Sectio 5, art. 7: Utruira Deus sit maxime unus
St. qu* Agitur hic de unitate, quae est fundamentum unicitatis- Hoc est corollarium eorumquae supra dicta sunt (q. 3) de simplicitate DeL Difficultas quae fieri posset ex mysterio SS. Trinitatis, solvitur infra ubi est sermo de Trinitate. Nunc per respectum ad Trinitatem citatur solum verbum sancti Bernardi, de Consideratione, 1. V, c. 8 : « Inter omnia quae unum dicuntur, arcem tenet unitas divinae Trinitatis », id est unitas ita elevata et intima ut in ipsa Trinitate personarum remaneat. Sub isto aspectu altissimo, unitas revelatur E contrario si non per respectum ad Trinitatem consideratur, est praeambulum fidei, quod ex sola ratione probatur, ut vidimus ; imo nunc ex sola ratione demonstratur quod Deus est maxime unus.
Ratio est ; quod est maxime ens et maxime indivisum est maxime unum. Atqui Deus est maxime ens {quia est ipsum Esse subsistens) et maxime indivisus (quia est omnino simplex, q. 3, a. 7). Ergo Deus est maxime unus ; id est infinite magis distat a compositione quam etianY supremus angelus in quo est compositio essentiae et existentiae.
Imo solus Deus est unitas per essentiam ; creaturae enim non habent unitatem sicut entitatem nisi per participationem.
In tractatu autem de Trinitate ostenditur quod haec summa Dei unitas non tollitur per distinctionem realem personarum, quia haec distinctio sumitur secundum oppositionem relationis ; id est personae distinguuntur realiter ab invicem et non realiter a natura divina (Ia, q. 39, a. 1). Ita in triangulo aequilaterali, tres anguli aequales sunt reaiiter distincti ab invicem et non realiter distincti a superficie trianguli quae est numerice eadem in his tribus angulis. Unitas eo altior apparet quo in ipsa reali
DEUS EST MAXIME UNUS distinctione intime remanet. Et hoc est ipsum Trinitatis mysterium.
Cajetanus hoc optime notat Ia, q. 39, a. 1, n° vn, ad ostendendum quod, quamvis natura divina nullo modo realiter, nec formaliter distinguatur a paternitate, tamen haec natura communicabilis est et realiter communicata, dum paternitas est incommunicabilis ; ita quamvis primus angulus trianguii non realiter distinguatur ab ejus superficie, et non communicetur aliis duobus angulis, tamen ejus superficies eis realiter communicatur. Dicit Cajetanus ibidem : « Sicut in ordine reali, ita in ordine formali, seu rationum formalium secundum se, non quoad nos loquendo, est in Deo unica ratio formalis, non pure absoluta nec pure respectiva, non pure communicabilis nec pure incommunicabilis ; sed eminentissime ac formaliter continens ' quidquid absolutae perfectionis est et quidquid trinitas respectiva exigit... Fallimur autem, ab absolutis et respectivis ad Deum procedendo, eo quod distinctionem inter absolutum et relativum quasi priorem re divina imaginamur; et consequenter illam sub altero membro oportere poni credimus. Et tamen est totum oppositum. Quoniam res divina prior est ente et omnibus differentiis ejus : est enim super ens et super unum. »
Id est : res divina ut in se est continet formaliter eminenter omnes perfectiones simpliciter simplices, seu absolutas, et etiam relationes divinas, ita ut hae relationes reales et subsistentes non realiter nec formaliter
(a parte rei) distinguantur a natura. Ab ea enim non distinguuntur nisi distinctione rationis ratiocinatae seu virtuali. Et sic per revelationem unitas Dei adhuc altior apparet quam per -summam rationis investigationem.
Qn* XII. — De Cognoscibilitate Bei.
Postquam sanctus Thomas dixerit de Deo « quomodo non sit » nunc dicit « quomodo a nobis cognoscatur % ut jam annuntiaverat q. 3, prologo.
