum Parmenidis in Metafih., 1. I, c. v, lect. IX et dicit : t Sed in hoc decipebantur {Parmenides et ejus discipuli) quia utebantur ente quasi una ratione et una natura sicut est natura alicujus generis (quod diversificatur per differentias extrinsecas) ; hoc enim est impossibile. Ens enim non est genus, sed multipliciter (analogice) dicitur de diversis. » Modalitates entis enim non sunt extra ens, sed ens includitur in eis, v. g. quantitas adhuc est ens.
Ex altera parte autem, in antiquitate, Heraclitus negabat umtatem seu indivisibilitatem et identitatem entis, quia dicebat : secundum expenmentiam : omne fit, et nihil est, et quodammodo Heraclitus identificabat ens et non ens in ipso fieri> quod sic esset ratio sui} ut tenent evolutionistae absoluti. Sic, contra Parmenidem, pervenit ad negationem valoris realis principii contradictionis seu identitatis : « ens est ens, non ens est non ens »
seu « ens non est non ens ».
Plato deinde voluit solvere problema de unitate et de itiultitudine, et admisit ordinem inteUigibilem Idearum, quarum suprema est Idea Boni, una, indivisibilis et immutabilis, et ordinem sensibilem in quo omnia mutantur. Hoc erat velut juxtapositio doctrinae Parmenidis et doctrinae Heracliti. Cf. dialogos Parmenides (de unitate), Sofhista (de ente).
Denique Aristoteles profundius investigavit problema de unitate et multitudine in 1. V Metafh. c. 6 (lect. 7 et 8 sancti Thomae) et longius in L X per totum, ubi ostenditur quod unum est proprietas transcendentalis entis et in omni categoria entis invenitur. Item Aristoteles egregie affirmavit indivisibilitatem et unicitatem Dei, Actus puri. Sed non explicavit quomodo ex Deo uno procedit multitudo entium. Non pervenit enim ad ideam liberrimae creationis. Neopiatonici autem voluerunt per emanationem necessariam explicare quod pluralitas entium procedit ab Uno-Bono, prout Bonum est essentialiter diffusivum sui. In hoc autem negaverunt doctrinam revelatam liberrimae creationis, et in contradictionem inciderunt, quia Deus operando ex necessitate naturae non posset quid finitum seu Umitatum producere (cf. Ia, q. 19, a. 4).
f
Nunc autem sanctus Thomas procedit secundum doctrinam Aristo- telis, quam valde perficit.
Conclusio ejus est : unutn non addit supra ens rem aliquam, sed lantum negationem divisionis.
Ifoc probatur ex sola analysi terminorum, nam « unum nihil aliud significat quam ens indivisum ». Hoc inductive constat, considerando diversas categorias entis : substantia una est substantia indivisa, quantitas una est quantitas indivisa, pariter qualitas una, actio una, passio una, relatio una, locus unus, tempus unum, situs unus, Attamen ens unum seu indivisum potest esse divisibile, ita substantia composita ex materia et forma, homo compositus ex anima et corpore, item continuum (magnitudo, motus, tempus) est indivisum, sed divisibile in infinitum.
Unde ex analysi terminorum apparet quod unum nihil aliud est quam ens indivisum, ut jam ostenderat Aristoteles, 1. V, MeL, c. 6, et 1. X per totum. Proinde unum non addit supra ens rem aliquam, sed tantum negationem divisionis.
Ex hoc sequitur corollarium : unum converiitur cum ente. Etenim id quod cum alio convertitur est id quod ei convenit per se primo, seu necessario et immediate, sive ut differentia specifica, sive ut proprietas inseparabilis. Atqui omnes ens est unum, quia aut est simplex, aut est •tompositum. Quod autem est simplex est perfecte unum, quia indivisum et indivisibile. Quod vero est composiium non habet esse quamdiu partes ej-us sunt divisae. Unde omne ens est unum.
Confirmatur per signum : unumquodque custodit suam unitatem sicut suam entitatem. Ita omne animal vivens, ita homo, est in eo instinctus conservationis, ita patria in periculo, ita Ecclesia custodit suam unitatem fidei, regiminis et cultus, sicut suum esse.
Ex his apparet quod unum non addit rem aliquam supra ens, sed *tantum negationem divisionis,» sic ratione tantum distinguuntur. Et CQntra Parmenidem, sicut ens dicitur, non univoce, sed analogice de diversis categoriis entis et de diversis entibus, ita unum, sic unitas potest esse vel solum. analogica, vel generica, vel specifica, vel numerica.
Confirmatur haec doctrina ex solutione objectionum.
Ad im. Distinguitur unitas transcendentalis, quae invenitur in omnibus categoriis entis, ab unitate quae est principium numeri, quae invenitur in categoria quantitatis tantum. Erravit Pythagoras eas non distinguendo, item quodammodo Plato, et inter modernos Balmes. Tamen manifesta est distinctio, sic dicitur de aliqua doctrina parum coherente : est una doctrina inter plures alias, sed non est doctrina una.
