Skip to the text

Sectio 5, art. 5: Utrum unum et multa opponanturo

St. qu. Hic articulus perficit notionem unitatis, prout comparatur cum suo opposito. Principalis difficultas enuntiatur initio articuli in 4a objectione, scilicet, vitandus est circulus in definitionibus, et videtur quod sit circulus, si enim unum est ens indivisum, opponitur diviso prius concepto, seu multitudini ; sic multitudo esset quid prius et non quid posterius ut dictum est art. praeced. ad 2m, et sic destrueretur 4* via*

Responsio esi : unum opponitur multis, sed diversimode, prout agitur aut de uno quod est principium numeri, aut de uno quod convertitur cum ente.

Etenim unum quod esi principium numeri opponitur multitudini, quae est numerus, ut mensura mensurato ; nam numerus est multitudo mensurata per unum, ut dicitur in Metaph. I. X, c. 1.

Unum vero quod convertitur cum ente, opponitur multitudini per modum privationis, ut indivisum diviso. Sic dicitur regnum unum contra regnum divisum.

ia oppositio hic notata est oppositio relativa ut fnter patrem et filium, altera est oppositio privativa. Sunt juxta Aristotelem, Met. 1. V, c. xg (lect. 13 sancti Thomae), duae aliae species oppositionis, scilicet coniradictoria (ut inter rem et negationem ejus, inter ens et non ens, unum et non unum) et contraria (ut inter duos habitus oppositos, v. g. intervirtutem et vitium), Inter has quatuor species oppositionis, oppositio privativa verificatur inter unum transcendentale et multum.

Objectio : quomodo autem respondetur principali difficultati, sciKcet : tunc videtur quod unum sit posterius muititudine et definiatur per eam, ut privatio per carentiam formae seu perfectionis^ v; g. caecitas per carentiam visus. Si autern unitas definitur per carentiam multitudinis, est circulus m definitionibus, nam unum ponitur in definitione multitudinis.

Ita quidam definiunt humilitatem per oppositionem ad superbiam.

DE UNO TRANSCENDENTALI

2C si essei privatio superbiae, et superbiam per humilitatem ut privationem humilitatis.

Respondetur ad 4um ; Sanctus Thomas concedit quod « divisio sit prius unitate non simpliciter, sed secundum rationem nostrae apprehensionis ; appreheiidimus enim simplicia per composita, unde definimus punctum, cujus pars non est, vel principium lineae ». Unde unitas a nobis hominibus definitur per carentiam divisionis, non tamen per carentiam multitudinis. Sic remanet quod unum prius sit et prius sit conceptum quam multitudo. Etenim, ut ibidem dicitur, i° concipitur ens, 20 quod hoc ens non est iilud ens, et sic apprehenditur divisio, 30 unum, 40 multitudo.

Unde remanet quod unum sit prius muititudine, quamvis secundum apprehensionem posterius sit divisione ; nam « divisa non inteiligimus habere rationem multitudinis, nisi per hoc quod utrique divisorum attribuimus unitatem ». Unde nullus est circulus in definitionibus.

Insuper, ut notat Cajetanus, divisio est negatio, quae est ens rationis ; unde divisio est -simpiiciter prior unitate, in esse intelligibili, non in rerum natura.

Ad Jum hujusce articuK, notatur quod multitudo est privatio unitatis et fundatur in uno, quia privatio non tollit totaliter esse seu ens, nec unum quod convertitur cum ente. Privatio enim est carentia alicujus perfectionis in subjecto. Sic privatio entis et unius fundatur in ente et in uno ; hoc autem non accidit in privatione formarum specialium, privatio albedinis non fundatur in albedine, nec privatio visus in visu, sed in subjecto apto ad visum, - ylL

Remanet tamen oppositio inter unum et multum, prout multum, quamvis sit unum secundum quid et fundetur in uno, non est vero unum simpliciter. Multum simpliciter est unum secundum quid, v. g. secundum similitudinem specificam, aut genericam, aut analogicam ; et id quod est unum simpliciter, ut homo, est multum secundum quid, ratione ejus partium et accidentium.

Ad 2um Solvitur alia difficultas, scilicet : unum constituit multitudinem, ergo non opponitur multitudini. Respondetur : unitates constituunt multitudinem secundum quod habent de entitate, non prout opponuntur multitudini; sic partes domus constituunt totam domum prout sunt quaedam corpora, non vero prout sunt « non domus », scilicet « non totum ». Quaeiibet pars distincta habet unitatem distinctam ab unitate totius.

Ex his duobus primis articulis praesertim habetur quod unitas est proprietas entis, prout unum est ens indivisum ; et quod multitudo per modum privationis opponitur huic unitati transcendentali, sed eam praesupponit dupliciter : IJ quia multitudo est pluraiitas unitatum, 20 quia multitudo obtinetur per divisionem entis unius unitate aut generis, aut speciei, aut quantitatis, aut subjecti.

Chapter 38 of 105