De momento hujusce quaestionis. Quaestio ista est maximi momenti ; sicut quaestio IIa de existentia Dei fundamentalis est quantum ad ea quae jam pertinent ad theologiam naturalem, haec quaestio XII est fundamentalis quantum ad ea quae sunt ordinis supernaturalis. Agitur enim de possibilitate elevationis creaturae rationalis ad ordinem gratiae et gloriae, scilicet ad finem supernaturalem visionis beatificae, et proprie est sermo de essentiali supernaturalitate hujusce visionis, quae valde superat supernaturalitatem miraculi. Miraculum enim est supernaturale solum quoad modum productionis suae, sic per resurrectionem, supernaiuraliter restituitur mortuo vita naturalis, vegetativa et sensitiva, dum e contrario, ut statim apparebit, visio immediata essentiae diyinae est supernaturalis intrinsece et quoad suam essentiam, est enim vita essentialiter supematuralis* Plures recentiores volentes apodictice demonstrare .ex sola ratione possibilitatem visionis beatificae ex ejus naturall desiderio, obliti sunt hanc distinctionem inter supernaturalitatem essentialem vitae aeternae et supernaturalitatem miraculi, cujus existentia et possibilitas sunt naturaliter cognoscibil§s. Videbimus quod nec visionis be'atificae exi^tentia, nec ejus possibilitas possunt apodictice probari ex sola ratione, quia id quod est supernaturale quoad essentiam, est supernaturale quoad cognoscibilitatem, prout verum et ens convertuntur, Videbimus tamen quod possibilitas visionis beatificae non potest improbari, defenditur contra negantes, suadeiur ex sola ratione per profundissimum argumentum convenientiae, et firma fide tenetur. Haec est communis theologorum sententia, quae nonnisi ex inadvertentia negari potest.
Ideoque in hac quaestione profunde jam evolvitur notio vitae essentialiter supernaturalis, quae perficitur in tractatu de beatitudine, Ia IIae, q. 5, a. 5 et de gratia, prout gratia est semen gloriae. Cf. I3, IIae, q. 109, a. 5, q. 110 ; q. 111, a. 5 ; q. 112, a. i, 5.
Dicet sanctus Thomas Ia IIae, q. 5, a. 5 : « Nec homo, nec aiiqua creatura (angelica) potest consequi beatitudinem ultimam, per sua naturalia », quia « visio divinae essentiae in infinitum excedit omnem substantiam creatam » id est ejus naturales vires-et exigentias. Item Ia IIae, q. 109 a. 5, ostenditur quod « sine gratia homo non potest mereri vitam aeternam » quia « vita aeterna £st finis excedens proportionem naturae humanae » et etiam naturae angelicae, ut ostenditur Ia, qt 62, a. 2.
Haec autem omnia fundantur in nostra quaestione praesenti.
Haec quaestio dividitur in tres partes : ia de cognoscibilitate De* per visionem immediatam, ab art. i° ad num inclusive ; — 2a de cognoscibilitate Dei per rationem, * modo abstracto, ex effectibus naturalibus, art. 120 ; — 3° de cognoscibilitate Dei per fidem, art. 130.
Ia pars hujusce quaestionis, quae principalis est, subdividitur in quatuor. i° de possibilitate visionis beatificae, seu elevationis nostrae ad ordinem supernaturalem gratiae et gloriae (a. 1) ; — 20 de immediatione hujusce visionis : an Deus videatur per aliquam similitudinem seu ideam (a. 2) ; — 30 de facultate et de lumine gloriae, quibus intellectus creatus Deum videre potest (a. 30, 40, 50) ; — 40 de diversis conditionibus hujus' visionis quoad inaequalitatem ejus, in diversis beatis, quoad ejus penetra-' tionem non comprehensivam, et quoad statum beatitudinis.
Chapter 40 of 105