An unitas quae est principium numeri addat aliquam reaiitatem enti. Non addit quid realiter distinctum ab ente, quia praeter ens nihil est, sed addit modalitatem specialem et limitatam quantitatis, quae est actu implicite in ente ; ita ut quantitas adhuc sit ens et non extra ens.
In hoc sensu, sanctus Thomas dicit in fine responsionis ad im tfUnum quod convertitur cum ente non addit aliquam rem supra ens, sed unum quod est principium numeri ^ddit aliquid supra ens, ad genus quantitatis pertinens. » Id est : quamvis quantitas non sit differentia extrinseca enti, sicut rationalitas est differentia extrinseca generis animalitatis, tamen quantitas explicat naturam specialem quam non explicat notio entis, et quae non convenit omni enti. E contrario unum; quod convertitur cum ente, non explicat aliam naturam quam ens, sed modum transcendentalem hujusce naturae.
Ad 2nm ostenduntur plura quibus illustratur 4a via ad probandam existentiam Dei.
i° Quod esi unum seu indivisum simpliciter potest esse divisum secundum quid. Ita id quod est unum essentia ac subjecto, est multiplex secundum accidentia. Item continuum est unum simpliciter seu indivisum in actu, sed divisibile in infinitum in partes magis ac magis minimas ; sic est unum simpliciter et multa secundum quid.
2° E converso ea quae sunt simpliciter divisa et multa, sunt unum secundum quid. Ita ea quae sunt multa numero sunt unum specie, vel unum principio. Ita multi homines sunt simpliciter multi.
3° Proinde, cum omne ens simpliciter sit unum, « ens dividitur per unum simpliciter et per multa secundum quid ». Id est : unum et multum non se habent ex aequo sub ente, non coordinantur, sed subordinantur. « Nam ipsa multitudo non contineretur sub ente, nisi contineretur aliquo modo sub uno. » Dicit enim . Dionysius (De Nom. div.f cap. ult.) quod anon est multiiudo non participans uno. Sed quae sunt multa partibus sunt unum toto ; quae sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto ; quae sunt multa numero, sunt unum specie ; quae sunt speciebus multa, sunt unum genere ; et quae sunt multa processibus, sunt unum principio », Item quae sunt generibus multa, sunt unum in ente analogo.
4° Sequitur ex hoc illustratio 4ae viae (q. 2, a. 3), scilicet : multitudo, quae subordinatur uno, non poiest reddere rationem unitaiis quae participaiive in ea invenitur, v. g. unitatis similitudinis specificae, aut genericae aut analogicae. Propterea ut dicit sanctus Thomas, de Potentia, q. 3, a. 5 : « Oportet, si aliquid unum communiter in pluribus invenitur, quod ab aliqua una causa in iliis causetur ; non enim potest esse, quod illud commune utrique ex se conveniat. cum utrumque secundum quod ipsum est ab altero distinguatur, et diversitas causarum diversos effectus producat. Cum ergo esse inveniatur in omnibus rebus commune, quae secundum iiiud quod sunt, ad invicem distinctae sunt, oportet quod de necessitate eis non ex se ipsis, sed ab aliqua una causa esse attribuatur, Et ista videtur ratio Platonis, qui voluit, quod ante omnem multitudinem esset aliqua unitas, non solum in numeris, sed etiam in rerum naturis ». Item ci. Ia, q. 44, a. t. Propterea etiam supra dictum, q. 3, a, 7 : « Omne compositum habet causam ; quae enim secundum se diversa sunt, non conveniunt in aliquod unum, nisi per aliquam causam adunantem ipsa. » Sic saivatur unitas entis, ut volebat Parmenides, non tamen unitas univoca nec unicitas entis, sed unitas analoga entium dependenter a supremo ente. 1 ■ Ad 3um. « Non est nugatio, cum dicitur ens unum, quia unum addit aliquid secundum rationem supra ens. » Item non est nugatio, seu tautolo- gia, dicere : « omne ens est idem et unum sub suis phaenomenis » hoc est principium identitatis ita determinatum ut vocari possit : principium substantiae. Nec est nugatio dicere : « ens est ens, non ens est non ens », quia sic affirmatur quod ens non est non ens. Item dum dicitur : caro est caro, spiritus est spiritus ; — bonum est bonum, malum est malum ; — « est est, non non » ut dicit Dominus, Matth., v, 37. Hoc est dicere i ens sua natura de necessitate opponitur non enti, sicut bonum malo, sicut spiritus carni. Hoc est affirmare identitatem entis contra evolutionismum absolutum.
Remanet igitur quod unum est ens indivisum, proinde unum et ens sola ratione distinguuntur, et quia ens prius concipitur, unum se habet ad ens, ut proprietas ad essentiam a qua derivatur, v. g. ut incorruptibili* tas ad substantiam spiritualem.
Chapter 37 of 105