Sectio 5, art. 6: Utrura Deus sit unus
St. qu. Non agitur de ipsa indivisione Dei, quia jam vidimus, q. 3, agendo de simplicitate Dei, quod Deus est omnino indivisibilis prout caret omni compositione physica, metaphysica, logica. Sed agitur de unicitate Dei. Aliquod ens autem dicitur unicum, quando non possunt esse aut saltem non sunt alia entia ejusdem speciei aut generis. Deus igitur est unicus, si non possunt esse plures Dii. Sed unicitas fundatur in unittte, ut statim videbimus, et unicitas Dei in absoluta indivisibilitate Deitatis!
Notandum est quod unitatem Dei negaverunt omnes polytheistae ; item plures haeretici qui duo principia admiserunt, unum bonum et alterum malum, ut Gnostici, Marcionitae, Valentiniani, saeculo secundo ; — item tertio saeculo Manichaei, et tandem saeculo decimo tertio Albigenses. — Etiam Tritheistae, saeculo sexto, male intelligendo distinctionem realem trium personarum divinarum, locuti sunt ac si essent tres dii.
Pantheistae denique implicite negant unitatem Dei, prout ponunt naturam divinam per necessariam emanationem communicari ad extra, ut radu solis de necessitate a sole procedunt. — Cf. infra II* 11**, q, 94, a. 4, de causis idololatriae seu polytheismi ; ex nimio amore quorumdam hominum, qui fuerunt objectum venerationis ; ex ignorantia veri Dei ; ex inspiratione daemonum.
Responsio est : Deus de necessitate est unicus.
^ i° Hoc est de fide secundum innumera Sacrae Scripturae loca ; citatur hic I. Deuter., vi, 4 : « Audi, Israel, Dominus Deus noster Deus unus est ». Monotheismus inscribitur fere in omni pagina veteris Testamenti et novi. Item mitio Symboli fidei : « Credo in unum Deum... » In IV C. Lateran. (Denz. 428) : « Firmiter credimus quod. unus solus est verus Deus..., unum universorum principium ». — Item in C. Vatic. (Denz. 1782, 1801.)
2° Ratione autem probatur unicitas Dei tripliciter : ex Dei simplicitate, ex ejus infinitate, ex universi unitate et ordine.
^ X° ex. Dei simplicitate : sic : impossibile est multipiicari illud unde aliquod singulare est hoc aliquid, v. g. illud unde Socrates est hic homo ab alns distinctus. Sed quia Socrates non est humanitas, possunt esse plures homines.
Atqui, cum Deus sit sua Deitas, secundum idem est Deus et htc Deus. Ergo impossibile est esse plures deos.
Ratio ista est clara, iUustratur per oppositum, dum dicitur : « Si bocrates per id esset homof per quod est hic homo> sicut non possunt esse plures Socrates, ita non possent esse plures homines. » Unde, quia secundum ldem Deus est Deus et hic Deus, non possunt esse plures dii.
Ad intelligentiam majoris, notandum est quod illud unde aliquod stngulare est hoc aliquid multiplicari nequit, sive agatur de individualitate ex matena quantitate signata, sive agatur de subsistentia seu de personatitate. Etenim materia quantitate signata est incommunicabilis ad inferiora,
DEUS EST MAXIME UNUS id est non potest participari ab alio subjecto, cum materia sit ultimum subjectum et pura potentia, quae potest recipere sed non recipi.
Si vero agitur de subsistentia aut personalitate, est id quo natura redditur incommunicabilis alteri supposito aut personae. Et igitur in his duobus acceptionibus singularitatis, verificatur major.
Minor autem fundatur in hoc quod Deus est $%ta Deitas (q. 3, a. 3), id est : non est distinctio inter Deitatem et hanc Deitatem (quia Deitas non est forma recepta in materia), nec inter hanc Deitatem et hunc Deum (quia Deus est simplicissimus, et nori est aliquod totum cujus Deitas esset solum pars essentialis).
E contrario quamvis Michaelitas non distinguatur ab hac Michaelitate, Michael non est sua Michaelitas, quia Michael est totum, cujus Michaelitas est pars essentialis, et praeter eam in eo sunt existentia contingens et accidentia.
Insuper per oppositum ad Deitatem, natura angelica generice sumpta multiplicari potest, prout possunt esse plures species angelicae subordinatae secundum perfectionem earum virtutis intellectivae. Haec autem pluralitas non convenit Deitati, quae non solum est a materia separata, sed supra omnem speciem et genus (q. 3, a. 5).
Ex hac prima ratione apparet quod unicitas Dei deducitur ex ejus unitate, simplicitate seu indivisibilitate.
2a ratio suniitur ex Dei infinttate.
Non possunt esse duo vel plura entia infinite perfecta. Atqui Deus est ens infinite perfectum, ut supra dictum est. Ergo non possunt esse plures dii.
Probatur major : si essent duo entia infinite perfecta, deberent ab invicem distingui, et illud in quo differrent, deberet esse perfectio non vero imperfectio. Ac proinde quaedam « perfectio alteri eorum deesset 0.
Id est : quodlibet eorum deberet esse ipsum Esse subsistens, et tunc non essent discernibilia, nec quoad nos, nec quoad se. Aliis verbis : ipsum Esse subsistens irreceptum est unicum,sicut si albedo esset irrecepta, esset de necessitate unica.
E contrario creaturae a Deo realiter et essentialiter distinguuntur, prout non sunt suum esse, id est ratione imperfectionis, quae non potest esse m ente infinite perfecto.
Ex hac ratione sancti Thomae plures thomistae deducunt quod xelahones subsistentes in divinis non sunt, secundum esse ady perfectiones simphciter simplices, quia, cum fiiiatiq non sit in Patre, Pater careret ahqua perfectione simpliciter simpiici et sic non esset Deus. Perfectio enim simphciter simplex est ea quae non solum nullam imperfectionem involvit, sed quam melius est habere quam non habere. Unde relationes divinae secundum esse ad non afferunt novam perfectionem superadditam per- .ectioni infinitae naturae divinae. Ita etiam actus liber in Deo, v. g actus liber creandi.
3a ratio sumitur ex unitate universi, sic perficitur ex alto 50 via (q 2 a- 3)- '
Diversa non conveniunt in unum ordinem nisi ordinentur ab uno, quia causa per se unius est unum. Atqui in universo omnia quae sunt inveniuntur ordinata, secundum subordinationem aut coordinationem. Ergo haec omnia ordinantur ab uno, quod debet esse perfectissimum, ut possit omnia ordinare ; et hoc est Deus.
Major patet ex his quae diximus de unitate et multitudine ; multitudo non reddit rationem unitatis, quae in ea invenitur. Cf. supra q. 2, a. 3, 5a via. Ordinator debet esse intelligens, quia debet cognoscere rationes essendi rerum, ac mediorum in fine. Insuper debet esse ipsum intelligere subsistens, alioquin ejus intelligentia ordinata esset ad intelligere et ad verum per superiorem Ordinatorem. Atqui ipsum Intelligere subsistens (de quo infra, q. 14, a, 4) debet esse unicum, sicut ipsum Esse subsistens.
Ad 2um. Deus dicitur unus seu indivisus, per privationem divisionis ; haec autem privatio est scium quoad nos, prout prius concipimus composita quam simplicia, unde definiraus punctum : « eujus pars non est » ut dictum est, a. 2, ad 4m.
Chapter 39 of 105